Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An sine caritate sicut cum caritate possumus diligere Deum super omnia

N superiore distinctione determinauit magister de spe sicut in tribus aliis determinauit de fide: vtpote in distinctione. xxiii. vicesima quarta. et vicesimaquinta. nunc in hac distinctione de tertia virtute theologica: scilicet charitate: loqui incipit. et materia in sex distinctionibus prosequitur. In hac distinctione determinat de charitate sed se et eius praecepto. in distinctione. xxviii. de charitatis obiecto. distinctione xxix. de charitatis ordine. distinctione. xxx. de charitatis amicorum et inimicorum et meriti comparatione. in distinctione. xxxi. de permanentia charitatis. in distinctione. xxxii. de charitatis increate sufficientia.

¶ Circa hanc distinctionem. xxvii. quaero duo. primum: an possumus sine charitate diligere deum. Secundo: an teneamur ex toto corde et tota mente diligere deum. quo ad quaestionem priorem sub hoc verborum ordine.

¶ Queritur: an sine charitate sicut cum charitate possumus diligere deum super omnia.

¶ Respondetur per conclusiones. Prima est: ponendus est habitus / infusus qui dicitur charitas inclinans ad dilectionem dei.

¶ Secunda conclusio: voluntas sine habitu infuso charitatis potest deum diligere super omnia: saltem cum auxilio dei speciali.

¶ Tertia conclusio: voluntas non potest ita intense diligere deum sine charitate infusa sicut cum charitate.

¶ Prima coclusio habet duas pertes: quarum prior patet prime ad Corinthios. xiii. Secunda pars patet: fides infusa et spes infusa inclinant in actum credendi et sperandi. ergo charitas infusa inclinat in actum suum: tenet consequentia: non est negandum a nobiliori habitu quod conceditur inferioribus: nisi doceatur quare illud dici debeat.

¶ Secunda conclusio probatur: pars magis diligit esse totius / quam esse partis. patet tam in maiore mundo quam in minore. aqua ascendit vrinali euerso: et candela posita in vase repleto aqua: ad fugien¬ dum vacuum per extinctionem candele. in minore mundo manus exponit se ensi cadenti in totum: vt totum saluec et cum quelibet creatura sit participatio bonitatis diuine: magis appetit esse boni dei quam sui ipsius. Insuper: natura rationalis summe diligit beatitudinem. xiii. de trinitate. c. v. secundum Aug. sed non magis diligit beatitudinem quod obiectum beatificum: igitur.

¶ Preterea: desperans et occidens seipsum odit suum esse. et tamen non odit beatitudinem: quia eam appetit: si posset eam habere. herationes non sunt efficaces. alique probant quod totum magis diligit esse totius: vel partis principalis: quam partis minus principalis totius. dicetur quod rector vniuersi deus facit aquam ascendere ne sit vacuum: cum aer in fiala est condensata ab aquain superiore parte: tunc minorem locum occupat. qua re aqua ascendit. nec forma aque nec grauitas in ea facit aquami ascendere: cum faciant eam descende re. non habent actiones oppositas. In secundo exemplo: dicitur quod totum mouet partem minus principalem vt ensi resistat quatenus conseruetur pars principalior caput: sine quo nec totum nec pars minus principalis potest esse. vel dicitur: pars minus principalis exponit se fortune vt conseruet partem principalem. sine qua non potest esse. Ex his exemplis solum concluditur quod deus magis amat bonum vniuersi: et etiam minoris mundi quam partis in toto vniuerso. et homo magis se et partes magis principales quam minus principales. Secundo: si exempla essent vera: non concludunt. homo non est pars dei: licet esse a deo habeat Ratio de beatitudine non concludit: procedit solum de affectione commodi. nam inter concupita ipsi amanti beatitudo maxime concupiscitur sed non magis diligitur quam illud cui concupiscitur. magis diligitur finis eo quod est ad finem. quomodo voluntas summe appetit beatitudinem in xlix. distinctione quarti. dictum est. Ad vltimum dicitur desperans odit suum esse de per accidens: quia cupit liberari a pena et miseria quam patitur.

