Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 6

Quaestio 6

An prudentia sit virtus melior quam sapientia

NUnc quinto circa hanc materiam queritur: an prudentia sit virtus melior quod sapientia. hec questio vnum suprponit: de bonitate sapientie: et quod ipsa est virtus intellectualis. et querit de comparatione eius in bonitate ad prudentiam: vtra harum virtutum alteri prestet. Circa entitatem sapientie varie extant positiones: quarum vna tenet sapientiam esse intellectumt scientiam collectiue. hec positio est nulla. tunc non essent quinque habitus veredici / contra aristotelem: alii dicunt quod sapientia est noticia causarum vniuersalium: vt dei / et intelligentiarum.

¶ Sic pro questionis solutione tam quo ad praesuppositum / quod qui ad quesitum / ponuntur conclusiones sequentes. Quarum prima est: sapientia attribuitur his que in arte aliqua exactissimi sunt. probatur hec conclusio per Aristotelem. vi. Ethicorum septimo: dicentem: sapientiam autem in artibus. his tribuimus: qui in ipsis sunt exactissimi. phideam enim sapientem sculptorem lapidum / dicimus et policletum statuarium identidem sapientem atque hic per sapientiam nil aliud intelligimus quam ipsius artis virtutem

¶ Secunda conclusio: sapientia est intellectus et scientia: hec conclusio est aristo. in loco allegato dicentis sapientem ergo non solum ea scire quae ex principiis cognoscuntur: sed etiam circa principia dicere vera oportet: quare sapientia intellectus est et scientia: et vt caput habens scientia eorum quae honorabilissima sunt. et paulo post infert. patet igitur ex his quae diximus sapientiam scientiam esse intellectum eorum que honorabilissima sunt natura.

¶ Tertia conclusio: sapientia proprie capiendo est intellectus et scientia circa altissima: vt pote circadiuinae substantias separatas. hec conclusio est Aristotelis post verba allegata inferentis: quapropter Anaxagoram et Thaletem et similes sapientes quidem: at non prudentes inquiunt esse: cum vident ipsos propria commoda ignorare: et superflua quidem: et admiranda / et difficilia cognitu / diuinaque / scire ipsos: sed inutilia dicunt: quia non querunt bona humana.

¶ Quarta conclusio: sapientia est habitus simplex circa premissas et conclusionem. probatur hec conclusio: sapientia est circa premissas et conclusionem simul: vt ex aristotele allegatum est: et non est congeries duorum assensuum / quorum vnus est intellectus / et alter scientia: ergo est habitus simplex. Secundo arguitur ad idem: si non esset habitus sim plex: non essent quinque habitus veredici: contra Ari. iste due rationes verba Aristotelis concludunt hanc conclusionem quartam esse philosophi in littera. Tertio arguitur: si aliquid prohiberet ne esset habitus simplex e vnigeneus: hoc esset: quia non potest esse vnus habitus vel actus circa premissaset conclusionem simul. sed hoc non impedit. dabilis est vnus assensus circa totam copulatiuam quo toti copulatiue assentitur: et nulli parti eius. Sed forte dicis quod non: immo sunt duo assensus duarum cathegoricarum: sicut copulatiua nichil aliud est quam due cathe. cum nota coniungente eas. Contra hoc arguitur: datur vnus assenssus quo assentitur toti copulatiue / qui non componitur ex assensibus cathegoricarum eius. patet: datur vnus assensus quo assentio toti isti disiunctiue / tanais labitur in meotidem paludem: vel iordanis in mare mortuum descendit: et ille assensus non est alicuius partis eius: quia qua ratione est assensus vnius partis / eadem ratione est assensus vtriusque partis: et sic idem assensus esset assensus totius copulatiuee duarum partium eius diuisiue: quod non est dicendum. Forte dicis: cum hec disiunctiua est vera: a me scita vera: non habeo alium assensum ab assensibus partium. Contra. assentio huic / omnia astra sunt paria: vel non omnia astra sunt paria: collectiue capiendo omia: aliquo assensu. et tamen ille assensus non est assensus alicuius partis illius disiunctiue. ergo eodem modo in disiunctiua cuius vtraque pars est michi nota vera: dabitur alius assensus totius disiunctiue ab assensu alicuius partis: siue / simultempore assentiam partibus: vel ne: non refert. ergo eodem modo in copulatiua ex tribus cathegoricis conflata / dabitur vnus assensus circa illas tres propositiones. Rursus: in¬ tellectus est vnus habitus veredicus: secundum Aristotelem. vi. ethicorum: qui est circa premissas. sed ille assensus est vnus / de tota copulatiua premissarum ab assensibus partium copulatiue causatus. ergo pari modo potest dari vnus assensus totius sillo logismi demonstratiui: capiendo sillogismum demonstratiuum pro premissis et conclusione simul: qui simul erit intellectus et scientia. Forte dicis: non est idem. licet sit vnus assensus totius disiunctiue et totius copulatiue: non datur vnus assensus quo assentitur conclusioni propter premissas. Contra: eodem actu diligo deumet creaturam / et creaturam propter deum: et si contingat eodem actu voluntatis diligere creaturam propter deum: quare negabitur hoc posse fieri in actu intellectus: quod eodem actuvoluntatis contingit diligere creaturam propter deum patet: deus diligit creaturas et non propter eas: quia tunc vteretur se et frueretur creaturis: quod est flnm: ergo diligit creaturas propter se: et hoc eodem actu: ergo hoc non est negandum a creatura: et patet in actu intellectus respectu dei. Deus assentit conclusioni t premissis vnico actu. dicis: essentia diuina est ei obiectum primarium / et premisse et conclusio solum sunt obiecta terminatiua. hoc non impedit propositum. rationes iste conclusionem quartam assumptam suadent.

