Quaestio 2
Quaestio 2
An dilectio inimici sit magis laudabilis et meritoria quam dilectio amici
¶ Questio secunda. SEcundo circa eundem distinctionem. xxx. quero: an diectio inimici sit magis laudabilis et meritoria / quam dilectio amici. non sto in appellationb rationis: sicut nec in questione precedenti / nisi in prima conclusione Loquor ergo de subam inimici: et non de actu in imicicie. his presuppositis / ponuntur conclusiones sequentes.
¶ Quarum prima est: dilectio amici est laudabilis et meritoria in habente gramm. duas partes hec conclusio habet: quarum prior est: actus dictus est laudabilis. et hoc probatur sic: ominis actus habens obiectum et finem debitum cum ceteris circunstantiis debitis est laudabilis: sed dilectio amici est huiusmodi: igitur. consequentia tenet cum maiore: et minor patet. amicus est debitum obn actus amandi ex. viii. et. ix. ethicorum. deus est finis actualis vel virtualis illius actus. nec est aliqua circunstantia requisita deficiens: igitur. Secunda pars patet: omnisfactus emanans a charitate est meritorius: dilectio amici est huiusmodi: igitur. minor patet: supposito quod homo sit in charitate: omnis actus laudabilis in eon elicitur a charitate.
¶ Secunda conclusio: dilectio inimici est laudabilis. et meritoria. hec con¬ clusio ex questione praecedente: probatione conclusionis praecedentis habet euidentia
¶ Tertia conclusio: aliqua dilectio amici est magis meritoria quam hec dilectio inimici: et contra / aliqua dilectio inimici est magis. meritoria quam hec dilectio amici. probatio: aliqua dilectio amici est multo intensior quam hec remissa dilectio inimici: ergo est magis meritoria.
¶ Secundo arguitur ad idem: non quelibet dilectio intmici excedit in bonitate quamlibet dilectionem amici: ergo per crementum dilectionis ainici / et decrementum dilectionis inimici / dabitur equalitas excessus.
¶ Quarta conclusio: Dilectio amici vt quattuor est minus laudabilis et minus meritoria quam dilectio inimicivt quattuor. hoc est dictu ceteris paribus. et quia de hac conclusione principaliter ambigitur: probatur ipsa sic: omnis actus difficilior quam alter / ceteris paribus est laudabilior: sed dilectio inimici est difficilior quod dilectio amici: et obiecta sunt eiusdem rationis: ergo dilectio inimici est melior quam dilectio amici. quod dilectio inimici sit difficilior experientia comprobatur. quod difficultas augeat meritum: patet. ii. ethicorum: virtus et ars sunt circa difficile. et glosa mathei. v. dicit: perfectionis est cumulus diligere inimicos: sed diligere amicos non est perfectionis cumulus. ergo dilectio inimici est partectior quoad dilectio amici. patet conclusio per verba christi: si tantum diligitis illos qui vos diligunt / quam mercedem habebitisquasi diceret: modicam comparatiue respectu dilectionis inimicorum.
¶ Secundo arguitur: ille actus: cuius tota radix dependet a charitate et a praecepto dei: est melior quam actus ille qui non totaliter a deo et charita te deriuatur. sed sic est de dilectione inimici respectu dilectionis amici. quod amicus diligatur hoc est: quia tibi consanguineus / afinis / vel alia familiaritate tibi conuniunctus. ista non sunt cause in dilectione inimici.
¶ Tertio arguitur. bonitas actus dependeta volum tatis conatu: et a gratia a qua elicitur. sed actus dilectionis inimici vt quatuor requirit maiorem conatum voluntatis quam actus dilectionis vt quatuor circa amicum: igitur.
¶ Contra primam conclusionem arguitur auctoritate christi Matth. v. si diligitis eos qui diligunt vos / quam mercedem habebitis: et Luce. vi. que est vobis gratia: ac si diceret nulla.
¶ Secundo: preceptum est diligere amicum: ergo non est meritum. consequentia tenet per apostolum prime Corinth. ix. si euangelizauero / non est michi gloria: necessitas enim incumbit.
¶ Respondetur: diligere amicum meum solum quia me diligit: velex causa temperali: et non propter deum: non est est meritum. sed diligere amicum propter deum / est meritum. Secundum argumentum improbaret idem de inimico: quemfin casu tenemur diligere. et si caperetur argumentum vt iacet: probaret quod nullus actus precepti est meritorius: sicut aliqui male opinati sunt. sed de hoc alibi prolixius.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur: feruentius diligitur amicus quam inimicus: et hilarius. ergo est maius meritum.
¶ Secundo arguitur: eodem actu diligo amicum et inimicum. ille actus est melior aetu quo diligitur solum inimicus eque intense: et est dilectio amici. ergo dilectio amici est melior quod dilectio inimici.
¶ Orimum argumentum nichil probat. si intensiore actu diligatur amicus: hoc non est contra conclusionem: sed protertia. lecitia mentis superueniens actui: vel concomitans: nihil facit ad meritum: quia si sic: sanguineus iuuenis plus mereretur quam grandeuus melancolicus solitarius.
¶ Ad secundum: dicitur quod est sermo de dilectione solius amici: et solius inimici. Etiam argumentum non concludit quod dilectio amici est melior quam dilectio inimici: cum dilectio inimici distribuitur: et illa eadem est dilectio inimici.
