Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

An omnes proximi sunt aequaliter diligendi

¶ Questio secunda. Une secundo circa hanc distinctionem. xxix. quaero: an omnes proximi sunt equaliter diligendi.

¶ Respondetur per duas conclusiones. Quarum prior est. vbi est maior vnio ad aliquem ibi est maior amor. Secunda conclusio ex hac sequens est: non omnes proximi sunt equaliter diligendi. Iste due conclusiones vnico contextu probantur: cum secunda ad priorem sequatur. Aliqui sunt nobis proximi: contra quos grauius peccamus eos offendendo quam reliquos. ergo tenemur tales plus diligere quam reliquos. antecedens patet: leuitici. xx. precipitur: qui maledixerit patri aut matri morte moriatur. et Exodi. xx. specialiter precipitur honor parentum. et apostolus prime ad Cimoth. v. Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet: fidem non habct: et est infideli deterior.

¶ Insuper: tenemur plus his a quibus plura beneficia accipimus: gratiarum templum in media vrbe veteres locarunt: quinto Ethicorum: sed ab aliquibus plura beneficia accipimus: igitur. consequentia est nota / cum maiore. probatur minor: a parentibus / praeceptoribus / et huiusmodi. parentes dederunt nobis esse: et in moribus erudierunt: vel nos erudire fecerunt. dicit phoists. ix. Ethicorum: diis parentibus / et magistris / nemo potest regratiare ad condignum.

¶ Contra hanc conclusione argu tur. sit aliquis princeps habens pingue ius patronatum conferendum: offerantur ei duo: sortes filius eius minus idoneus pro illo beneficio: vel inidoneus: et plato idoneus: arguitur sic: princeps iste tenetur beneficium dare platoni: vel praesentare idoneum epsto: et non conferrebeneficium sorti: ergo conclusiones false.

¶ Secundo arguitur: pono regem esse in periculo: et patrem. et non possum succurrere vtrique. sed vni tantum: sunt inuasi abhostibus: vel in domo incinerata: vel in tali artitu dine positi: et pono quod rex sit bonus et toti reipublice vtilissimus: ita quod merito dici debeat pater patrie: et pater meus non sit multum reipublice vtilis. hoc supposito arguitur sic: teneor succurrere regi et non pateri: quia debeo hatre maiorem obtuitum ad reipublice vtilitatem quam ad mortem naturalem patris.

¶ Ad primum concedo quod iste princeps tenetur praesentare platonem epso: et non suum filium. beneficium non est eius: sed cultui diuino deputatum. propaterea secundum leges diuinas ecanonicas conferri debet idoneo: inidoneo neglecto. vel magis idoneo: minus idoneo praetermisso. secus est de bonis propriis eius: illa ministrabit sorti. heres est magis idoneus respectu hereditatis habsponde quam plato: con respectu beneficii / plato.

¶ Ad secundem dico in illo casu succurram regi praetermisso patre. magis debeo curare de salute totius reipublice / quam vita corperali patris. si ceta omnia essent paria: hoc dempto quod vnus esset extraneus et alteur patur: vel vnus magis propinquus quam altur: patri et propinquiori citius succurram quadm alteri ratione vnionis et propiquitatis. potest esse tanta vtilitas in republica ad succurrendum extraneo: quod ratio dictat in casu quod debeo extraneum praeferre: tunc ceta sunt imparia. potest intnrdum esse ita peruus excessus extranei in vtilitate reipublice super patrem: quod patri est succurrendum: tali relicto: quia vnio sanguinis / et beneficia a patre accepta / illi excessui vtilitatis sunt preferenda. interdum propter magnum excessum in vtilitate reipublice / pater est postponendus. interdum est casus viro ambiguus: sic quod potest capere optionem: inter causas et motiua equalia contraria: ita quod tot apparentie sunt ad succurrendum patri / quot ad succurrendum alteri: et contra: et tanti ponderis apud me.

¶ Tertio arguitur: debeo ergo propinquiori succurrere ceteris paribus. contra: ergo citius homo debet succurrere pateri quod filio: si essent ambo in necessitate qua homo non potest vtrique succurrere: vtpote vnus occidetur / incinerabitur / vel morietur inedia / nisi succurratur ei per frustrum panis: qui solivnisufficit. quod citius patet: substantiam et esse accepit ex parentibus: talem non accepit a filio. ergo est maior vnio viriad parentes quam viri ad filios: cum esse naturale: in moribus / et in vita / educationem a patre accepit: non tamen accepit a filio: sedeem filio communicauit: et eum aluit. quod si concedas propter ratones adductas debeomaiore affectu et effectu succurre re patri quam filio.

¶ Contra hoc arguitur: per apostolum secunde ad Corinthios. xii. non debent filii thesaurizare parentibus: sed parentesfiliis: ergo filiisunt magis diligendi quam parentes: quia illum magis debemus diligere / cui debemus magis benefacere.

¶ Confirmatur hec auctoritas apostoli ratione: naturam gratia perficit: et nature non contrahit. sed parentes plus naturaliter diligunt filios quam parentes: teste Aristotele. viii. Ethicorum: et quotidiana experientia rerum magistra

¶ Respondetur: homo magis debet diligere parentes quam filios: hoc est maiore effectu. de actu elicito: potest filios quam in tense voluerit diligere: et parentes remissius. propterea de affectu non debet esse contentio: esto quod aliqui hoc probare satagunt: et minus erudite opinione mea. rationes ad partem illam inducte hoc sufficienter probant: et hoc dicit Ambrosius primo libro officiorum inquiens: primo deus est diligendus. secundo parentes: inde filii: post domestici.

