Quaestio 1
Quaestio 1
An tenemur diligere inimicos
Duo in hac distinctione. 30. quaeremus. Primo an tenemur diligere inimicos. Secundo: an dilectio inimici sit magis meritoria quod dilectio amici.
¶ Respondetur: inimicus biphariam capitur. vno modo negatiue: prepositio in / capitur negatiue: siue contradictorie. et sic quilibet qui non est amicus / est inimicus. ad amicum requiritur quod habeat actum vel habitum amicitie quo tendit in amatum per virtutem: et quia talem qualitatem non habet: non est amicus: ergo inimicus contradictorie. Alio modo capitur inimicus contrarie: pro illo qui habet actum odii es malum erga alium. qui odit alterius vicium et iniquitatem / non est ei inimicus: et sic in questione capimus vocabulum.
¶ Alterius scito: duplex est bonum. quoddam est spirituale: vt beatitudo: gratia: dilectio deiet proximi propter deum: audire verbum dei: et huiusmodi. Alia sunt bona que indifferenter possunt ordinari ad salutem et ad oppositum: vt opes sanitas: pulchritudo.
¶ His premissis pono conclusiones: quarum / Prima est: nemotenetur diligere inimicum. probatur hec conclusio: nemo tenetur diligere inimicitiam et malum culpe. sed illa per inimicum importantur: et terminus inimicum / sequitur dictionem importantem actum animiinteriorem. hoc modo intellexit psal. praeto. ciii. inquiens: deficiant peccatores aterra iniqui: ita vt non sint. et perfecto odio oderam illos.
¶ Secunda conclusio loquendo de substantia inimici: quilibet tenetur non odire: vel nolle bona spiritualia conuenire viro qui est inimicus. probatur conclusio: nemo potest nolle de viatore quod diligat deum: nec quod non tendat ad beatitudinem: quia hoc non stat cum dilectione proximi et dei. non debemus nolle deum diligi ab aliquo cuius dilectio non cognoscitur esse deo ingrata.
¶ Secundo sic arguitur: nullus proximus est odiendus: inimicus est proximus ex dictis in distinctone. xxviii. igitur.
¶ Tertia conclusio: possum nolle inimico bona fortune / sanitatem / et huiusmodi indifferentia ad vitam spiritualem: si iudicem illa ei conducere. probatio. possum illa nolle michi: ergo et ei. consequentia est nota cum antecedente. Insuper: ipse potest illa rationabiliter nolle sibi: ergo et ego licite possum nolle illa bona sibi. antecedens patet: indicat quod talia bonasunt inutilia sue saluti: et eum impediunt a spiritualiexecutone. multo plures in prosperitatibus cadunt / quod in aduersitatibus. cadenta latere duo mille: a dextris decem milia: per latus / aduersitas: per dexteram / prosperitas intelligitur. et Deutrono. xxxii. incrallatus est dilectus et recalcitrauit: et dereliquit deum factorem suum. et psalmista pristo. xv. multiplicate sunt infirmitates eorum: postea accelerauerunt. Et Ozee. vi. in tribulatione sua mane cosurgent: hoc est per morborum et erumnarum multiplicationem repente ad domm cucurrerunt. Insuper: et si inimicus potest bona temporalia tenere cum animme sue salute: tamen licite potest illa contennere propter deum: et nolle ea sibi inesse: et placere in plagaet perditione animalium eius: gratanter acceptando: ergo ego possum hoc ei veile. Insuper: possum licite velle: quod inimicus sit religiosus: quo facto: est incapax bonorum fortune: et possum velle efficaciter antecedens: et bonitatem consequentie: ergo velle consequens directe vel indirecte.
¶ Quarta conclusio: non licet inimico velle ab solute mortem temporalem. patet: inimicus est in peccato / alias non est amplius inimicus de quo loquimur: et tunc sic: dato opposito conclusionis: liceret velle quod tolleretur ab alio locus penitentie et redeundi ad deum: quia mortale in alio seculo non deseritur: dictum est absolute: quia quis potest velle conditionaliter alicui malo mortem: vtpote si sic sit perseueraturus de malo in peius finaliter: tunc potest quis optare tali mortem: et vt locum det sanctis quaes impedit: vel ne peccatis peccata grauiora addat: et sit peior: et grauius post mortem puniatur.
