Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An fides, spes et caritas maneant in patria

CIrca hanc distinctionem xxxi. queritur: an fides / spes / et charitas maneant in patria. Respondetur per conclusiones.

¶ Quarum prima est: iste tres virtutes possunt manere in patria / tam quae ad actum / tam quo ad habitum / de potentia dei absoluta. probatur hec conclusio: quia si non possent manere in patria: hoc esset propter causas dicendas in conclusionibus sequentibus. sed ille cause non mouent de potentia dei absoluta. conrietas qualitatum nullam repugnan¬ tiam habet de potentia dei absoluta: nec ociositas habintuum esset superfiua: licet nunquam inclinarent in actus crsdendi et sperandi: si deus vellet: quemadinodum sunt multe potentie in patria in suos actus numquam exeuntes.

¶ Secunda conclusio: actus credendi siue sperandi non manet in patria: et intelligo respectu obiecti de quio habebitur euidentia / vel altior noticia quam sit assensus fidei. respectu aliorum non inconuenit habere assensum fidei secundum Aug. libro. lxxxiii. questionum. q. xlviii. quedam sunt credibilia que nunquoad sciuntur sed tantum creduntur: sicut hystorie. Probatur hec conclusio. assensus euidens et ineuidens respectu eiusdem obiecti non se compatiuntur: vt superius dictum est. sed in patria cognoscemus euidenter deum esse: et deum esse trinum et vnum: sicut dicit apostolus prime ad Corinth. xiii. inquiens: ex parte enim cognoscimus: et ex parte prophetamus. cum autem venerit quod parfectum est: euacuabitur quod ex parte est. et paulopost videmus nunc per speculum in enigmate: tunc autem faciead faciem. nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum: hoc est: habebo noticiam intuitiuam que causat iudicium euidens: quod actum fidei non compatitur. De actu sperandi patet: cum autem venerit quod perfectum est euacuabitur quod ex parte est. sed actus sperandi imperfectus est: cum dicat absentiam sui obiecti: ergo euacuabitur.

¶ Tertia conclusio: fides / et spes / habitus infusi euacuabuntur in patria. non potest hec conclusio probari per incompossibilitatem ad actus. quia licet inter actus fuerit incompossibilitas: inter habitus et actus nulla est pugna. probatur hec conclusio. si spes habitus et fides habitus manerent in patria: essent ociosi. consequens est inconeniens. deus et natura nichil faciunt frustra: primo de celo et mundo. sequela patet.: quia nullus esset actus / illorum habituum ex conclusione precedenti. ergo nichil vimquam efficerent illi habitus. Sed hic diceret aliquis: habitus temperantie et multarum virtutum aliarum manent in patria: tanquam ornamentum quos non oportet exire in suas operationes. Sed contra: licet fractio sit apparens / non est simile. isti habitus imperfectionem habent: vt dicit apostolus. propterea euacuabuntur. non sic autem de aliis habitibus virtutis.

¶ Quarta conclusio. charitas manebit in patria. probatur hec conclusio auctoritate apostoliin loco preallegato. charitas numquam excidet. et arguitur ratione: inclinatio charitatis est ad dilectionem dei propter se: et ad dilectionem proximi propter deum. modo ista perfectissime in patria manebunt.

¶ Quinta conclusio: charitas non erit intensior in patria quam erit in via. probatur hec conclusio: paruuli decedentes cum gratia sacramentali / non habebunt maiorem gratiam in patria quod in via. ergo nec adulti.

¶ Secundo patet ratione de adultis. adultus non habebit nisi gratiam sacramentalem: et gratiam meritis respondentem. sed omnem talem gratiam in via habebit. igitur.

¶ Sexta conclusio: fruitio ordinata vieet patrie specie essentia li distiguuntur. probatur hec conclusio: quia nisi sic / aliquis esset beatus in via: immo plurimi. patet: habet fruitionemdei eiusdem speciei essentialis cum fruitione patrie: ergo est beatifica. forte dicis: ad hoc quod fruitio sit beatifica / requiritur certa intensio gradualis: ad quam non pertingit fruitio vie. vel beatitudinem dices consistere in actu intellectus.

¶ Contra hoc arguitur: aliquis ita intense ex magno habitu charitatis in via potest diligere deum: sicut decedens cum sola gratia baptismali vel circuncisionis. vel pone quod deus producat actum ita intensum diligendi deum in via.

