Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Quae sunt nobis ex caritate diligenda

IN hac vicesimaoctaua distinctione magister loquitur de charitatis obiecto: ostendens quae sunt nobis ex charitate diligenda: et hoc manebit pro questionis titulo.

In hac questione ponam aliquas notatiunculas praeuias ad conclusiones responsales dispositiuas. postea conclusiuc per propotiones ad questionem responsurus. Duplex est charitas. uam dam est infusa: et illa est vna in specie in omnibus: sicut fides et spes. alia est charitas acquisita:e illa est duplex: quedam actualis: quaedam habitualis. et illa est multum diuersa in specie: ita quod quot sunt actus specie distincti: tot sunt habitus acquisiti specie distincti. vtrobique ad distinctionem specificam actuum sequitur habituum naturaliter producibilium distinctio specifica. sed quod multi actus charitatis specie distinguam tur / certum est. patet de actu quae diligo deum propter se: et de actu quo diligo sortem propter deum. isti actus voluntatis habent obiecta specie distincta: ergo specie distinguuntur. potentie distinguuntur per actus: et actus per obiecta: secundo de anima. similiter: dilectio qua diligitur corpus distinguitur ab vtraque dilectionum prius nominatarum specie. sed ex charitate diligimus corpera natia secundum Aug. primo de doctrina christiana. Deobiecto charitatis infuse est similis difficultas sicut de fide et spe infusis. superius dixi: quod fides infusa inclinat immediate in omne credibile: quamcumcumque diuersa fuerint credibilia: et sic de spe infusa. de fide et spe acquisita non est dubium: quia illi hahitus immediate inclinant in actus a quibus emerserunt. sic nunc de charitatedico quod obiectum charitatis infuse est. deus et omne quod deus vult charitatiue diligl. et equg immediate inclinat in omne tale. et non solum hoc sed in omnem actum elicitum meritorium immediate inclinat. patet: fides infusa immediate inclinat in omnem assensum cuiuscumque credibilis: et spes infusa in omnem actum sperandi. ergo charitas infusa inclinat immediate in omnem actum elicitum meritorium. tenet consequentia conuenienti similitudine. Insuper: charitas est inter tres virtutes theologas praecipua. ergo non debet ab ea negari causalitas: nisi de opposito doceatur. sed non potest doceri de opposito / quod non concurrat ad omnem actum meritorium: igitur. Insup: conniter in scola admittitur hec consequentia: hic actus elicitur a graia: ergo est meritoriua: Tcoca. non alias solet poi discrimemn inter elici a gratia vel ex gratia: et cum gratia. Ex isto patet: non est idem aliquid diligere charitatiue: et facere aliquid ex charttate. patet: erga creaturas irrationales habeoactus meritorios: vt praeseruando canem vicini mei / velequum a morte: ne incidat in puteum / vel iniuste occidatur. et tamen non diligo creaturam irrationalem charitatiue. secundum communiter loquentes nichil diligit charitatiue nisi quod est capax effectus vltimi / ad quem disponit charitas: puta ipsius beatitudinis: et tamen ad multos alios actus inclinat elicitiue charitas. quodlibet ens vel est volendum: et sic potest esse obiectum actus recte volendi. vel est prohibitum et tunc est obiectum actus licite nolendi. ergo charitas inclinat ad ome ens mundi nolendo vel volendo.

¶ his paucis suppositis: pono conclusiones: Quarum bima est: deus est precipuum obiectum charitatis infuse. Secunda conclusio: nulli damnati sunt diligendi ex charitate. Tertia conclusio: soli beatit viatores sunt diligendi ex charitate. Quarta conclusio: laxato vocabulo / corpus nostrum est diligendum ex charitate.

¶ Prima conclusio probatur: deus diligitur propter se: et omnia alia propter deum: et ad illum amorem inclinat charitas. ergo deus est obiectum principa lissimum charitatis.

¶ Secundo arguitur ad idem: quando aliquis habitus habet plura obiecta ordine quodam: dabile est primum obiectum illius habitus: sed sic est quod est ordo charitatis: vt in distinctione sequenti patebit. et creatura non est principalius obiectum quam deus. ergo deus est principalius obiectum charitatis.

¶ Tertio arguitur: aliqua bonitas est ratio obiectiua charitatis: et non bonitas proximi. entitatiua bonitas in communnon sufficit: vt patet per: secundam conclusionem. nec bonitas moralis vel gratuita est ratio quare diligam proximum: sed solumbonitas dei. ergo deus est principale obiectum charitatis: quod restabat probandum.

¶ Secum da conclusio probatur: multi sunt diligendi ex charita te qui non sunt participes beatitudinis eius capaces secundum legem: sed nulli damnati sunt huiusmodi: igitur. de damnatis / constat quod deus non vult quod habeant beatitudinem: ergo nulla creatura potest rationabiliter velle quod habeant beatitudinem: et per consequens / nemo potest eos licite charitatiue diligere.

