Quaestio 7
Quaestio 7
An prudentia monastica sive personalis quae in libris Ethicorum traditur, oeconomica prudentia quae in Oeconomicis, politica quae in libris Politicorum sint una prudentia?
Sexto circa hanc materiam quaeritur: an prudentia monastica siue personalis quae in libris ethicorum traditur: economica prudentia que in economicis: politica que in libris politicorum: sint vna prudentia.
Circa quesitum varie sunt positiones: aliqui dicunt realiter distinguuntur. sed sunt connexe: quemadmodum virtutes morales prudentie. sic nullus potest habere prudentiam monasticam perfecte nisi economicam et politicam habeat. Alii dicunt quod sunt idem habitus / in re. Aristo. nichil aliud de hoc quesito dicit nisi quod sunt idem habitus: esse autem non idem ipsis.
¶ Pro questionis solutione pono sequentes conclusiones. Quarum prima est: prudentia monastica consistit in hoc quod homo bene consulit suo proprio bono. hoc supponitur ex Aristotele et modo loquendi.
¶ Secunda conclusio: homo bene consulit proprio bono consulendo bono communi. probatur. bonum commune est procurandum laudabilius quam proprium bonum quando bonum proprium includitur in bono communi: et homo illa via proprium bonum acquirit. primo officiorum dicit tullius: non solum nobis natisumus: sed partem patria vendicat t amici. et nono ethicorum: reprehensibilis est ille qui nimis seamat. Nec valet dicere. Bonum commune est nobilius: ergo non est ordinandum in bonum proprium quia non est inconueniens quod finis principalior ordinetur in casu in finem minus principalem: dummodo finis minus principalis ordinetur in vlteriorem finem nobiliorem. sortes diligit deum propter beatitudinem formalem: sicut canonicus surgit ad matutinam vt habeat distributiones. Ex his sequitur quod idem habitus realiter est prudentia monastica / et economica / et etiam politica. bene consulendo familie et policie: homo proprium acquirit bonum.
¶ Tertia conclusio: aliquis potest habere habitum ad sibi soli consulendum: qui non sufficit ad bene consulendum familie vel policie. probatur. aliquis vitam solitariam / vel sub modio ducit: sibi bene consulendo: qui nesciret familie et policie consulere. ergo requiritur alius habitus (etiam in specie) ad hoc quod bene sciat in hoc consulere. quod sunt distincti habitus secundum speciem patet: illi habitus habent fines speciales / cum obiectis distinctis: puta bonum proprium / bonum familie / et bonum ciuitatis siue policie: et experientiis specie distinctis indigent.
¶ Quarta conclusio: aliquis potest habere prudentiam economicam non habendo prudentiam politicam. probatur hec conclusio vt praecedens: aliquis potest scire consulere familie sue bene ad partem: qui in policia et cum vicinis non potest bene viuere / et tranquille / alus consulendo. ergo communiter isti. habitus spem distinguuntur.
¶ Quinta conclusio: maior est prudentia politica quam prudentia monastica et economica. patet plus est scire consulere in tota policia quam in familia sola
¶ Sed contra quartam conclusionem arguitur probando quod isti habitus non differant spei / auctoritate philosophi dicentis: habitus est idem: esse vero diuersuni.
¶ Respondetur: sunt idem habitus genere: sicut logica dicitur vna: esse est aliud: hoc est habent discrimen specificum: sicut eustracius exponit. Et eodem modo solui potest questio an prudentia politicaet prudentia legis positiua siue architectonica sit idem habitus: et dicitur quod specie diffeiunt. prudentia legis positiue ad principem vel guber¬ natores reipublice spectat: ad recte dirigendossubditos. prudentia politica ad subditos attinet. modo subiici et principari obiecta specie distincta respiciunt: ergo tam actus quam habitus eorum specie distinguum tur / comuniter. si in vno casu sit idem actus: non est mirandum
¶ Contra illud arguitur: idem est habitus in specie in discipulo et in doctore. sed legispositor est doctor / subditos docens quid facere oporteat. modo politicus est discipulus: ergo similem habitum in specie acquirit cum legispositore.
¶ Secundo: legislator et subditus habent eundem finem vltimum: scilicet feliciter et bene viuere in policia: vel tramquille et bene viuere. ergo actus eorum est idem in specie. et per consequens eorum habitus est idem
¶ Ad primum respondetur quod hoc est verum communiter in speculabilibus: vbi eadem conclusio per media eadem demonstratur. non est sic in legispositore et subdito. vnus praecipit facere dirigendo anim cogitatum in vtilitatem publicam. alter figit mentis aciem in aliud illi parendo. sed si subditus velit similiter velle sicut legispositor et pro communi bono agere: forte intendit esse legisperitor / vel ei consiliarius: quid prohibet quod habeat actum eiusdem speciei secum.
¶ Ad secundum dicitur: licet habeant eundem finem remotum pro obiecto partiali: hoc non sufficit ad identitatem specificam actus. semper distinctio partialis specifica obiecti: discrimen specificum actus habitus arguit. et identitas totalis eiusdem speciei obiecti: non sufficit vtrobique conclude re identitatem spei specialissime actus.