¶ Ad conclusionem arguitur fortis politicus in lumine naturali vult pati mortem: vt bene sit reipublice sicut Aristo. dicit. iii. Ethicorum. ergo plus diligit salutem reipubice quam se cum vult se non esse: vt bene sit reipublice. Sed dicis: hoc est quia magis diligit se vult habere actum virtutis et beatitudinem. contra: dato quod non ponat vitam post hanc vitam: ergo eodem modo potest diligere deum plusquam se: ergo ille fortis magis diliget rempub. quam se: siue de perse siue per accidens: cum vult mortem appetere vt bene sit reipublice.

¶ Secundo arguitur sic: intellectus sine charitate infusa potest dictare quod deus est summum bonum: et quod summum bonum est summe diligendum: et voluntas tali dictato potest condescendere ergo conclusio vera.

¶ Tertio arguitur ad idem: voluntas potest sine charitate infusa diligere deum plusquam sortem plusquam platonem plusqua michaelem: et ita de qualibet creatura ascendendo ergo voluntas potest diligere deum super omnia alia a deo sine charitate infusa. Si dicas: dilectio dei est vltimata disoositio ad charitatem habendam: hoc non impedit argumentum. et si deus charitatem non infunderet: idem contingeret. etiam illud assumptum est ambiguum: vt dicetur.

¶ Quarto: voluntas potest velle deo predicata nobilissima (que nulli alteri vult) sine charitate. ergo potest deum diligere super omnia: tenet consequentia. diligere nichil aliud est quam velle alicui bonum: secundum aristo. secundo rethorice: et velle alicui plura bona est ipsum plus diligere. ergo velle alicui maxima bona: est ipsum super omnia diligere.

¶ Tertia conclusio probatur: vtrobique vna causa adiuta ab alia causa concausante potest in maiorem effectum ire quam si non iuuaretur. sed charitas concurrit ad suum actum effectiue ex prima conclusione: et voluntas concurrit ad eundem actum: ergo charitas voluntatem adiuuat: ergo conclusio vera.

¶ Contra primam conclusionem arguitur: angelus non potest producere angelum: nec anima intellectiua animam: et tamen ignis producit ignem. et tamen angelus et anima prestant igni. ergo nobilitas nichilfacit ad effectus productionem.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur sic: ex ea sequitur quod superuacanee ponitur charitas infusa: cum homo potest diligere deum sine ea.

¶ Respondetur concedendo de angelo: quia si angelum produceret crearet. sufficienter docemur quod angelus et anima non producunt animam et angelum: qui creantur a solo deo. sed a causis nobilibus non est neganda causalitas nisivbi docetur de opposito.

¶ Ad argumentum contra secundam conclusionem: nego sequelam. facit actum intensiorem quam fieret sine charitate infusa: et determinat voluntatem ad exeundum in actum eius et resistit opposito. sicut calorcaloris productiuus resistit frigori.

¶ Secundo contra eandem conclusionem arguitur: natura enim determinatur ad vnum. determinatur autem ad appetendum esse sui naturaliter et absolute: igitur inloppositum ferrimo potest. ergo si esse dei et ipsius creature sunt incompossibiles tunc creatura appetit se esse: et deum non esse.

¶ Tertio: causa amoris est vnitas: sed homoest magis sibi vnus quod deo ergo plus amat se.

¶ Quarto: nono Ethicorum: amicabilia ad alterum veniunt ex his que sunt ad se.

¶ Respondetur: secundum argumentum concludit de appetitu naturali non de appetitu libero: de quo loquimur.

¶ Ad tertium dicitur quod non solum vnitas est cam amoris: sed etiam bonitas. et potissimum supremae infinita. Ceteris paribus: ab vnitate incipit amor ita quod homo plus se diligit: postea propinquiores. sed infinita bonitas plus facit ad amorem quam vnitas. si fuerit alia bonitas ab infinita: non tantum facit. propterea homo non diligit quem libet meliorem se plusquam seipsum.

¶ Ad quartum diciturillud est verum in amore concupiscentie in quo coniter stamus: non autem oportet semper.

¶ Quinto arguitur: quod homo exponat se morti pro republica non est araumentum sufficiens quod plus rempublicam diligit: sed plusseipsum. quia bonum virtutis sibi acceptat: vitam et bonatemporalia pro republica exponens. qued patet: citius cauet peccatum in se quam in tota republica.