¶ Quinta conclusio ad questionis titulum responsiua est hec. sapientia est melior prudentia. in hac conclusione comparo sapientiam et prudentiam pure naturaliter acquisitas: prescindendo ab eis ommnemm habitum infusum: et omnem illustrationem superna turalem: ita quod metha. quae de primis causis entium considerat ea quae de ipsis possunt humana ratione haberi dicatur sapientia: et prudentia capiatur collectiue pro iudiciis agibilium humanorum cum annexis ad illa iudicia: etiam capiendo sapientiam collectiue: vel capiendo vnum obiectum cum alio: vel aliqua pauca paria in numero inter prudentiam et sapiemtiam. hoc modo capiendo terminos probatur hec conclusio: sapientia habet longe nobilius obiectumet actus quam prudentia. ergo sapientia est melior consequentia tenet ex primo de anima. antecedens patet: sapientia est circa deum et eius effectus vt in deum relucent: circa intelligentias earum motus orbium celestium. prudentia vero est circa hominesiet eorum actus: ergo sapientia est melior prudentia. hanc rationem innuit Arist. vi. ethi. dicens: erit vtique sapientia inte llectus et scientia: et quemadmodum caput habens scientia honorabilissimorum: ac si argumentaretur omnis ille habitus est alio melior qui est circa nobilius obiectum: sed sic est de sapientia respectu prudentie: igitur. Unde subdit pro probatione minoris: inconueniens vtique si quis scientiam politicam vel prudentiam studiosissimam existimat esse: si non optimum eorum que in mundo homo est.

¶ Secundo ad hanc conclusionem arguitur sic: aristoin fine. vi. sic dicit: sicut sanitas facit felicitatem corporis: ita sapientia facit felicitatem anime: et sicut ars medicinalis est ad sanitatem: ita prudentia est ad felicitatem. ars autem medicinalis non principatur sanitati. non enim praecipit sanitati quid / aut quo modo operetur: sed praecipit gratia sanitatis acquirende vel conseruande: tanquam ministra ipsi sanitati: et sanitas sic est finis eius. ergo similiter prudentia erit ministra sapientie: et sapienti a finis eius: et hoc in nuit philosophus inquiens: neque prudentia principalis est sapientie: quemadmodum neque sanitas medicinalis. non enim vtitur ipsa. sed videt qualiter fiat illa: cuius gratia praecipit: sed non illi. dicit Arist. dicere prudentiam principari sapientie / simile est ac si diceremus politicam principari diis: ex eo quod precipit circa deorum templa et sacrificia: non tamen diis: sed gratia deorum. et in fine magnorum moralium dicit prudentiam se habere ad sapientiam sicut procurator in domo ad dominm qui omia disponit et pparat dmni gratia: vt dominus a necessariis absolutus posset operari sibi congruentia. sic enim prudentia tanquam ministra parat locum sapientie: et in prohemio metha. methaphisicam ceteris disciplis praefert: necessariores quidem omnes sunt ipsa: dignior vero nulla. ergo studium thaletis et anaxagori / studio periclis est preponendum.

