Quaestio 2
Quaestio 2
An teneamur Deum diligere ex toto corde et tota mente
¶ Pro questionis solutione pono conclusio nes: quarum prim a est: ad impletionem pracepti charitatis de dilectione dei: in nullo gradu dilectionis homo tenetur diligere deum. Secundaconclusio: in nullo gradum dilectionis homo tenetur diligere proximum. Tertia conclusio: homo non tenetur intensiore gradu diligere deum quod proximum. Quarta conclusio: homo tenetur magis appreciatiue diligere deum quam proximum. Quinta conclusio: homo tenetur diligere deum ex toto corde suo: et tota anima sua: et tota mente sua.
¶ Prima conclusio pobatur: nec in isto gradu dilectionis homo tenetur d ligere deum: demonstrado gradum vt duo: nec in isto gradu dilectionis homo tenetur diligere deum: per pronomen isto demonstrando tres gradus: et sic de singulis: posita constantia. ergo nullo gradu dilectionis homo tenetur diligere deum. consequentia est nota cum constantia: et maior patet: quaelet singularis est vera: quia nescis ostendere quo preceprto homo tenetur diligere deum isto gradu. Secundo argui tur: in nullo gradu homo tenetur diligere creaturam: ergo nullo gradu tenetur diligere deum. antecdecedens ptet: quia da eius oppositum: quod in aliquo gradu homo tenetur diligere creaturam: queritur in quo gradu: et causa quare ita asseris.
¶ Tertia conclusio probatur: eodem actuhomo diligit deum et creaturam: et adimplet vtrumque preceptum. sed idem actus non est intensior seipso. igitur. maior patet: eodem assensu assentio conclusioni et premissis: et conclusioni propter praemissas. ergso eodem actu voluntas diligit medium propter finem.
¶ Quarta conclusio probatur. homo tenetur diligere deum super omnia: et non intensiore gradu: ergo aliquo alio modo plus tenetur diligere deum quam creaturam. sed hoc non est nisi appreciatiue: sic scilcet quod malo cuuscumque creature amorem amittere quam amorem dei: et magis studet euitare indignationem dei quad cuiiscuique creature: igit.
¶ Contra primam conclusionem arguitur sic: ex ea sequitur quod omittens diligere deum tempore praecepti non peccat: consequens est falsum: ergo et antecedens: consequentiam tamen probo: ad nullum gradum dilectionis sortes tenetur: quelibet dilectio est gradus dilectionis: ergo ad nullam dilectionem sortes tenetur: ergo omnem dilectionem omittens non peccat. consequentia tenet in celarent: et minor est vera: ergo maior est falsa.
¶ Respondetur concedendo conclusionem syllogismi: et cum vlterius infertur: quod omnem dilectionem omittens non peccat. non sequitur. dicitir quod necesse est diligere deum in aliquo gradu dilectionis adhoc quod adimpleatur preceptum: de lege loquor. et licet nullus sit determinatus gradus dilectionis ad quem homo tenetur: tamen determinata est imputabilitas ex omissione dilectionis: et determinata pena ei respondens. Secundo dici potest quod sortes ad omnem gradum dilectionis est obligatus: et omnem gradum dilectionis deo debet. sed quencumque gradum soluendo est absolutus a debito: sicut in illa propositione vulgari dici solet in appellationibus: debeo tibi equum. tunc omnem equum de beo: sed quencumque equum dando: homo est deobligatus a solutione debiti. quia non debet omnem equum. promissio erat secundum rationem specificam equi: propterea cuiuscumque equi datio: est solutiua debiti. antiquisophiste dicerent quod homo obligatur ad aliquem gradum dilectonis: et debet aliquem gradum dilectionis deo: sed nullum gradum dilectionis debet deo.
¶ Pruna solutio resoluendo illam per conditionalem est realior. sed theologo sufficit quod ad nullum gradum dilectionis homo tenetur diligere deum. oportet tamen quod sciat se tueri contra impugnantem.
¶ Secundo arguitur: hec conclusio repugnat quinte: ergo ipsa est male posita. consequentia patet: conclusiones iste ponuntur copulatiue. antecedens patet. Quinta conclusio dicit quod homo tenetur diligere deum ex toto corde et tota mente: ergo tenetur diligere deum intensissimo actu quo potest: quia nichil aliud vult hec auctoritas.
¶ Tertio arguitur: ex conclusione sequitur quod nemo possit implere preceptum dilectionis dei vel proximi: quin faciet opus supererogationis. consequens est inconueniens: consequentia tamen patet. quia si diligat deum: diligit deum in aliquo gradu: modo medietas istius gradus sufficit ad impletionem praecepti: ergo reliqua medietas est de consilio. eodem modo argumentabor si elicuisset medietatem gradus vel quantan¬ libet peruam partem.