¶ Ad rationes ad aliam partem respondetur concedendo quod parentes opes liberis ministrant: et non econuerso: quia communiter pauciora habent: et diutius sunt victuri. sed vbi parentes egerent: et filiibomdoa haberent: tenentur iure naturali et diuino necessaria parentibus suppeditare.

¶ Ad secundum argumentum concodoquod inclinamur plus succurrere filiis quam parentibus. sunt enim effectus nostri: et ipsis viuimus tanquam in nostris operibus. sicut sua poemata plus diligunt poete / quam multos homines. propterea naturaliter inclinatur homo plus diligere eum cui benefacit / quom contra: vt recte dicit philosophus. Sed quo ad illud tactum in argumento / naturam gratia perficit: Respondetur: naturam interdum perficit. hoc est concurrit cum inclinatione naturali: vt ad erudiendos filios: et ad eis benefaciendum / spuimaliter / vel temporaliter / secundum preceptum dei. nonnunquam appetitus naturalis inclinat ad illicitum: et tunc gratia quo ad talem concursum non perficit naturam: sed ipsi reluctatur. sed illa intelligo ceteris paribus: hoc est inquantum pater et filius. si autem filius benefaceret patri in vita / et in via morum: et pater nichil boni / vel parum boni fecit filio: in tali casu plus esset diligendus filius quam patur.

¶ Si fat questio inter pratrem et matrem / quem eorumdebet proles plus diligere. Respondetur: patrem. habet nobilius principium ad generationem filii quod mater: et plus comnius laborat pro conscruationevi efilii tam in naturalibus quod in moribus quam mater. crgo est plus diligendus quod mater.

¶ Sed contra hoc arguitur: mater plus diligit filium quam pater secundum aristotelem. ix. Ethicorum: ergo filius magisdebet diligere matrem quam patrem. Respondetur: consequentia est nulla. argumentum probaret quod plus debeam amicum meum diligere quam patrem. forte amicus meus intemsius diligit me quod pater. Si loquaris ad maius bonum / vel citius obiret mortem prome. dico quod hac via pater tantum diligit filium vel magis quam mater. quod mater plus diligit filium quam pater / id ratiois est. secundum philosophum. ix. Ethicorum: est certior quod est fetus eius quam pater: diu stetit in iuuentute cum filio: eum amando: per consequens est intensus habitus amandi in ea genitus circa filium amandum: et magnis doloribus filium enixa est / et enutriuit.

¶ Contra ista arguitur: ergo homo ceteris paribus citius debet succurrere parentibus quam proprie vxori. consequens est falsum: vt patet per illud quod scribitur Genesis ii. propter vxorem relinquet homo patremematrene erunt duo in carne vna. quod sequatur patet sic: plura bonaa parentibus accepit.

¶ Respondetur: homotenetur relinquere matrem coherere cum vxore ad carnalem copulam. citius tamen iudico quod vir tenetur succurrere parentibus / vel alteri eorum / quod vxori. sunt duo in carne vna: hoc est / ordinantur propter vnam carnem generandam.

¶ Quarto arguitur: sequitur ex conclusione quod homo citius tenetur succurrere sorti existenti in gratia quam platoni existenti in mortali. patet: cum sorte est maior vnitas. non est solum habendus oculus ad vnionem sanguinis: sed in eadem militia: quare milites eiusdem exercitus / plus se diligunt quam milites alterius exercitus / ad eandem ciuitatem / ad eandem licentiam in theologia / adidem collegium / ad eandem charitatem. sortes existit in gratia / vel est bonus: et constat quod est talis: et sic plato est in mortali: et putatur ita esse: sunt ambo in extrema necessitate. cicero potest tantum vni succurrere: sequitur quodcitius tenetur succurrere sorti quam platoni: conequens est falsum conseqentia patet per fundamentum maioris vnionis. falsitas cosequentis patet: si non succurratur sorti solum moritur corpere: et euolabit: et plato damnabitur. modo mors peccatorum pessima.

¶ Respondetur: est color quod citius debeam succurrere malo perper argumentum factum. sed concedo quod citius de beo succurrere sorti quam platoni. plato potest dispone re seipsum et habtere gratiam et gloriam: et si non faciat: ei imputabitur. bonitas sortis non debet ei nocere. non debeo eum negligere / vt succurram sorti: licet damnetur plato: est exculpa sua: et mihi non imputabitur. Concedo illud quod est in argumento assumptum. semper vbi sunt plures raes vnitatis: ibi debet esse maior amor: vt plus virintre facultatis mutuo inter se debent conuenire quam alii: plus illi de eadem licentia quam alii de eaos facultate: plilli quorum altr erat regens alteri quam altur.

¶ Quinto et finaliter arguitur. sint pater meus et plato (qui meam vitam tuebatur inter latrones cum discrimine vite sue magno ) ambo in extrema necessitate: sic sclicet: quod non possum vtrique succurrere. tunc sic: teneor platoni citius succurrere quam patri. patet: fuauit michi vitam per actum difficilem: et pater dedit michi vitam eo modo quocausa secunda potest vitam dare / per actum non ita difficilem: et non minor est virtus quam querere parta tueri: ergo conclusio nulla.

¶ Respondetur: non video inconueniens dicere quod possum platoni succurrere / patre derelicto: potissimum si patur non erat multum sollicitus de bono spirituali meo: et iste plato tantum fecit circa meam nutritionem corporalem sicut pater.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2