Quaestio 1
Quaestio 1
An Deus aequaliter omnia creata et increata diligat
Une circa distinctionem. 32 loquendum est. circa quam quero hanc questionem: an deus aliqualiter omnia creata et increata diligat.
¶ Respondetur: diligere aliquid ( vt superius ex Aristotele secundo ethorice allegauimus) nihil aliud est quam illi aliquid boni velle pronunc in presenti vel in futuro tempore. Ex isto patet quod deus non diligit illud quod in nulla temporis differentia existit. patet: nullum bonum illi commnicat. num quam tribuit illi esse: et omne bonum presupponit esse. hoc presupposito pono tres conclusiones questioni responsiuas.
¶ Quarum prima est: deus diligit omnia equalitate actus. sic scilict: quod actus quo diligit vnibnon est maior vel intensior quam actus quo diligit aliud obiectum. probatur: actus quo deus diligit aliquid est ipse deus et sua voluntas.
¶ Secunda conclusio: deus eodem actu plus diligit se quam creaturam. probatur: deus diligit eodem actu plus appreciatiue se quam creaturam: et diligit creaturam proptur se: et non econuerso. ergo magis se diligit (licet eodem actu) quam creaturam.
¶ Secundo arguitur ad idem de actu collatiuo quo diligo sortem propter deum. per illum actum eundem numero plus diligo deum quam creaturam. ergo non inconuenit quod deus eodem actu diligat aliqua plura. a. et b. et illo actu plus diligat b. quam a.
¶ Tertia conclusio: deus inequaliter diligit diligibilia quae interdum habent habuerunt vel habebunt esse ex parte rei dilecte vel obiecti voliti. probatur hec conclusio: diligere aliquid / est illi aliquod bonum velle secundum Aristotelem secundo Rethorice. ergo plus diligit illud cuimaius bonum vult. sed multis inequaliter vult bona. plus sibi vult quam creaturis. plus vult creaturis rationabilibus quod irrationabilibus. plus angelo quam homini. plus equo quam mule. et plus mule quam asino. et cuiplus efficaciter vult: illud plus diligit. igitur.
¶ Comra istas tres conclusiones et earum declarationes simul arguitur: ex dictis sequitur quod deus diligit omnia creata. et per consequens simul diligit duo contraria: cum vtrumque contrariorum simul habet est.
¶ Secundo arguitur: deo equalis est cura de omnibus Sapientie. v. ergo deus omnia equaliter diligit.
¶ Ad primum respondetur concedendo quod deus simul diligit duo contraria: siue sit sermo de rebus contrariis: siue propositionibus contrariis: cum illas vult simul esse in rerum natura: sed non in eodem subiecto: vel simul veras.
¶ Ad secundum: concedo quod deus diligit omnia equaliter quatum est ex perte soilicitudinis: quia equalis est sollicitudo ex parte dei de omnibus. sed non diligit equalitr omnia quantium ad bonavolita.
¶ Tertio arguitur: dilectio dei sequitur eius cognitionem. sed equaliter omnia cognoscit. ergo equaliter omnia vuit.
¶ Quarto arguitur: deus diligit omia possibilia que in nulla temporis differentia erunt. patet. in eis habet complacentiam / volendo ea esse possibilia.
¶ Ad tertium concedo duas premissas: et nego consequentiam. cognitio dei nichil ponit in re cognita: dilectio autem aliquid ponit in re dilecta.
¶ Ad quartum nego assumptum. et ad probationem eius / concedo quod habet complacentiam possibilem in eis: sed hoc ad dilectionem non sufficit.
¶ Dubitatur: an actus diligendi quo deus diligit se et omnia alia sit proprius alicui persone in diuinis.
¶ Respondetur: diligere se et alia est actus essentialis: et per consequens nulli persone proprius: quia sicut pater non sapit sapientia genita: ita nec diligit dilectione spirata. nichil enu recipit persona producens a persona producta. pater et filius diligunt se et spiritum sanctum amore essentia li / qui est essentia: diligendo se amore essentiali / spirant spiritum sanctum.
On this page