¶ Quinta conclusio: diligere inimicum in generaliest de necessitate salutis: non autem in speciali: nisi vbi apparet necessitas. hec conclusio est trimembris Prima pars probatur: debeo diligere deum et proximum meum: sed ab ista generalitate non est excludendus inimicus: cum est de numero proximorum. Secunda pars patet: non teneor quemlibet amicum in speciali diligere: ergo nec inimicum. tenet consequentia. non teneor per legem plus diligere inimicum quam amicum. antecedens patet: non teneor cogitare de amico in speciali / forte non in anno / fortasse nec in septennio / vei nunquam: ergo nec de inimico. et voluntas non potest suum actu habere circa inimicum in particulari / nisi intellectus prehabuerit suum actum etiam in particulari circa idem. Tertia pars patet: vbi necessitas corporalis vel spiritualis occurrit: vtpote moritur / nisi ei succurram: et possum ei succurrere vita mea salua: teneor ei succurrere. similitur: video / male sentit in fide: vel procedit in alio peccato mortali in quo discedet et damnabitur: et nullum alium video a me ad eum liberandum a peccato: in illo casu teneor eum liberare: vel facere quod in me est / ad eum liberandum: quod si non fecero: non teneor ordinem charitatis. et patet istud iterato modo. Ioannes miratur quomodo aliquis habens substantiam huius mundi: et videt fratrem suum necessitatem habentem: e ei non succurrit: si charitas manet in eo: Prime Ioannis. iii. ac si diceret: non manet in eo. dicere oppositum innuit / est ei mirabile et inopinabile: et a fortiori in culpa mortali liberandus est: cum inimicus sit michi proximus.
¶ Preterea: oramus pro omnibus in ecclesia: et ecclesiam decet sic orare. et non ex cludit inimicum: ergo pro eo orandum est. Insuper: in corpore vero stomachus ille esset malus qui noluit cibum assumptum manui vel pedi applicare: etiam dato quod stomachum offendissent: ergo in corpere mistico ille esset malus / qui orationem suam vellet abinimico subtrahere. Et veritas Matthei. v. diligite inimicos vestros.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur: in causa criminali actor procedit contra reum ad mortem. similiter iudex secundum allegata et probata: potissimum vera: potest sententiare quod criminosus vltimo supplicio plectatur. ergo tam actor quam iudex volunt reum occidi.
¶ Secundo: possum velle turcarum principem de medio esse sublatum: vel vnum hereticumperturbantem pacem ecclesie quam citius debeo dilige re quam turcarum principem: vel hunc hereticum citius debeo diligere bonum commune eccleie quam bonum priuatum istius persone. ergo si pax ecclesie (que est eius bonum) non potest stare cum vita huius heretici: volem dum est bonum priuatum non esse: vt saluetur bonum comue. nam delictum persone non debet in detrimentum ecclesie redundare.
¶ Respondetur concedendo quod ista non sunt ominno pure volita: sed volita cum quadam displicibili. actor nolit quod reus contra eum vel suos peccauerit: vt mereatur occidi. similiter vult vel velle debet iudex. sed tamen ambo querunt et exequuntur iusticiam: vt bene sit reipublice. sic de heretico et turcorum principe. nolem quod turcus inquietaret ecclesiam: vel quod hereticus parturbaret ecclesiam sed volo eos tolli de rerum natura ratione demeritorum: que michi displicent esse in eis: et hoc non est pure spontaneum.
¶ Contra quintam conclusionem arguitur Matthei. v. audistis quod dictum est antiquis / diliges amicum tuum / et odio habebis inimicum tuum: ergo licet prosequi inimicum odio.
¶ Confirmatur hec auctoritas ratione. natura non inclinat in contrarium charitatis. sed quelibet res naturalis odit cont rarium. patet in elementis in brutis: sed inimicus est contrarius bono cui debet esse amicus: igitur.