¶ Tertio arguitur. si amicus meus: pater: vel alius: cui multum deuincior: esset in simi li necessitate constitutus cum inimico: et possum solum vni succurrere: tunc pecco succurrendo inimico: amico relicto. ergo est magis meritorium amicum diligere.
¶ Respondetur: in illo casu in effectu debeo succurrere amico alio relicto. sed tamemn dilectio interior in affectu est ita meritoria et magis erga inimicum sicut similis erga amicum.
¶ Secundo: quicquid sit de hoc casu: in alio tempore quado non est preceptum vni illorum succurrere: sed consilium vni vel alteri succurrere: est maius meritum michi inim:co succurrere. etiam consequaentia est nulla. pecco non succurrens amico: et succurrendo inimico: in casu in quo non possum vtrique succurrere. ergo est maius meritum succurrere amico quam inimico extra hunc casum. vel est maius meritum gradu vt quatuor diligere amicum quam inimicum. patet de paruo opere precepti et magno opere consilii. maius mereor dando centum scuta pauperibus: quando do de consilio quam dicendo horas hodiernas quae sunt michi de precepto: et tamen horas omittens pecco. et non pecco omittens dationem illam elemosyne.
¶ Quarto arguitur contra probationem conclusionis illius quarte: de difficultate: probando quod non semperactus est melior: quia difficilior et hoc sic: sequitur ex hoc quod continens abstinens ab illecebra: plus meretur quam temperatus in gradu. consequens est falsum: quia si sic: heremita quolibet die assuetus ieiunare: non tantum merebitur ieiunando quadragesimam: sicut intemperatus cufialista. patet: continenti et curialiste: operatio est difficilior
¶ Quinto arguitur: voluntas ita facile diligit inimicum sicut amicum. patet: si difficilius diligat b. inimicum qui plus offendit quam a inimicum qui minus offendit: et difficilius diligat c. inimicum qui plus offendit quam b. etsic ascendendo: dabitur tandem vnus mimicus qui tantum realiter: vel in apprehensione offensi / offendit quod offensus non poterit offendentem diligere. illud consequens est falsum: ergo et antecedens. ergo redeundum est ad hoc quod est ita facile voluntati diligere inimicum: sicut amicum. et per consequens fundamentum probationis est nullum.
¶ Ad quartum nego sequelam. difficultas poueniens a culpa operantis / non auget meritum. nec facilitas proueniens ex habitu bono operantis diminuit meritum. sed difficultas proueniens ex parte obiecti vtrobique auget meritum ceteris paribus: sicut est in proposito. habens magnam gratiam citius elicit actum intensum vt quatuor quam habens paruam similem gradum eliciat. et tamen non minus meretur: quia gratia est ei data ratione laudabilis vite sue praeterite: quemadmodum est de habitu bono et malo. et licet male habituatus peniteat de sua malavita: non oportet ppterea quod plus mereatur quam antea cum simili conatu. perenitentia bene facit vt actus suus malus ei non imputabitur. sed nichil facit ad hoc quod plus mereatur.
¶ Contra illud raguitur. ergo duo equaliter conabuntur: et inequaliter merebuntur quod est inconueniens. consequentiam probo. sorbene habituatus in aliqua materia / actum intensiorem elicit circa illam materiam cum simili conatu quam parum habituatus vel non habituatus. sed penes intensionem actus habebit meritum: cum hoc habuit ex bono habitu suo.
¶ Respondetur concedendo illatum. semper plus de conatuplus meretur: nisi fuerit habitus bonus acquisitus: vel aliquid huiusmodi ex bona vita iuuans ad facilitandum.
¶ Sed tunc de gratia sacramentali: vt baptismi / confirmationis / ordinis / et huiusmodi / est difficultas. talis habet plus gratie quod solum baptizatus ceteris paribus: et per consequens omnibus paribus / potest cum simili conatu maiorem actum elicere. ergo si eliceant cum equali conatu: plus gratie habens / intensiorem actum habebit cum minore conatu. et si actus sunt equales: equaliter merebuntur.
¶ Respondetur: quando sunt duo in naturalibus equales: equales actus / elicientes in intensione circa similia obiecta / habentes impares gratas / equaliter merentur: licet conatus sunt inequales: et hoc quando gratie dantur eis ratione actuum ipsorum: prout nunc diximus. et probabile est hoc etiam in gratia sacramentali: etiam quando sacramenta eis procurantur in iuuem tute. est oppositum est probabile. de gratia sacramentorum: quae quis sua sponte capit: idem censeo cum gratia acquisita ex actibus.
¶ Contra hoc arguitur: tunc rudis tantum merebitur cum minore actu: sicut ingeniosus cum maiore: posito quod equaliter conantur. sed hoc est falsum. homo non tantum meretur sicut angelus: si eliceant ambo intensissimos actus quos elicere possunt: et tamen equaliter conantur.
¶ Preterea: facilitas et difficultas intrinseca meritum attenuat et auget. patet de male et bene nato ab influentia bona vel malaceli: a castis progenitoribus et impudicis.
¶ Conceditur quod rudis equaliter conans cum ingenioso equaliter secum meretur. de homine et angelo: est etiam hoc probabile. sihomo eliceat actum intensississimum quem potest vt. viii. quod tantum meretur sicut angelus actum vt centum eliciens. oppositum est michi probabilius: vt in secundo teneo. secus est in indiuiduis eiusdem speciei.
On this page