¶ Respondetur. auctoritas illaallegata non vust quod quilibet diligat deum intensissimio anctu quo potest. sed hoc vult: quod ista qua tuor que enumerantur sint de ratione istius precepti: scd diligere deum ex toto corde: et ex tota mente: ex toto animo: ex tota fortitudine. diligere est actus voluntatis. Duplex est actus voluntatis: quidam elicitus et praincipalis: qui immediate egreditur ab ipsa voluntate: et iste actus innuitur cum dicitur: ex toto corde tuo: quia sicut ex corde oritur motus ad alias partes corporis: ita voluntas mouet alias potentias. hermentem intelligitur intellectus. voluntas non fertur in suum obiectum: nisi intellectus praus tpe vel natura feratur in idem. her animam intelligitur appetitus sensitiuus: qui debet conformari superiori parti: quia sicut spera superior mouet inferiores suo motu: ita voluntas appetitum sensitiuum: vt dicitur secundo de anima. Gene. primo scribitur: factus est hom in animam viuentem: id est vitam animalemet sensibilem. Per fortitudinem intelliguntur potentieexe cutiue: ita quod hoc preceptum vult dicere: quod homo ex omibus potentiis suis debet tendere in deum: recte de ipso intelligat in mente: nichil in anima (hoc est in sensualitate admittatur contrarium rationi: nec resistens in potentiis executiuis: vt pure voluntas posset exire in suum actum elicitum. ex isto non habes quod homo tenetur diligere deum in aliquo certo gradu.
¶ Ad tertium concedo quod homo non potest adimplere hoc preceptum: nisi cum hoc faciat opus consilii.
¶ Contra hoc arguitur: potest esse passio vel habitus in anima (hoc est in appetitu sensitiuo) contrarius actui voluntatis elicito ad illicitum inclinans: tunc homo tenetur certum gradum ponere ad illius corruptiouem: quia non quilibet paruus actus sufficit illum corrumpere.
¶ Respondetur: hoc non concludit. licet ita fiat in casu: simpliciter ad hoc homo non tenetur. Etiam dubium assumitur: quod non quilibet paruus actus sufficit illam passionem extinguere.
¶ Quarto arguitur: dabilis est mimus actus volumtatis. patet: datur maximus: ergo et minimus: ergo ad aliquem gradum voluntas tenetur: saltem ad illum minimum gradum.
¶ Confirmatur hoc assumptum: datur minimum naturale in substantiis corperalibus: et in accidentibus corporeis: tam quo ad extensionem quam quo ad intensionem. ergo datur remississimum in forma spirituali.
¶ Ad quartum nego quod remississimus actus voluntatis aut intellectus detur potens per se existere. concedo quod datur minimum na turaletam in substantiis etherogeniis quam homogeniis et accidentibus corporalibus: quia quando producitur minimum secundum intensionem: illud est alicuius intensionis: et remississimum in intensione potens per se existere. si daretur remissius illo potens per se existere: ista forma non produceretur in instanti. sed non est idem in formis spiritualibus: quia alias leges habent.
¶ Quinto arguitur: datur minimus actus / peccatorum detestatiuus: qui sufficit ad contritionem. et contritio est preceptum in casu. ergo datur certus gradus quo homotenetur implere preceptum.
¶ Sexto arguitur: ponendo quod deus precipiat sorti diligere deum in duobus gradibus: tuncsortes tenetur duobus gradibus diligere deum. Si dicas casum esse preter legem precipiet abbas suo inferiori. abbas potest praecipere suo inferiori facere aliquem actum imperatum: qui non potest fieri sine actu elicito determinate intensionis. vel praecipiat actum elicitum de terminate intensionis.
¶ Ad quintum: nego maiorem. quilibet actus rite circunstantionatus peccatorm detesta tiuus quamtuncumque remissus sufficit ad contritionem C Sextum argnmentum capit aliquid praeter iegem. de deo: non negamus quin deus pot hominem obligare ad certum gradum. de abbate: hoc negatur. multi dicunt hominem non posse obligare ad actu elicitum. et licet illud reputem minus rationabile: cum potest obligare suum subditum ad aliquos actus exteriores: qui non possunt fieri sine actu interiore: potest hominest obligare ad actum interiorem indirecte: tamen non ad determinatum gradum. sufficit iste vel ille indeterminate: et quilibet actus elicitus sufficit ad exteriorem actum: si fuerit eiusdem speciei cum actu efficaci: potissimum si non fuerit contrarium vrtuale. insuper potissimum loquimur de precepto dei.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur: dilectio proximi causatur ex dilectione dei: et propter deum diligimus. pximum. modo propter vnumquodque tale et illud magis: primo posteriorum.
¶ Secundo: dilectio proximi causatur a dilectione dei. modo nichil idem causatur a se: ergo non diligitur deus proximus eodem actu.
¶ Tertio arguitur: si dicte conciusiones sunt vere: sequitur hec conclusio: quod licite et meritorie homo intensius diligit proximum suum quam deum: quod est incoueniens. quod sequatur patet: sortes potest diligere Platonem quam intense vult. diligat ergo eum intense vt. viii. et potest implere preceptum dei: diligendo eum vt vnum: tunc sequitur conclusio illata.