¶ Dubitatur: an requiratur ad bonitatem actus moraliter boni conformitas ad prudentiam. Et arguitur quod non: iste actus est bonus / volo dare huic elemosinam: demonstrando diuitem qui simulat se esse extreme pauperem: vel actus quo Iacob voluit cognoscere hanc: demonstrando liam. vterque istorum actuum est bonus. et tamenneuter a prudentia regulatus est: cum iudicium intellectus est falsum: ergo non est prudentia. tenet consequentia ex dictis.
¶ Respondet durandus: immo regulatur a dictamine vero. hec dictamina sunt vera: hec est a me cognoscenda: huic danda est elemosina: licet ex errore sequatur. non inconuenit verum ex falsosequi. Olram dicit: talis habet iudicium vniuersale verum: vt omnis vxor mea est a me cognoscenda: et iudicium particulare falsum: hec est a me cognoscenda. et ad bonitatem moralem sufficit conformitas ad dictamen vniuersale: quamuis dictamen particulare sit falsum. Martinus magister aliqualiter ab isto discrepat: dicens quod talis habet duo iudicia: vniuersale et particul.a re. similiter habet duas volitiones conformes illis duobus iudiciis. iudicium vniuersale est verum: et volitio illi conformis bona. iudicium particulare est finm: et volitio illi conformis est mala moralitur: quia immediate imperatiua executonnis male moralitur: sed non imputabiliter: ignorantia inuincibilis excusat ab imputabilitate: sed non a malicia morali. propterea actus ille est moraliter bonus. nullus istorum modorum valet: sed quilibet eorum facit difficultatem vbi nulla est. non primus modus. quia statim mutaboterminos: dicendo / danda est huic pauperi elemosi na. istud dictamen est propositio falsa: ergo est dictamen falsum. similiter de alio: hec vxor mea est a me¬ cognoscenda: illud dictamen est falsum: et actus vtri que dictamini conformis est bonus. Non valet secsndus modus: quia ponatur precise iudicium particulare in intellectu cum actu illi dictamini respondente: ille actus voluntatis est bonus.
¶ Sed dicis: est moraliter malus. Contra hoc arguitur: ille actus est meritorius / in habente gratiam: dummon referatur in finem debitum: ergo est bonus moraliter. tenet consequentia. negare hanc consequentiam est omnem ordinem in morali philosophia peruertere: absonum est concedere hanc propoem actus meritorius est malus moraliter. Item: si sit malus: non est malus malicia pene: quia hoc non oportet: ergo est malus malicia culpe: et sic idem actus voluntatis est meritorius et culpa: quod est absurdissimum. Dico ergo aliter: ad actum moraliter bonum non requiritur vsquequaque armonia ad dictamen prudentiale: sed sufficit conformitas eius ad alterum istorum: scilicet: ad dictamenprudentiale: vel ad errorem non imputabilem: vel ad ignorantiam inuincibilem: quod est idem dictu. quis (si verba multiplicare desiderat) potest dicere talia dictamina esse vera veritate practica: et falsa falsitate speculatiua: ad hunc sensum: propotiones ipse sunt false: licet non sint speculatiue: prout speculatiuum a practico distinguitur. vera sunt veritate practica: hoc est: practicans secundum quod dictatum est a talibus dictamminbus bene agit. Et per hoc potest solui talis difficultas: ego volo esse carthusiensis: supposito quod reguletur a iudicio tali / teneor intrare carthusiam: et ponatur iudicium erroneum inuincibiliter.
¶ Sed contra illud arguitur probando quod iudicium erroneum non potest actum bonum dirigere. patet: nullum turpe regulat actum bonum: sed omnis error est turpis: igitur. consequentia tenet cum maiore: probatur minor / ex Tullio primo officiorum dicente: omns enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientie cupiditatem: in qua excellere / pulchrum putamus: labi autem / et errare / nescire / et decipi / et malum t turpe ducimus.
¶ Respondetur concedemdo maiorem: sed negetur minor. et ad eius probationem ex Tullio: dico: loquitur vbi est error vincibilis: patet statim per verba sequentia in quibus ait: In hoc genere naturali et homesto duo vicia vitanda sunt: vnum ne incognita pro cognitis habeamus hisque timere assentiamur: per timere / errorem imputabilem intelligit: quando homo non adhibet diligentiam quam adhibere tenetur vt veritatem deprehendat. quod adhuc latius explicat inquiens: quod vicium effugere quivolet (omens autem velle debent) adhibebit ad considerandas res ad tempus et diligentiam. potest tamen quis post omnem diligentiam ( ad quam tenetur ) adhibitam / aberrare. hec est nostra sors post primi parentis lapsum.
¶ Si dicas: homo nunquam debet assentire quoad veritatem deprehensam habeat. hoc nichil est. in rebus de necessitate salutis non habebitur sincera veritas: sufficit probabilis ratio secundum temporis exigentiam. et hoc satis innuit tullius loco prefato post verba allegata inquiens: alterum est vicium quod quidem nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt. cum ergo res sit difficile cognitu capiatur cognitio secundum exigentiam operis et tem¬ poris. vt vult Aristoteles primo ethicorum
On this page