¶ Tertia conclusio patet: alique creature sunt diligende ex charitate: et non damnate. nec videtur que alie quam beate vel viatores. ergo ille sunt diligende ex charitate. de viatoribus patet: debemus eis velle beatitudinem / quod bene agant / quod diligant deum quod in ipsius mandatis ambulent / quousque constat nobis de opposito. sed non constat nobis de opposito. igitur. De beatis patet adhuc in speciali: debemus angelos beatos diligere ex charitate: vt magister ex Augustino in littera colligit ca. ii. et inimici sunt diligendi ex charitate: Luce. vii. Diligite inimicos vestros: et benefacite his qui oderunt vos. et si ini micit angeli diligendisunt ex charitate: a fortiore non inimiciviatores sunt diligendi ex charitate. ergo omnes spiritus non damnati sunt diligendi ex charitate. quod corpus proprie non est diligendum ex charitate probatur: nichil est diligendum ex charitate quod non est capaxbeatitudinis. modo corpus nostrum non est capaxbeatitudinis: igitur. probatur eadem conclusio per responsionem christi Mathei. xxii. De duobus mandatis in quibus continetur lex et prophete: dicit christus: diliges dominum deum proximum tuum sicut teipsum: modo rationales creature sunt proxime nobis: dummodo non sunt damnate.

¶ Quarta conclusio patet: corpus ntum est susceptiuum dotium corporis: vtpote agilitatis / subtilitatis / claritatis /e imcassibilitatis: et iste dotes spectant ad beatitudinem corperis: vt ex distinctione. xlix. quarti dictum est. hoc probatur auctoritate Aus. pri¬ mo libro de doctrina christiana dicentis: quattuor esi se diligenda ex charitate: scilicet vnum / quod est supra nos: scilicet deum. alterum quod nos sumus. tertium quod iuxta nos / est: scilicet proximus. quartum quod infra nos est: scilicet corpus. /

¶ Contra secundam conclusionem arguitur sic: possumus vel le damnatos pati penam secundum beneplacitum dei: et in hoc meremur: ergo possumus diligere damnatos ex charitate.

¶ Respondetur concedendo quod possumus meritorie agere circa actus voluntatis volendi et nolendilatos in damnatis. tales actus sunt charitatiui: a charitate infusa eliciti. sed hoc non est eos diligere ex charitate. diligere aliquem ex charitate / est vel le ipsum habere beatitudinem disponere ad hoc: vt actum meritorium: gratiam: quatenus habeat beatitudinem. Et sic non est idem diligere aliquem ex charitate: et charitatiue aliquem diligere. et illud conuincitur ex vsu loquendi. dicimus in materia septimedecime distinctionis libri primi sententiarum: et in secundo sententiarum: quod charitas inclinat in omnem actummeritorium. in ista materia tertii Aug. magister et loquem tes vocant diligere aliquem ex charitate / velle alicuibeatitudinem vel disponere ad beatitudinem conducentem. debes potius tales distinguere (si velis) vt euites disputationem verbalem: dicendo quod contingit aliquid ex charitate diligere duobus modis. vno modo ex charitate infusa: et hoc modo diligere possumus damnatos et creaturas irrationales. Secundo modo contingit alicui velle licite beatitudinem: et sic non diligimus damnatos et bruta ex charitate.

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur: angeli non sunt proximi nostri: ergo non possumus eos diligere ex charitate. consequentia tenet per recitata ex Augustino in probatione quarte conclusionis. antecedens patet: ille solus est proximus / cui possumus benefacere: Luce decimo. sed angelis et beatis spiritibus nulla beneficia impendere possumus. ergo non sunt proximi nostri. Non valet dicere sunt proximi natiri et nobis possunt impendere obsequia: licet nos non simus proximi eorum: quia proximus est relatiuum equiparantie. si aliquis est alicui proximus: ille alius est illi proximus. hegatur quod nilla beneficia inpendamus angelis ex bona et honesta conuersatione nos. ra eos letificamus: beatitudinem eorum accidentaliter augendo: secundum illud Luce. xv. gaudium est in celis supervno peccatore penitentiam agente. desiderant enim ciuitatem suam (que passa est ruinam) a nobis restaurari: ideo beneficium a nobis eis prestari reputant: quotiens nos tanquam lapides viuos operationibus honestis cooperamur.

¶ Secundo arguitur: non conueniunt nobiscum: nec nobiscum conuersantur. ergo non est inter nos et angelos amicitia.

¶ Respondetur: illud argumentum probaret quod seres et indi non essent nobis proximi: pari forma nec existentes in purgatorio. conmunicamus cum eis in via gratie: et sumus pars vnius corporis mystici: et eandem patriam habeamus communem: scilicet paradisum celestem: cum quibus communicabimus post hoc exilium: si bene viuamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1