Quaestio 4
Quaestio 4
An prudentia semper sit habitus veredicus
QUero tertio: an prudentia semper sit habitus veredicus: siue sit sermo de actu prudentie vel eius habitu in idem redit.
¶ Respondetur affirmatiue ad quaestionem. probatur hec responsio siue conclusio affirmati¬ ua auctoritate Aristo. iii. capite sexti ethicorum dicentis: sunt itaque ea quibus verum anima dicit affirmando aut negando numero quinque. hec autem sunt / ars / scientia / prudentia / sapientia / intellectus. et quod aristo. voluerit illud dicere patet: prudentiam intellectui scientie et sapientie comparat: quibus non contingit errare: ergo nec cum prudentia.
¶ Contra hanc conclufisionem arguitur: stat electionem esse bonam in voluntate: et regulari ab errore inuincibili. probatio: si credam vel existimen sortem esse pauperem qui est diues: et volendo conformare me illi iudicio qua iudico / iste est pauper / de danda ei elemosina: iste actus voluntatis est bonus: et tamen non regulatur a prudentia: sed ab errore: ergo prudentia est error: cum sit assensus falsus obiectiue. vel prudentia non requiritur ad regulandum actum appetitus.
¶ Respondetur concedendo quod ille actus voluntatis est bonus moraliter: et non regulatur a prudentia. illud iudicium non est prudentia. semper prudentia est de vero. si sit de falso: non est prudentia. terminus prudentia hoc importat / quod sit de obiecto vero.
¶ Contra hoc arguitur: sequitur quod prudentia et error erunt eiusdem speciei specialissime. patet: habeam ego iudicium prudentiale de a. propotione practica per aliquod certum tmtus: et sit a propostio vera in priore parte illius temporis: et falsa in posteriore parte illius.
¶ Respondetur concedendo illatum: prudentia erit error: prudentia erit non prudentia. Aliter dicitur: prudentia est de vero vt in pluribus. interdum tamen est de falso: et sic dicit eustratius. pormodus magis vtitur modo loquendi aristotelis: licet sit difficultas quodam modo ad nomen.
¶ Secundo arguitur: ex hac conclusione duabus precedem tibus sequitur quod prudentia est opinio: et opinio falsa. consequens est contra aristotelem tertio capitulo allegato: qui cum posuit quinque habitus veridicos: expresse dicit: fieri autem potest vt falsum existimatione opinioneque dicat.
¶ Bespondetur: tres istorum habituum sunt a falsitate imunes: vtpote intellectus / qui est circa principia imediata secundo posteriorum: et scientia quae est circa necessaria et mediata primo et secundo posteriorum. idem contingit de sapientia: tenendo quod habet pro obo / immediata etmediata. sed cum ars et prudentia sint circa contingentia: licet sint agibilia et factibilia: non video quin possunt esse de falso:et realitur sunt opiniones interdum. vnde assensus qua assentio huic / dandum est beneficium huic: est opinio: casu quo sunt duo oblati / et nescitur quis eorum est magis idoneus. vel ego assentio illi: et sunt apparentie de opposito. est assensus ineuidens: non fides: nec aliquis alius actus ab opinione: ergo est opinio. Insuper: assem su prudentiali assentio alicui / dubitando de opposito: eodem modo quo est dubitatio circa opinionem: igitur. nec debet te mouere quod concedam opinionem sufficienter regulatinam actus voluntatis: viso quod ignorantia inuincibilis sufficienter regulat actum voluntatis: qui est error praue disponnis. hoc non semper contingit de opinione.
¶ Ad aristo. dico: ipse est intelligendus / quod non est de ratione prudentie quod sit opinio: quia illo dato / quelibet prudentia esset opinio: quod liquet esse falsum. habetur prudentia necessa¬ riorum: de quibus non or habere opinionem. non tamen nego quin possunt esse opiniones circa necessaria. scio alteram istarum esse necessariam: deus poteit facere infinitum: nullus deus potest facere infinitum: tamen circa vtramque sunt opiniones.
On this page