¶ hespondetur: Pharisei male interpretati sunt varios passus scripture. scriptum erat Leuitici. xix. diligere amicum. pharisei per locum a contrario sensu / inferebant: ergo inimicus est odiendus. sed locus a contrario sensu nunquam valet: quando absurditas ex modo inferendi infertur: et intentoe dicti affiratiui non excipitur: vt in regula. b. besendicti: quaedrupedalia animmalia prohibentur. non sequitur propterea quod bipedia delicatiora admittantur. nullibi in lege inuenerunt quod inimicierant odiendi: propterea saluator ex industria dicebat: audistis quia dictum est antiquis: non dixit scriptum est: dictum enim erat a male exponentibus scripturam.
¶ Ad secundum respondetur: charitas incliat in odium inimicicie: sed non in substantiam odium habentis. diligenda est substantia ad imaginem deicreata: et odienda eius iniquitas. superius dictum est quod charitas non semper inclinat conformiter ad malam naturam vel voluntatem.
¶ Tertio arguitur. cio vnum inimicum qui nunquam aliquid boni michifecit. arguitur sic: si debeam substantiam talis inimici diligere: hoc est propterea / quia est michi proximus. quem debeo diligere sicut meipsts. sed hoc est falsum non est mihi proximus: ergo non debeo eum diligere. tenet consequentia a tota conditioali cum destructione consequentis ad destructionem antecedentis. antecedens patet. ille solus est michi proximus / qui michi minam fecit. Luce. x. cum phariseus interrogaret / quis est meus pximus: recitata perabolaa saluatore: quesiuit a phariseo / quis horum trium videtur tibi proximus fuisse. illi qui incidit in latrones: cui phariseus respondit: qui fecit mificordiam cum illo: quod veritas approbauit.
¶ Quarto arguitur: amicus est diligendus: ergo inimicus est odiendus. consequentia tenet in seipsis: per aristotelem. ii. thopicorum.
¶ Ad tertium dicitur: proximus est relatiuum equiparantie. quilibet cuilpossum benefacere est michi proximus: quod ex responsione christi conuincitur. ad phariseum dicebat: vade tu / efac similiter: hoc est quilibbet cui potes benefacere / est tibi proximus.
¶ Ad quartum dicitur: quod regula illa non intelligitur nisi de contrariis praecisis: hoc est vbi non ambo contraria ex vna parte subsunt vni extremo alterius contrarie tatis. modo sub ratione diligibilis / continetur tam amicus quam inimicus. eadem ratio diligibilitatis est in vtroque
¶ Quinto arguitur: si aliquis occidit fratrem meum vel lesit: quero iusticiam: et ei querenti veniam non perco: sed in foro exteriori procedo vt occidatur: et hoc licite. alioquin innumeros damnabis actores: tam in causa criminali quam ciuili.
¶ Sexto arguitur tertii regum. vii. super illud: fecit quoque mare: dicit glosa decem preceptis in lege domins omnia que facere debemus ex pressit: sed istic non est aliquod preceptum de dilectione inimici: igitur.
¶ Respondetur ad quintum: teneorsub pena peccati non odire eum. quero quatenus iusticia fiat / vt innocentes viuere possint: et non turbari a sontibus: et expedit ei vt puniatur si patienter assumat penam pro delicto: quero hociim eius reipublice emendationem:et preseruationem ceterorum: ne ausu temerario talia committant. facilitas remittendiest cam delinquendi. rogabo pro anima sua si occidatur: oram do in generali pro aliis. si quero zelo vindicte et non zelo iusticie emendam reit reipublice: male ago: et pec¬ co contra reum. Sed si quis me offenderit iniuste verbo vel facto: an signa amicicie debeam ei ostendere rogas: Respondetur: non teneor plura signa amicicie ei facere quam tenebar facere ei et nudiustertius: antequam me iniuste. lesit. et si pauciora ei faciam solito: ita quod ipse et alii hoc deprehendant: et exist imant hoc alteri conducere ad eius emendationem ) pauciora amicicie indicia ei demonstrando. si credant me / ipse autem alii signa rancoris tenere erga eum quime lesit: teneor eos non scandalizare: sed prebere bonum exemplum: et ostendere me non habere rancorem in corde: et eum verbo et facto resalutare: et salutare primo: si eius status id exigat. consideret lesus / quonam pacto grandes faciunt communiter homines paruas niurias contra se factas: et nichil faciunt iniurias maiores quas contra alios faciunt: quia nimis in ordinate homines sibi afficiuntur: et reputant se magnos in oculis suis: vt tendat ad contrarium humiliatio: se iudicans quod erat dignus tali offensa: et maiore. et quicquid sit: parcat ei amore dei: qui pro occisoribus orauit: dicens: pater dimitte illis: quod stephanus et viri dei fecerunt. et in oratione dominica / docuit nos orantes dicere: dimitte nobis debita nostra: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. consulo offenso in casu indifferenti relinquat penam totam in manu dei: et domius premium dabit ei: et alteri penam condignam michi vindicta. et ego retribuam.
