Quaestio 2
Quaestio 2
An prudentia ab arte secernatur
Summatim de quattuor virtutibus generalibus mentio nem feci. Superest de vnaqueque lin speciali deserere. et primo de prudentia ceterarum virtutum auriga et regulatrice. circa quanidecem moueo questiones. Prima erit: an prudentia ab arte secernatur. Secunda: an a scientia distinguatur. Tertia: an prudentia sit habitus veridicus. Quarta: an prudentia sit specialis virtus. Quinta: an prudentia sit sapientie preferenda. Sexta: an prudentia monastica / yconomica / et ciuilis / specie distinguuntur. Septima: an synesis eubulia / et gnome / sint virtutes tam inter se distincte quam a prudentia. Octaua: de discrimine in ter praxim et speculationem.
¶ Prima ergo questio tractanda est hec: an prudentia distinguatur abarte: quiacum ea magnam vicinitatem habet specialiter capta. ars interdum includit scientiam: sic capit Tullius in sua rethorica dicens: quod est collectio multorum preceptorum: et sic artiste capiunt vocabulum: vocantes logicam artem. tunc extenditur acceptio vocabuli. In titulo questionis stricte artem capio: sicut philosophus capit in sexto Ethicorum.
¶ Pro questionis solutione oportet colligere aliqua discrimina ex littera Aristo. vi. Ethicorum. inter artem prudentiam: quia non numquam non est facilius agibile a factibili segregare / quam nephresim a colica. posta conclusiue ad questionem respondebitur.
¶ Primo differuntars et prudentia penes obiecta obiectum artis est factibile. obiectum vero prudentie agibile.
¶ Secundo differunt: prudentia est directiua artis: et ars prudentia indiget: non autem ecouerso. sicut dicit philosophus capitulo quinto sexti: in quiens: at vero artis quidem est virtus: prudentie vero non est ars. ars vero est circa vtile / qua contingit bene et male vti. non contingit male vti prudentia virtutibus nemo male vtitur: quinto Ethicorum: hoc est formaliter et elicitiue.
¶ Tertio differunt quia temperantia saluat prudentiam: intemperantiam vero corrumpit eam. ars vero nec saluatur pertemperantiam: nec corrumpitur per intemperantiam. vnde in eodem quinto capite dicit philoso¬ phus: vnde temperantiam conseruatricem pruden. tie appellamus: et id cause est: quia malicia appetitus est in hoc quod statuit sibi finem turpem: vel in finem statutum tendit per media inhonesta. prudentia autem honestum et turpe scrutatur: non autem ars. semper vero est operandum sicut prudentia docet: non semper sicut ars. si machometus turcus in limitibus pannonie arcem extrueret: et christianos cogeret id efficere. ars doceret opus bonum facere. prudentia vero doceret turrim inutilem facere extruere.
¶ Quartum discrimen quod ponit philosophus est penes voluntarium et inuoluntarium. et dicit quod peccans in opere artis. non volens / deterior est quod peccans volens. econuerso est in opere prudentie: et causa est: prudentia plus habet de voluntario quam ars. prudens ratiocinatur gratia bone electionis. idcirco peccans volens in opere prudentie / peccat in essentiali fine prudentie. hoc autem est deterius quam peccare in his quae sunt ad finem. qui autem peccat in arte volens / non peccat ex derectu alicuius quod est de essentia artis. peccans autem nolens deficit in aliquod quod est de essentia artis. ideo talis est deterior artifex quam qui peccat volens.
¶ Quinto: ars datur obliuioni: prudentia vero non: quia materia prudentie pluries occurrit quam materia artis. ideo circaeam non cadit obliuio. cessatio tamen abactibus nullo modo de per se corrumpit habitum vt superius meminimus.
¶ Sexto differunt. finis prudentie est totaliter bene viuere. finis vero artis est aiquod particulate bonum vtile: et sic differint suis per se finibus.
¶ Septimo differunt in materia subiecta: quia prudentia materiam multo capatiorem habet quam ars. ars militaris et ars coriaria suas determinatas habent materias. prudentia est circa omnia: circa deum / naturas intellectuales omnes / circa animalia / et spectantia ad ipsa. POctauo differunt in rectitudine quam ostendunt: quia prudentia dictat rectitudinem operantis: ars vero rectitudinem operationis: non autem operantis.