¶ Secunda euasio est nulla: quia loquimur de beatitudine voluntatis. illa a nullo sapienti negatur: bbet certetur an actus intellectus et voluntas sit potior pers beatitudinis.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur. beatus assentit huic / dies iudicii erit: vel huic: christus est incarnatus: et non assensu euidenti: et non videtur quae alio assensu quam assensu fidei: ergo beatus habet actum fidei.

¶ Secundo arguitur: fidem apostolus comparabat prophetie / linguis / et scientie / qua ad cessationem: et omnia vno contextu recitat. ergo idem est iudicium de illis ominbus. sed illa tria non cessabunt. cognoscent futura: et loquentur: secundum illud psalmiste psalmo. cxlix. Exultationes dei in gutture eorum. et habebunt scientiam: secundum illud hieronymi in prologo bibliaco: discamus eorum scientiam in terris: quorum memoria manet in celis.

¶ Ad primum dicitur: respectu talium credibilium: dies iudicii erit: christus est incarnatus / christus passus est / causatur iudicium euidens in verbo: quod iudicium non compatitur fidem. et sic a fortiore de his quae ad beatitudinem immediate partinent: vt de vnitate essentie: trinitate in personis diuinis. potest tamen manere actus credendi(laxato vocabulo credendi) in patria: vt de historiis / et humanis factis.

¶ Ad sed concedo quod apostolus omnia illa tria pari passu / comperat fidei. et concedo quod ipsa non manent. prophetia est enigmatica et de futuris. omnia illa erunt completa: certius cognoscemtur. omnes / omnes intelligent in patria. st omnis erant labii vnius ante diluuium. Gene. xi. a fortiore sic erit in patria. omnes intelligent seinuicem. habitus scienti ficus et actus sciendi in patria manebit. sed non manebit iste tediosus discursus / et prolixus / et interdum deceptio / tam per intellectum / quod per sensus / sicut in via.

¶ Tertio arguitur: nichil fuccedit spei incompossibile: ergo spes non corrumpetur.

¶ Respondetur: tentio ei succedet: hoc est dilectio dei in se propter diligentem. actus tentionis differt ad actu spei: sicut fruitio patrie a fruitione vie. tentio habet deum praesentem: spes deum absentem: pro obiecto. Si dicas: non est necesse in beatintudine hatre tem tionem hanc continuo: sed sufficit habtere noticiam intuitiuam et dilectionem. ergo tunc habebitur actus / spei. concedo ante cedens: non video necessitatem illius actus. sed nego consequentiam. respectu presentis non est spes.

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. paulus erat beatus in raptu: et tamen habuit fidem infusam. ergo fides infusa compatitur visionem dei beatificam.

¶ Respondetur concedendo quod in paulo mansit fides infusa. raptim solum vidit deum: nec erat beatus. non annichilabatur suus habitus credendi: quia poterat ei adhuc deseruire in via. secus est de beatis qui nunquam erant viatores.

¶ Contra quintam conclusionem arguitur: mereatur sortes pervnam horam continuo ad instans mortis: arguitur sic: sortes hembit plus gratie in patria quoad in aliqua instanti vie habebit. patet: quocumque instanti vie dato: post illud plus gratie habebit in instanti mortis non est viator.

¶ Secundo: qui minimus est in regno celorum maiom est illo: de Ioanne baptista loquendo. sed non quilibet minimus habuit plus gratie in via quam ioannes. igitur.

¶ Ad primum istorum concedo quod sortes habebit plus gratie in via quam in quocumque instantivie: sed non quam in tpere terminato ad instans mortis.

¶ Ad secundum dicitur quod illic non est sermo de gratia sed in perfectiori statu.

¶ Contra sextam conclusionem arguitur: ex ea sequitur quod charitas non manet in patria: contra apostolum.

¶ Secundo arguitur: quis potest habere noticiam intuitiuam et abstractiuam respectu deisimul. patet. ita est respectu aliorum obiectorum. ergo potest habere actum fruitiuum vie et patrie: et per consequens tam actus charitatis quam habitus eius remanet.

¶ Ad primum dicitur: apostolus loquitur de charitate infusa.

¶ Ad secundum videtur quod actus charitatis vie et patrie inter se non repugnant. noticie quarum vna est clarior et alia obscurior eiusdem (sicut intuitiua e abstractiua) simul stare possunt. sed quia notitia intuitiua non producit habitum: nec etiam actus voluntatis prerequirens talem noticiam: non se quitur de habitibus aquisitis quod praetendit argumentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1