Quaestio 3
Quaestio 3
An in amore Dei possit haberi aliquis respectus ad mercedem
¶ Respondetur per conclusiones sequentes: Quarum prima est: merces potest esse causa allectiua quare aliquis diligit deum. Secunda conclusio: deus non est diligendus propter mercedem tamquam finem proprie dictum Tertia conclusio: deus potest diligi propter ipsum dilectum: sic scilicet: quod ille actus dilectionis finaliter tendat et reducatur in deum. Quarta conclusio: purus t sincerus est amor quo deus diligitur propter se.
¶ Prima conclusio probatur per illud psalmiste psalmo. cxviii. Inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas ineternum propter retributionem. Et ad hebreos. xi. de sanctis patribus scribitur quod respiciebant in retributionem. Et glosa. Luce. xv. quanti mercemnarii sunt / dicit: quod boni mercennarii sunt qui deo propter mercedem seruiunt. Sed dicis: deus ipse est merces: dixit abrahe: noli timere abraham: ego protectortuus sum: et merces tua magna nimis. Et glosa super illo Luce. xv. quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus: dicit: qui future mercedis intuitu digne operari satagunt: quotidianis superne gratie reficiuntur alimentis. licet deus sit merces: procedo de mercede creata: de qua psalmista locutus est. Et probatur ratione: beatitudo formalis / dilectioni dei in via prestat: ergo saltem potest esse causa allectiua eliciendiillius actus: cum minus bonum sit allectiue propter maius bonum. non peruertitur ratio finis: immo opinor quod dilectio dei potest elici propter beatitudinem formalem: licet non vltimate: cum minus bonum ordinatur ad maius bonum: non peruertitur ordo finium.
¶ Secunda conclusio probatur: deus est prima causa efficiens et finis vltimus: ego sum alpha et o: Apocalipsis. primo: ergo deus non est diligendus propter finem vlteriorem: quia non habet finem vlteriorem.
¶ Tertia conclusio patet de actu spei in distinctione. xxvi. Insuper: si ille actus esset malus: hoc esset propterea / quia magis principale ordinatur in minus principale: licet non finaliter: sed hoc non probat actum esse malum. patet: homo celebrat pro sex paruis albis: vt in distin. xxo. quarti dic imus. modo sex parui albi sunt aliquid temporale.
¶ Quarta conclusio patet: Aristo. viii. ethicoruni dicit. licet in politia quis habeat multas vtilitates ab alio: tamen studiosus diligit: non propter talia.
¶ Contra ista arguiturper beatum Dernardum de diligendo deo: quod licet seruire deo sine premio non posset: non tamen est ei intuitu premii seruiendum.
¶ Respondetur: beatus Bernardus intelligit: quod non debemus principaliter seruire deo et eum diligere propter premium: dummodo homo paratus ess seruire deo sine premio. beneficia dei crebritur sunt causa allectiua maioris dilectionis. ad quod propositum aliter verbi diuini declamator / populum manuducit in via vt diligat deum: visis beneficiis populo collatis
¶ Respondetur: si conparetur vnus istorum amorum sine alio: sic amor proximi non est meritorius: si non referatur ad deum aliqua relatione. et amor dei propter se est bonus et meritorius. Si comparetur amor dei in se: scilibet: quo sortes diligit deum propter se: et amor quo plato diligit sortem propter deum eque intense: adhuc sortes purius deum diligit: quia non inuoluit creaturam in illa dilectione. tamen plato non minus meretur: quia illo actu amat deum et creaturam propter deum.
¶ Sed contra illud arguitur per illud quod scribitur Romanorum. ix. de paulo: optabam enim egoiprse anathema esse a christo pro fratribus meis: ex hoc sic arguitur: illud est magis meritorium / quod est magis eligendum a sapientissimo viro: sed apostolus praeelegit dilectionem proximi dilectioni dei.
¶ Aespondetur: paulus voluit separari ad tempus a christo: vt lucrifaceret iudeos: eorum conuersioni intenderet: secundum illud ad Philippenses primo. desiderium habens dissolui / et esse cum christo: permanere autem in carne necessarium est propter vos. Ex isto non sequitur quod plus dilexit creaturam quam deum. omnia propter deum fecit.
On this page