¶ Contra primam conclusionem et tertiam simul arguitur: phidias appelles erant sapientes: et pauca admodum circa res altissimas nouere: ergo tertia conclusio et quinta simul sunt false.

¶ Respondetur. sapientia capitur tripliciter. vno modo late pro habitu excellenti in aliqua arte vel scientia. secundo modo capitur pro habitu simplici circa praemissas conclusionem simul: siue in inferioribus siue in superioribus: tertio modo capitur pro notitia circa substantias altissimas: et a sensu remotissimas. et adhuc pro lvno simplici habitu: vel collectiue pro habitibus multis capi potest. primo modo appelles est sapiens. secundo modo quilibet habitus conclusionis et praemissarum demonstrationis est sapientia. tertio modo proprie capitur in tertia conclusione in. v.

¶ Contra quartam conclusionem arguitur: intellectus et scientia distinguuntur a sapientia. ergo sapientia non est intellectus et scientia.

¶ Aespondetur: intellectus est notitia adhesiua premissarum: puta assensus vnus totalis premissarum: vel assensus partiales praemissarum: et scientia simplex est noticia conclusionis: a no ticia premissarum et bonitate consequene canta: sapientia est noticia simplex causata a noticia premissarum / bonitatis consequentie et notitia scientifica conclusionis. simplex inquam in essendo. componitur ex partibus eiusdem rationis. per equiualentiam est scientia et intellectus: quia est adhesio circa eadem circa quae est intellectus scientia simplex. et sic sapientia est composita per equiualentiam: et simplex in essendo et qualitas in animo simplex: aggregatum vero intellectus ( qui est circa solas praemissas) et scientie circa conclusionem / est congeries ex rebus diuersarum rationum. sapientia supponit scientiam in intellectu simpliciter: tanquam effectus naturalis suam causamu et si non semper causetur sapientia in intellectu: quam do habetur intellectus et scientia circa praemissas conclusionem habetur quod ille non sunt cause sufficientes et ad equale productiue sapientie.

¶ Contra illud arguitur: si potest dari vnus assensus circa premissas duas / t conclusionem simul: sequitur quod eadem no ticia erit fides / opinio / et error: similiter euidentia et ineuidentia: quod contradictionem claudit. patet capiendo praemissas duas cuius vnius habeatur in intellectu error: alterius opinio: et fides / de conclusio ne: sed euidentia de bonitate consequentie: tunc assensus causatus ab illis omnibus tot sortietur nomina sicut illi assensus particulares: vel erit sapientia: non refert de nominibus.

¶ Respondetur: non est inconueniens quod idem assensus erit opinio in ordine ad vnum obiectum: fides in ordine ad aliud obiectum: et error circa tertium. euidentia circa vnum obiectum: et ineuidentia circa aliud. hec noticia est multe noticie equiualenter: non est opus quod dicatur sapientia: immo non debet vocari sapia: cum non contineatur in vna acceptione premissa. Item: sapientia est habitus vel actus veredicus. vi. ethicorum.

¶ Secundo arguitur contra illud quod dicebatur in probatione quarte conclusionis. totum est sue partes solum: ergo assensus copulatiue non est nisi duo assensus partiales partium eius.

¶ Respondetur: consequentia est nulla. dissentimus enim toti copulatiue: nulli parti dissentiendo: vt sortes currit et sortes non currit. era eodem modo possumus habere vnum assensum in totam copulatiuam latum: qui non fertur in vnam partem eius. similiter assentimus disiunctiue crebriter / nulli parti eius assentiendo. Sed facile dicetur: non est simile. assensus disiunctiue non causatur ab assensibus partium eius: sed aliunde. est propositio inter dum per se nota / et a sola noticia apprehensiua terminorum causatur eius assensus. sicut aliqua copuilatiua est perse nota in falsitate: vt sortes currit et sortes non currit. numquam enim causatur assensus totalis copulatiue sine assensibus partium. ergao non est idem. et per consequens probationes nulle.