¶ Sexto arguitur: et est confirmatio assumptiin argumento priori: homo pro amico exponit se morti: et pro alio iniuste inuaso a tyranno: et tamen non diligit amicum vel illum defensum plusquas se: igitur.

¶ Ad quintum: dicitur: si illud argumentum iolum non concludat (quod concedo ) iuuat cum aliis. ratio nes alias plus pondero. sed de peccato: concedo quod plus debeo euitare peccatum in me quam in reliqua multitudine: quia per peccatum derogo bono diuino: et deo contrauenio: propterea debeo potius hoc euitare in me quam in aliqua tota multitudine. et licet deus magis offenderetur per plurium pcctam quam meum solum: hoc michi non imputabitur. anima mea in manibus meis. quod alii peccent et non ego: est solum michi malum pene. me peccare est malum culpe. modo magis debeo euitare malum culpe (quod displicet deo) in me quam in aliis. per hoc soluitur sexta ratio.

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur: ex ea sequitur quod non datur intensissimus actus charitatis quem volutas potest hatrre: sed hoc est inconueniens. igitur. quod sequatur patet: voluntas cum charitate producit actum intensiorem quam sine charita te: ergo quato charitas fuerit maior: tanto actus elicitus voluntatis erit intensior: ad intensionem cause intenditur effectus. sed non datur maxima charitas in via: quocunque numero actuum meritoriorum dato: datur adhuc vnum meritum: et ad meritorum crementum: augetur infusa charitas. igti.

¶ Secundo se quitur quod aliquis potest cognoscere euidenter vel experimentaliter se esse in charitate: quod est falsum. nemo nouit an amore vel odio dignus sit. et patet quod sequatur: si voluntas habeat actum aliquem bonum: et est in mortali: et si detestetur suum peccatum. subito in fundetur charitas quae iuuat potentiam: tunc voluntas habebit actum intensiorem quam antea: et intellectus potest illud percipere: et scire quod intensio actus non prouenit ab alia causa: igitur.

¶ Tertio sequitur quod dabitur aliquis actus voluntatis subito extinctus secundm se et quodlet sui. cosequens est contra Aristotelem. viii. Phisicorum. et quod sequatur patet sic. si quis habet actum intensum vt. viii. ita quod intensio actus vt duo proueniat a charitate: peccet aliquis mortaliter subito per alium actum: tunc duo gradus subito tollentur: cum sit ablata causa naturalis: quare actus est intensus vt duo: immo sequitur per idem quod duo gradus subito producentur in voluntate: voluntate solum suum mortale detestante.

¶ Ad primum distinguitur quod non detur remisissimus actus quem voluntas potest habere. vel sine habitu: et sic negetur: cum habitu: conceditur. ad habitus crementum crescit actus eius quo ad intensionem.

¶ Ad secundum nego sequelam: bene cecum est voluntati cognoscere quando suus actus est intensior: et quando remissior. et si cognoscat ipsum actum esse intensiorem non facile cognoscere potest vnde oritur illa actus / intensio. an a potentia melius disposita: maiore noticia habita vel clari ore: a domino deo. crebritur constat de a morbo: sed a quo fonte scateat ambiguum est.

¶ Ad tertium concedo: nec hoc est inconueniens: quando causa illius effectus conseruatiua et productiua subito corrumpitur vel annichilatur: quemadmodum est de charitate per mortale peccatum. eodem modo dicatur ad secundam particulam de actus augmentatione.

¶ Dubitatur an detur aliqua dilectio dei simplex.

¶ Secundo dubitatur: an praeceptum charitatis de dilcctione dei posset in via totalitad. impleri.

¶ Ad primum respondetur: respectu eiusdes obiecti possunt dari due noticie: quarum vna est sim plex et alia complexa: sicut noticia sortis incomplexa respectu sortis. alia est noticia complexa: qua iudico sortem esse hominem vel animal. sic forte possunt poni duo amores respectu eiusdem obiecti: quorum vnus est incomplexus: eo modo quo incomplexio actui voluntatis conuenit: vt dilectiodei: volo: nolo. Alia est volitio complexa: vt volo sortem esse doctum: volo deum esse deum.