¶ Adsextum dicitur quod glola marginalis allegata / illud dicit: sed intelligitur in pluribus. sed in proposito / odium inimici / et dilectio amici / satis virtualiter in preceptis decalogi conti nentur: quod non occidam proximum: quod res suas non au feram furto: et ei non noceam.
¶ Dubitatur: si sortes offendat platonem: an teneatur adire platonem et veniam petere vt ei ignoscat.
¶ Respondetur: aut sortes offendens est notus offendens ipsi Plato ni offenso: et sic si plato sit presens / sortes debet eum adire: et veniam petere. patet per dictum saluatoris Mathei. v. si offers munus tuum ad altare: et recordatus fueris / quia frater tuus habet aliquid aduersum te: scilicet quod eum lesisti: relinque ibi munus tuum ante altare: et vade reconciliari prius fratri tuo: et tunc veniens offer munus tuum. Si non fuerit presens / sufficit habere propositum petendiveniam pro loco et tempore. si offonsio sortis sit Platoni ignota: puta furte abstulit res suas vel aliter occulte contra Platonem peccauit: licet factum sit patens: sortes non tenetur veniam petere de hoc in particulari: nec ei vllo modo aperire. FFortasse esset seminarium litis inter eos: et proderet suum peccatum occultum sine necessitate vel vtilitate. sufficit dolere de peccato et velle efficaciter satisfacere de omni damno vicino platoni illato.
¶ Respondetur: male dicere est imprecari et alteri optare malum: non ad emendationem alterius: sed in eius malum. quando quis optat malo morbum: credens quod per hoc emendabitur: talis non est maledicus. iracundus commotus / pro tinus maledicit alteri / malum optando: vtpote demon¬ frangat tibi collum: vel tibiam. illud est peccatum et fugiendu: prime Corin. vi. Neque maledici neque raptores regnum dei possidebunt. Christus et sancati a maledictione summe abstinebant. vnde petrus in canonicasua. i. Petri. ii. Nam christus cum malediceretur non maledicebat. Et. i. Corinth. iiii. maledicimur ebenedicimus. et Iudas in canonica sua dicit: cum michael archangelus cum dyabolo disputans altercaretur de moysi corpere: non est ausus inferre spiritum blasphemie. sed dixit: imperet tibi domins. Gregorius. ii. dyalog. refert: cum famulus cniusdam stephani presbyteri negligenter ei seruiret: clamauit presbiter veni dyabole discalcia me: demon statim affuit: et id fecit. Aefert Augusti. xxi. de ci. dei. de quadam vidua nobili et diuite / septem filios et tres femellas habente / eis maledicente: et omnes tremore omnim membrorum terribiliter sunt percussi: et inorbem dispersi omnibus spectaculum facti miserum. ergo hec maledictio est cauenda.
¶ Contra illud arguitur. helyas maledixit duobus principibus quinquagenariis. iiii. Regum. i. dicens: si homo dei sum descendat ignis et deuoret te et quinquaginta tuos Et psalmista psalmo. lxviii fiat mensa ipsorum ipsis in laqueum. et psalmo. cvii. Fiant filii eius pupilli: et vxor eius vidua. et veritas in euangelio. Math. xi. Ue tibi corozayn. ve tibi bethsaida. et summo sacerdoti maledixit paulus. Actuum. xxiii. dicens. percutiat te domins paries dealbate. Respondit Augustinus in sermone de monte: talia dicta sunt per predicationem quid esset futurum: hoc est predixerunt: non optauerunt. dicit / debent prophete maxime in figura imprecantisfutura predice re: sicut signa preteriti temperis / ea que futura erant cecinerunt: sicut est illud / quare freniuerunt gentes. non dixit / quare frement gentes.
On this page