Quaestio 5
Quaestio 5
An prudentia sit virtus
¶ Pro questionis solutione ponuntur conclusiones: Quarum prima est. prudentia est virtus Secunda conclusio. prudentia est virtus intellectualis. Tertia conclusio: prudentia est pulchra virtus.
¶ Prima conclusio probatur: omnis habitus determinans potentiam aliquam ad eius opus optimum est virtus illius potentie. virtus eim attenditur secundum maxi. in quod potentia potest: vt dicitur primo celi. ideo dicit philosophus vii. phisicorum: quod virtus est dispositio perfecti ad optimum opus. sed quedam potentia anime est intellectus practicus seu actiuus: et prudentia ipsu determinat ad eius opus optimum: scilicet ad recte ratiocinandum et iudicandum circa agibilia:et ad bene iudicandum de eis secundum humanam estimationem. ergo prudentia est virtus. hoc ipsum patet per aristotelem in littera / senecam / et omnes morales
¶ Secunda conclusio probatur: prudentia inclinat animam ad vere discernendum: sed vere discernere ad intellectum spectat. igitur.
¶ Tertia conclusio probatur: omnis illa virtus. quae lucem ministrat reliquis in tenebris sedentibus / est pulchra virtus. sed sic est de prudentia. voluntas est ceca. intellectus eilumen ministrat: appetitui ostendens / quid respuendum / quid prosequendum / quomodo et quado: igitur. Secundo arguitur: omnis illa virtus est pulchra sine qua nulla esse potest: sed sic est de prudentia: igitur. probatio minoris: sexti ethico. vltimo. cum aristo. recitat opinionem socratis putantis omnes virtutes esse prudentias dicit philosophus: socrates partim recte quaerebat / partim peccabat. peccabat: quia virtutes omnes prudentias esse putabat: bene dicebat quod non esse sine prudentia ipsa aebat: et paulo post concludendo infert. patet igitur ex dictis fieri non posse vt sine prudentia sit homo proprie bonus: et absque morum virtute prudens. Tertio arguitur ad idem: omnis illa virtus quae malis obuiat / et ad virtutes incitat / est pulchra. sed sic est de prudentia: igitur. prudens non potest falli ab incantatore vel incatatrice vt peccet. per prudentiam nouit alterius astucias. propterea scribitur math. x. estote prudentes sicut serpentes: et simplices sicit columbe. prudentes ni fallemni. simplices ni fallatis. serpens vnam aurem obturat terra: et alia cauda ne incantatorem audiendo capiatur suaui cantu. sic prudens ab allectiuis peccati vtramque obstruit: hoc est aufugit ne audiat.
¶ Contra primam conclusionem arguitur: ars non est virtus: ergo neque prudentia: tenet consequentia conuenien¬ ti similitudine. antecdens patet auctoritate arist. et allegauimus quodam modo superius in discriminbus inter artem et prudentiam. aristo. dicit prudentia est virtus et non ars. Secundo. ad Romanos. viii. scribitur: prudentia carnis mors: et prudentia carnis est prudentia: igitur.
¶ Respondetur: virtutes simpliciter sunt in appetitu vel in intellectu actiuo dirigente habitus appetitiuos. iste virtutes perficiunt hominem secundum totum: siue secundum partem principalissimam: a qua totum simpliciter natum est denominari. artes perficiunt hominem secundum intellectum factiuum qui non est pars principalissima in homine. virtus hominis secundum quod homo reddit hominemt bonum simpliciter prudens est bonus. temperatus est bonus: non autem honus faber vel bonus citharedus est bonus simpliciter saltem non oportet. Ad secundum dicitur quod prudentia carnis non est prudentia de qua loquimur in proposito: sed citius ei adunsa. prudentia carnis est dum quias caute et auide praeter ratioem quarit carni placere. sed vera prudentia est vita. vt apluns statim post auctoritatem allegatam dicit / sic inquiens: prudentia autem spiritus vita et paxhoc est spuritalis prudentia: de qua morales loquuntur.
¶ Quarta conclusio probatur: prudentia habet spealem materiam circa quam est: ergo est specialis virtus. consequentia est nota: et antecedens patet. habet solum agibilia dirigere: et iudicare inter illa. Secundo: augustinus duodecimo de trinitate. cap. xiiii. eam ab aliis distinguit tamquod virtutem spemalem: et omnes de virtutibus loquentes.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur: omnis virtus habitualis potest amitti per obliuionem: sed prudentia non potest amitti per obliuionem. ergo non est virtus intellectualis.
¶ Secundo: omnis virius est moralis et appetitiua prudentia (cum est virtus / intellectus) non est moralis. igitur.
¶ Ad priorem istarum rationum superius responsum est: et adhuc respondetur. videmus musicos et ceterarum artium professores per dissuetudinem non posse exire in actus sue icientie quondam habite. senex maxime in prudentia viget: ob crebras experientias. melius inueteratus medicus patientes curat quam iuuenis: licet nesciat tam exacte ad cinises intricaturas artis respondere ad formam. idem facit medicus / spurimtalis.
¶ Ad secundum respondetur omnis virtus est moralis: id est consuetudinalis: et per consuetudinem acquisita: siue fuerit virtus / intellectus siue affectus. de acquisita virtute loquor: et non infusa. Secundo: prudentia est appetitiua: quia virtutes appetitus dirigit: sine qua nec generari possunt nec sufficienter inclinari in suos actus / nec finem rectum eis prestituere.
¶ Tertio arguitur secundum philosophum secundo thopicorum / idem est susceptibile contrariorum. sed sola voluntas est subiectum peccati: quia sicut dicit anselmus in libro de conceptu virginali. cap. iiii. non punitur nisi voluntas: ergo fola voluntas est subiectum virtutis sed prudentia non est in voluntate tanquam in subiecto: vt dicit conclusio: igitur.