¶ Sed contra istud arguitur: vel vtraque istarum volitionum: scilicet complexa: et incomplexa: respectu dei: erit fruitio dei: et sic dabuntur due fruitiones specie distincte in eadem potentia respectu dei in via. et due beatitudines in voluntate in patria: quarum vna erit incomplexa: et alia complexa:. vel sola vna earum erit beatifica. et queritur ratio illius. Secundo arguitur: si habeo volitionem respectu dei volo deum: et hoc non est nisi velle deum esse: vel velle deum esse deum. Tertio: secundum aristotelem secundo rethorice diligere aliquem nichil aliud est quam illi velle bonum. Quarto arguitur: nullus est actus in voluntate nisi velle vel nolle: hoc est omnis actus voluntatis est volitio: vel nolitio: prosequutio vel fuga. si est volitio: volo. et per consequens aliquid volo esse: et sic complexe: cum obiectum illius semper est complexum effectualiter in mente. vt si petatur abauaro an velit dare denarium pauperi: dicit nolo: intelligens nolo dare.

¶ Ad ista possunt dari alique euasiones. Ad primam: dicam noticia intuitiua simplex dei est beatitudo intellectus. complexa notitia dei vel iudicium quod deus est deus: non est beatitudo: sic de amore dici potest. et respectu dei que libet istarum dilectionum in via est fruitio. Ad sin gulas rationes dari potest vtcumque vna responsio. sed magis michi rationes suadent quod nullus actus voluntatis est incomplexus: sed est complexus obiectiue. explicite: vel implicite actus voluntatis fertur in complexum. si quis experimento dicat se hatre actum incomplexum in voluntate. dicitur quod est passio actum voluntatis consequens

¶ Ad secunde dubitationis partem negatiuam arguitur auctoritate Augustini in de perfectione iusticie vnde ait: illud praeceptum hic in via non penitus sed ex parte: impletur. quia ex parte diligimus siciit ex parte cognoscimus. in futura vero vita ex toto implebitur: vbi erit iustus sine peccato: quia ibi nulla lex erit repugnans menti. et si queratur cur ergo precipitur: respondit: idemo: vt preceptis ostendatur quo currendum est: quam non recte curritur si quodo currendum est nesciatur: quomodo autem sciretur si nullis praeceptis ostenderetur. Pro dubitationis solutione ponuntur propostiones.

¶ Prima est: mandatum de charitate de dilectione dei potst implesi in via: sic quod homo non est transgressor illius precepti: probatur: preceptum est diligere deum: et si homo non posse illud preceptum implere: precipiet deus impossibile: contra illud hieronymi in explanatione fi¬ dei dicentis: anathema sit deum aliquid praecipere: et hominem adimplere non posse.

¶ Secunda propositio: mandatum charitatis secundum obligationem vie potest totaliteret perfecte impleri. probatur secundem Arist. v. Meta. totum et perfectum idem sunt. vtrunque em diffinit per hoc quod nichil abest quod est pars eius: hoc est: cui nichil deficit eorum quae requiruntur ad completionem eius. sicut homo dicitur perfectus: cum nulla pars requisita ad bonam compositionem humananideficit. modo sic est de dilectione praeceptiua dei in via. ipsa habet vel habere potest omina requisita ad hoc quod sit impletio praecepti perfecta.

¶ Tertia propositio: illud quod in via prcipitur circa dilectionem dei: multo perfectius et melius imiplebitur in patria quam in via. patet: dilectio dei in patria erit perpetua: et altioris speciei: sicut eius noticia. nec compatietur aliquodveniale: vel aliquod retardatiuum sui actus: istain vla non continguunt. interdum homo labitur in contrarium: vtpote in mortalem noxas: in veniale: in multa alia impartinentia que retardant a dilectione dei: et hoc voluit Augustinus dicere. datur tamen nobis in via preceptum diligere deum: vt discamus quo currendum est: et quomodo in patria est diligendus. non est sic datum preceptum de visione: quia visio dei non habetur in viatore secundum legem commuem: hoc dico propter Moysen et Paulum quibus visio dei raptim in via concessa est: licet charitas non excedet: et manebit aliqua dilectio: non autem noticia imperfecta: vt post hac dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1