¶ Nono differunt viribus subiectiuis: quiaprudentia est perfectio mentis practice: ars vero mentis factiue
¶ Decimo et vltimo differunt in virium ordine: quia sicut omnis practica principatur factiue: sic prudentia principatur arti: et ars famulatur prudentie. cuius causa est: quia prudentia est virtutibus rationalis appetitus / annexa: vt in distinctione tricesimasexta post hac dicetur. iste autem appetitus principatur in homine.
¶ his premissis pono conclusiones duas: Quarum prior est. non semper prudentia distinguitur ab arte: capiendo artem communiter.
¶ Prior conclusio probatur: non semper prudentia distinguitur a scientia realiter: vt in questione sequenti dicetur. ergo non semper distinguitur ab arte: late capiendo vocabulum ars. hec conclusio potest probari per diffinitionem artis a tullio datam: que compatitur secum prudentiam circa idem. ergo et diffinitum.
¶ Secunda conclusio probatur aucoritate philosophi. vi. Ethi. iiii. dicentis: Eorum autem que aliter sese habtere possunt / est et aliquid quod subeffectione: et aliquid quod sub actionem cadit. diuersa vero sun t effectio atque actus. et paulopost: quare et habitus qui cum ratione actiuus est / diuersus est ab eo habitu qui cum ratione est effectiuus. neque alterum ab altero continetur. neque enim effectioactus est: neque actus effectio. hoc idem in antiqua transsatione ponit: hoc dempto / quod hec vocabula ponit / agibile / factibile / actio / factio / et quia talia sunt in vsu philosophorum prestat cum eis coincidere in modo loquendi.
¶ Contra primum discrimenpositum inter artemet prudentiam. et pro conclusionum intelligentia arguitur sic: actio et factio sunt eadem res: et illi termini sunt synonimi.
¶ forte dicis (et bene) non sicut capimus in proposito. sed de modo quomodo actio et factio distinguantur: capiendo actionem prout spectat ad prudentiam: et factionem prout spectat ad artem: est potionum diuersitas. aliqui dicunt: factio est quae transit in materiam exteriorem: vt domificatio / extructio nauium / et huiusmodi. actio autem manet in agente: vt intellectio / volitio / et nolitio.
¶ Contra hoc arguitur: omnes operationes virtutum moralium sunt actiones: quarum multe in materiam exteriorem transeunt. Alii (vt eustracius dicunt) duplices sunt operatio nes. nam quedam est operatio quae relinquit opus operatum aliud ab ipsa operatione: vt domus extructa. humodi operationes factiones dicuntur. circa illas est ars. alia est operatio postquam non manet aliquod opus operatum: vt volitio / intellectio. circa tales est prudentia. hec opinio parum interest a priore. et contra eam arguitur. Aristo. primo magnorum moralium ponit cytharisare inter operationes quarum non est aliud opus preter operationem: et tamen cytharisatio non est actio: sed factio: cum ad artem partineat: et non ad prudentiam. potest ergo dici / quod operatio intellectus finaliter ordinata ad dirigendam operationem exteriorem / vt ipsa vel res operata sit in se bona perfecta / dicitur factio siue operatio factiua: et ad artem attinet. omnis autem operatio intellectus ordinata finalitur ad dirigemdam operationem / vt electio sit in se bona seu honesta / dicitur actio siue operatio actiua: et ad prudentiam partinet. Sed operatio intellectus quae nec ad dirigendam esectionem nec ad dirigendam operationem exteri orem finaliter ordinatur: sed vel ad malam operationem hominis ordinatur: vel ordinatur ad intellectus operationem: dicitur speculatio vel operatio speculatiua. quo fit: non omnis electio meretur dici actio vel ad prudentiam partinere. patet de electione lignorum / ad hoc quod nauis sit in se bene composita. sed sola electio que est de ordinatis in finem vltimum actualiter vel virtualiter / spectat ad prudentiam in ab soluto modo loquendi. alie vero ad prudentiam secundum quid. secundum quam quis dicitur prudens domificator.
¶ Secundo sequitur: idem est agibile et factibile: et per consequens obiectum artis et prudentie. patet de bellatrici naui: que est factibilis / pout intenditur ab artifice tanquam firma et velox nauis: sed ea dem nauis est agibilis / pro quanto ordinatur in tuitionem reipublice / ad resistendum hosti / et ad eum inuadendlum in bello iusio.