¶ Ad primum contra tertiam conclusionem: concedo quod aliqua dilectio proximi cantur a dilectione dei: tamen dilectio proximi pot esse intensior. non solum causabitur a dilectione dei. sed a magno conatu voluntatis et aliis causis. et ad illud posterioristicum propter vnumquodque tale et illud magis: hoc intelligitur quando illud est tale omnino propter aliud. Secundo dicitur: non est inconueniens assensum conclusionis esse intensiorem assensu praemissarum. tamem assensus primissarum est perfectior in genenrne noticie: quia vel intensior vel clarior et superioris speciei.
¶ Ad secundum. dicitur quod aliqua dilectio proximi causatur a dilectione dei. et si quaeiibet dilectio proximi causetur a dilectione dei: non sequitur quod non erit eadem dilectio dei proximi. licet dilectio qua diligitur deus et proximus propter deum sit eadem. illa dilectio comperatina cantur a dilectione dei simplici: et dilectione proximi simplici. illa dilectio comparatima est virtualitur due dilectones. et sic ille due dilectones tendunt in varia obiecta: in deum tantum: et in creaturam tantum: ita hec dilectio collatiua tendit in hec duo obiecta: in vnum propter aliud. dilectionem non comparatiuam vocosimhlicem.
¶ Adtertium conceditur quod intensius licite diligitur pximus quam deus. non est prohibita nobis inisa dilectio proximi: nec precepta intensa dilectio deiin gradu. ¶Dilectio vna potest aliam excedere multis modis: vno modo in perfectione entitatiua: quia est perfectior. Secundo modo in apprehensione: quia plus appreciamur vnum obiectum per amorem quam aliuod: et difficilius euellimur a dilectione vnius quam alterius: et plus timemus perdere vnam dilectionem quam aliam: et magis volumus / illud obiectum esse quod aliud: et magis volumus illi obiecto bene esse quam alteri: et maiora bonavolumus / illi quam alteri. duobus his modis plus diligimus deum quod proximum. Tertio: vna dilectio potest esse maior alia in gradu. QQuarto modo quantum ad eius naturalitatemet firmitatem. loquimur hic de dilectio ne libera: quae quando conformatur appetitui naturali: potest vocari naturalis. secundis duobus modis plus diligimus nos quad deum. sine pcato. T ertio modo potest quis proximum magis diligere quam deum: sed illa maioritas parum est respectu duorum preimorum modorum: iuquibus consistit maioritas dilectionis dei super creaturam.
¶ Dubitatur: quae est ratio obiectiua charitati s. Respondetur: aliqui ponunt quod est bonitas intrinse ea dei. Aliqui dicunt quod ratio obiectiua charitatis est deus inquantum creatiuus: redemptiuus: vel glorificatiuus. sed dicitur: proprie deus secundum suam bonitateointrinsecam est ratio obiectiua charitatis hoc est bonitas dei in se est ratio quare deus est obiectum charitatis. probatur: idem sub eadem ratie est obiectum charitatis dei et charitatis ntre. sed deus ratione diuinitatis bonitatis sue intrinsece est obiectum charitatis dei: et ita erat ab eterno. igitur.
¶ Item: si deus nunquam fuisset incarnatus: et nos non redemisset: fuisset idem obiectum charitatis et sub eadem ratione. igitur ratio creationis: redemptionis: et glorificatiois: non est ratio obiectiua charitatis: quia ille rationes respiciunt bonum nitiet: et ad affectionem commodi spectant: amorem concupiscentie attinguunt. charitas est amoramicitie:et vera amicitia: eo modo quo amicitia potest esse inter deum et creaturam rationalem: inter quos est amor reciprocus. diligentes me diligo ait veritas. et Ioannis. xv. Iam non dicam vos seruos: sed amicos meos. et licet deus secundum bonitatem intrisecam sit ratio obiectiua charitatis tamen esse creatiuuum: et nos creasse / et redimisse / et glorificare / sunt cause allectiue minus praeancipales ad hoc quod deum diligamus: alioquin incassum homines laborarent inducere nos in amorem dei ratione beneficiorum eius nobis prestitorum. quo fit si esset vnus deus alius qui nullos creauit / nec redemit / nec glorificabit: ille esset diligendus propter se: et charitas inclinaret ad dilectionem illius. patet: in illo est ratio obiectiua charita tis. modo in quocumque est ratio obiectiua charitatis: ipsum est ex charitate diligendum.
¶ Ex omnibus patet quod non tenemur intensius diligere deum quam creaturam: sed debemus velle ei per amorem potiora bona: et citius velle displicere omnbus creaturis possibilibs quo deo. et velle ei placere: omnibus aliis relictis. et hoc est diligere eum super omnia. hoc est super omnia alia ase: in quarum numero non includitur deus. intensio amoris parum facit. epseus diligit vnum famulum intensius quam fratren vel nepotem: sed pingue beneficium vacans nepoti confert: famulo praetermisso: quem ergo istorum magis diligit. notum est illum cui beneficium dat. verus amorcharitatis est deum diligere propter se: sicut deus ratione bonitatis sue intrinsece est ratio obiecti¬ ua charitatis: bbet effectus magni nobis comncati possunt minus principaliter nos allicere ad eum charitatiue diligendum.
On this page