¶ Fateor numquam causatur assensus totius copulatiue affirmatiue / sine assensibus partium: nec naturaliliter potest aliter causari: tamen est vnus assensus totius: et non partis: qui non potest esse sine assensibus partium. quod sit tertius assensus totius: patet sicut de sapientia. Insuper: tota copulatiua est vnum intelligibile et apprehensibile: et propositio. ergo eius est iudicium primo quod non est respectu partium: esto quod in intellectu simul sint iudicia cathegoricarum quae partialiter hoc iudicium causant.

¶ Contra quintam conclusionem arguitur: illa virtus est melior / quae anime meliorem partem perficit. prudentia autem est huiusmodi. ergo prudentia est melior sapientia. maior est Aristotelis decimo ethicorum de felicita te: et expresse septimo politicorum. probatio mino ris: illud est optimum hominis quod corrumpitur per maliciam et extinguitur per bestialitatem: sed pars anime perfectibilis per prudentiam est huiusmodi: et non pars anime speculatiua. maior huius prosolligismi patet per Aristotelem. vii. ethic. vbi vult quod optimum in homine malo malicia humana / aliter corruptum est quam in homine bestiali: quoniam in homine malo corruptum est quia deprauatum: in homine vero bestia li sic corruptum est quod non vtitur eo. minor autem patet. vi. ethic. vbi philosophus dicit quod temperantia saluat prudentiam: et quod intemperantia corrumpit eam: qua tamen non corrumpit neque peruertit estimationem speculatiuam.

¶ Respondetur concedendo maiorem: partes anime sunt eadem res. solum est distinctio rationis. ergo illa pars anime quae respicit nobilius obiectum est melior: sed sic est de sapiemtia: vt in conclusionis probatione patuit. in septimo ethico. Arist. vocat optimum in homine totam partemrationalem: distinguendo eam contra partem sensualem: ita quod non intendit distinguere inter prudentiamet sapiemtiam. illa autem tota pars rationalis per intemperantiam corrumpitur: primo et directe pars prudentialis: et ex consequenti pars sapientialis: quia praesupponit prudentialem.

¶ Secundo arguitur: illa virtus est melior cuius principalis effectus et proprius est melior: sed finalis effectus prudentie est melior quom finalis effectus sapientie. finis scientie est scire solum: vt patet. ii. metha. et in prohemio eiusdem. finis autem prudentie est bene viuere totum. hoc autem praestat quam scire tantum. ergo methaphisica nen est melior prudentia

¶ Respondetur concedendo maiorem: sed negetur minor. nemo potest ponere se ad methaphisicam. hoc est ad istam speculationem profundamt continuam celestium: quin sit abstractus a mundanise vanitatibus: quae animum a vera methaphisica impediunt. si sit maluset fluctibus seculi vel fedis corporis voluptatibus / inuolutus: nunquam profunde in methaphisicaspeculabitur: et patet a signo de hominibus qui vere contemplationi se dederunt: vanitates seculi (in quibus ambitiosi succumbunt) reliquarunt: et patet illud auctoritate scripture: in maliuolam animam non introibit sapientia: nec habitabit in corpere subdito peccatis. malicia excecat intellectum: et ponit hominem in fines illicitos: et eos facit rimari media illicita pro illorum finium consequutione: si quis fuerit immersus peccatis carnis: impossibile est quod prosit in methaphisica: esto quod aliquas quisquilias cognoscere potest. animalis homo non percipit ea que dei sunt: prime ad Corinth. ii. poete / et multi tumultus aulicos sequentes: de deo non ita scrutati sunt profunde: sicut philosophi qui vnam primam causam intrepide posuerunt. de virtutibus more chianorum loquuti sunt. digni erant quod a deo illustrarentur: de talibus loquutus est philosophus: qui vitam suam speculationi honeste circa methaphisicam deuouerunt quos felices in decimo ethicorum reputauit. prudentia coadiuuat vt homo sibi prouideat de necessariis: vt sit in quiete: et in ocio ad speculandum. omnes enim natura scire desiderant: primo metha. et primo officiorum dicit tullius: omnes enim trahimur naturaliter et ducimurad cognitionis et scientie cupiditatem. prudentia potest tollere impedimenta: et ministrare necessaria: ne ab hoc sancto studio impediatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6