¶ Tertio sequitur: quod speculatio non est actio sicut impresentiarum capimus / quia non spectat ad prudctiam tanquam acius eius: licet spectet ad prudentiam tanquam obiectum eligibile per ipsam: vel sicut finis volibilis: gratia cuius prudentia precipit eligere que ad speculationem ordinantur.
¶ Ultimo sequitur: quod non solum operatio que derelinquit opus operatum aliud ab ipsa operatione dicitur factio / prout ad artem factio spectat: et non ad prudentiam: quia cytharisare / equitare / iaculari / ad artem pertinent: que opus non relinquunt post operationem.
¶ Contra nonum discrimen arguitur sic: idem numero est mens practica et factiua. probatio: intellectus / practicus / intellectus speculatiuus / et intellectus factiuus / coincidunt realiter cum substantia anime: ergo interse ydentificantur. nunquam dantur creature due coincidentes in vno tertio: quin inter se coincidant realiter. quod sint intellectus patet: non sunt eius accidentia: quia tunc accidentis esset accidens. et animanon habet partes: ergo cum anima realiter ydentificantur.
¶ Respondetur concedendo quod eadem res numero est intellectus factiuus / et actiuus / practicus / et speculatiuus. sed alia ratione dicitur factiuus: alia ratione actiuus: et hoc sufficit. licet intellecius realiter sit voluntas: dicimus volitio est in voluntate: et non in intellectu.
¶ Tertio arguitur: est quodammon replica contra solutionem primi argumenti. ex dictis sequitur quod idem actus et ex consequentihabitus est prudentia et ars: quod negat Aristo. patet: obiectum est idem.
¶ Quarto arguitur: policletus vel appelles dicitur prudens statue factor: et tamen solum ab arte. ergo ars est prudentia.
¶ Ad tertium dicitur: non est idem obiectum ade quatum artis et prudentie: nam miles in bello operatur propter victoriam solum secundum quod ipsa est factibilis exteriore factione: nec curat ad quem finem vlteriorem victoria ordinetur. paudens fortis alium prestituit finem tanquam partiale obiectum vtpote: vult vincere vt compescat insolentem hostem: viuere in pace: vel vt respublica sua bene viuat in tranquillitate. et si aliquis actus artis et aliquis prudentie habeant idem obiectum actualiter et adequate: non inconuenit quod coincidant realiter. sufficit distinctio rationis. sicut idem actus numero potest spectare ad grammaticam et ad logicam: vt quod terminus communis predicatur de pluribus. tota multitudo tamen prudentie distinguitur a tota arte. et communissime / ars realiter distinguitur a prudentia.
¶ Ad quartum dicitur quod dicitur prudens secundum quid: puta cum illo addito. est fallatia ad dicto secundum quid ad dictum simpliciter / inferre talem propterea prudentem.
¶ Quinto arguitur auctoritate Aristo. capite quinto prefato dicentis: videtur itaque prudentis esse bene consulere posse circa ea que sibi sunt bonaac prosunt: non aliqua ex parte: vt quenam ad sanitatem vel vires: sed quenam ad bene viuendum omnino conducant: vbi antiqua translatio expressius hoc dicit: ad bene viuere totum. cum prudentia bene consulit secodum toturbene viuere. ergo bene consulit ad quamlibet partem: vt ad extruendam arcem: et ad imaginandam: et idem facit ars.
¶ Respondetur. ars et prudentia aliter consulunt. ars edificatoria dirigit ad arcis munitissime compositionem: non curando siue sit honestum vel inhonestum. et ars nauigatoria ad oculate carpere viam in mari inter scillam et caribdim sine vlteriore relatione: vt dictum est. prudens aliter consulit: et dirigit per suum habitum an sit licitum parare nauim: vel arcem in tali loco extruere vel ne: et an expediat. si inueniat quod nec licet nec expedit desistit.
¶ Nunc de prudentia quomodo ab arte se cernitur habitus est sermo. prudentia actualis est iudicium intellectus qui iudicatur aliquid circa agibile esse faciendum vel non faciendum. Ex sensu fit memoria: ex memoria experimentum: ex multis experimentis inducitur vna vniuersalis quae est principium artis: vt patet primo Metaphisice: et secundo posteriorum. Ars est recta ratio rerum factibilium: hoc est: iudicium verum de factibili: vt talia iudicia: exs silice et lapidibus duris extruenda est arx: fenestre in muro debent esse late intrinsecuset anguste exterius. ferrum ad hoc quod extendatur oportet quod calefiat et rarefiat.
On this page