¶ Quarto: omnis actus virtutis in habente granniest meritorius: actus prudentie non est meritorius: igitur non est meritum recte iudicare / quid prosequem dum / quid respuendum: nisi sequatur electio.
¶ Ad tertium conceditur maior et minor: quia sola voluntas primo est peccati susceptiua. peccatum tamen esse pecca¬ tum in aliis potentiis.
¶ Ad quartum conceditur maior. ad minorem dicitur: actus intellectus potest esse meritorius tanquam actus imperatus.
¶ QQuinto arguitur: bene sequitur: in hoc intellectu realiter est prudentia: sed hic intellectus est hec voluntas: ergo in hac voluntate realiter est prudentia.
¶ Respondetur: concedendo conclusionem. sed si per possibile vel impossibile voluntas et intellectus distinguerentur: prudentia esset in intellectu: et nullomod in voluntate. Uelprudentia est primo in intellectu: et ex consequentet secundario in voluntate.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur sic: specialis virtus ab aliis distincta / habet speciale obiectum: sed prudentia non habet speciale obiectum: quia habet agibile in toto suo ambitu prosuo obiecto: quia prudentia est recta ratioagibilium. sed omnia obiecta virtutum moralium sunt agibilia. ergo prudentia non est virtus ab aliis distincta.
¶ Secundo arguitur: virtus specialis ab aliis distincta non ponitur in diffinitione virtutis in commni: sed prudentia ponitur in diffinitione virtutis in communi. patet. philosophus in. ii. ethicorum: sic virtutem diffiuit. Uirtus est habitus electiuus in medietate existens quo ad nos vt vtique sapiens determinabit. per sapientem / prudentem intelligit.
¶ Ad priorem istarum rationum concedo maiorem: et negatur minor. quia vnam materiam eo modo habet quo nulla alia virtus eam habet: licet quodlibet agibile respiciat. virtutes non distinguuntur per obiecta vel materias: sic scilicet: quod numquam due / vel plures habent eandem materiam partialem vel totalem materialem vel formalem. de obiecto formali non loquor sed concedo quod dantur due virtutes: immoplurime distincte: habentes eandem materiam pro obiecto partiali vel totali. sed aliter actus et habitus in illis materiis feruntur. de hoc amplius post hac.
¶ Ad secundum negetur maior: quando est diffinitio data per additamentum: hoc est per accidentalia: et non est diffinitio quidditatiua et essentialis. subiectum ponitur in diffinitione accidentis septimo metaphi.
¶ Dubitatur an sit vna prudentia in specie respectu omnium agibilium. Respondetur: plurimi antiquorum ex verborum superficie philosophi posuerunt prudentiam vnam specie respectu omnium agibilium. sic beatus thomas prima. ii. q. lx. tenet. Pro dubitationis solutione ponuntur conclusiones sequentes.
¶ Quarum prima est: multa sunt obiecta prudentiarum spe distincta. probatur. de talibus dictaminibus: non est male agendum: deus est diligendus: peccatum est euitandum. hec dictamina spem essentiali distinguum tur: vt notum est.
¶ Secunda conclusio: quoruncunque dictaminum spem distinctorum eorum iudicia actualia quae sunt / prudentie specie distinguuntur. Probatio: quo runcumque scibiliumet opinabilium specie distinctorum / scientie opiniones specie distinguuntur. negata hac propositione: aperis michi viam tenere quod est vnus habitus in spem respectu totius logice vel metha. immo respectu omnium scientiarum collectiue: ergo pariforma agibilium spe distinctorum dabuntur prudentie spem distincte.
¶ Tertia conclusio: quot sunt prudentie actuales spem distincte: tot sunt habituales mrudentie spe distincte. prbatio: vtrobique ad distin¬ ctionem specificam actus / sequitur distinctio habi. tus specifica. probantur simul ille due conclusiones. aliquis potest esse exercitatus in vna materia prudem tie: et habituatus perfecte in illa: et tunc sic habitus illius non reddit eum propterea promptum ad prudenter iudicandum in alia materia: et hoc non est nisi quia non habet habitum prudentie alterius materie. Preterea: capio sortem qui nunquam actum prudentie elicuit. sed cum primum venit ad annos discretionis / offeratur ei vna materia prudentie circa quam intellectus eius elicit vnum actum prudentie / primum quem habebit: et sic de primo habitu. iste habitus per te erit eiusdem rationis cum habitu vel habitibus omnibus quos pericles aristotelicus habuit: ergo ita prompte iste iudicabit in omni materia prudem tie sicut peritissimus / ille pericles: quod est falsum: et contra experientiam. Si dicas: intenditur habitus prior. contra: ergo saltem solum intensius inherebit primo dictamini: et non pluribus. Finaliter arguitur: non est idem habitus artis in specie specialissima respectu omnimfactibilium: ergo non est idem habitus prudentialis respectu omnium agibilium. consequentia tenet: quia eadem est ratio hinc inde: et antecedens patet. scolasticus virhabet artem medicine siue cirurgiam: tamen non habet artem militarem: nec aliud: vel parum in ea nouit: secundum diuerbium vulgare. Iste loquitur sicut clericus in armis / per librorum lectionem.
¶ Sed contra solutionem istius dubii arguitur auctoritate Aristo. vi. ethicorum. cap. finali dicentis: etenim cum prudentia quae est vna simul inerunt vniuerse. Respondetur prudentia nec est vna numero nec vna specie: sed est vna vnitate attributionis. sicut logicavel grammatica est vna / propter vnum genus scibile ad quod ordinatur. sic omnes prudentie habent agibile: vel aliquod sub eo contentum pro obiecto: si fuerit prudentia vel pars subiecti eius.
On this page