Quaestio 8
Quaestio 8
An eubulia, synesis et gnome sint partes prudentiae abinvicem et a prudentia realiter distinctae
¶ Questio octaua. SEptimo queritur an eubulia / sinesis / et gnome: sint partes prudentie abinuicem et a prudentia realiter distincte. In primis nominum explicationes ponentur. postea conclusiue respondebitur ad quesitum.
¶ Eubulia est habitus inclinans ad recte consiliandum / ad optimum finem attingendum / per optima media / et sic de aliis bonis circunstantiis / loci / temporis / et similibus. Dicitur ab eu quod est bonum: et bolesis quod est consilium: quasi bene consiliatiua: cuius habitus oppositus dicitur cacobulia. illa est habitus inclinans ad male consiliandum. quo fit: proprius actus eubulie est bomdoa inuenire media: eubulia non est eustochia neque solertia: quia eubulia est cum inquisitione et ratiocinatione inuentionis medii. eustochia vero et solertia prompte inueniunt medium ad finem statutum / sine ratiocinatione. differunt autem eustochiaet solertia / sicut superius inferius. nam solertia est inuentiua medii sine ratiocinatione: tam in speculatiuis quam in practicis. eusto chia vero est inuentiua medii sine inquisitone preuia / tantum in practicis. Synesis autem est habitus inclinans ad recte iudicandum de mediis pereubuliam inuentis. dicitur a syn quod est con. etneis quod est mens: quasi mens congregata ad iudicandum. Asinesis dicitur ab a. quod est sine: et synesis: quasi mens rudis iudicatiua carens in palestra litteraria: vt in sorbana ad oculum crebriter videmus vnum promptum ad impugnandum: et mediorum promptissime inuentiuum: qui male respondit. alius autem non ydoneus impugnator / solide et constanter respondit. ergo bene iudicat de mediis inuentis rectius crebriter quam medii inuentor: ergo stat vnum habere vnam promptitudinem: et alia vacari. et ab industria naturali illud venit. sed postea ex actibus generantur habitus: de quibus locuti sumus Gnomeest habitus inclinans ad recte iudicandum de inuemtis per eubuliam pertinentibus ad iustum epilees vnde gnome se habet ad sinesim / vt iustum epilees ad iustum simpliciter. vel sic clarius: Sinesis est iudicium de agendis secundum communem legem: vt homicida est occidendus: depositum est reddendum. Gnomon autem iudicat secundum rationem naturalem in quibus deficit lex communis: vt pote iudicat quod in casu ille homicida uon est occidendus: nec furioso reddendum est depeositum.
¶ Secundo scito: beatus Thomas in prima secunde questione quinquagesimaseptima: articulo sexto: ponit vltra synesim eubuliam (quas ponit philosophus sexto ethicorum) tertium actum prudentie: qui est precipere: quem principalem vocat. Idem facit questio ne quinquagesima octaua. articulo quinto. in solutione ad tertium. Et secunda secunde questione quadragesimaseptima. articulo octauo.
¶ Contra istum principalem actum suum: qui est precipere: arguitur primo sic: vel ille actus qui est preceptum: vt fac hoc / vel illud: est simplex apprehensio: vel complexa apprehensiua non iudicatiua: vel iudicatiua. non sunt plures operationes intellectus secundum philosophum. sub nullo istorum membrorum continetur. si sub iudicatiua: contra: sinesis recte iudicat de medio inuento. Si dicas: est noticia apprehensiua non iudicatiua: ergo sinesis est illo precepto perfectior.
¶ Secundo: stante iudicio in intellectu meo quod pauperi danda est elemosyna: voluntas mea potest seili iudicio conformare: quo facto: actus voluntatis erit bonuset virtutis generatiuus: ergo inane ponitur illud precipere alius actus quem dicis esse perfectiorem Dicis: voluntas potest contrauenire iudicio: sed non isti precepto: Contra: vel illud preceptum naturaliter producitur: vel libere: si primum: cum actus voluntatis sequitur ad illud preceptum naturaliter: neuter illorum actuum erit bonus moraliter vel meritorie. Si secundum: adhuc actus voluntatis non erit bonus noui premii: cum mere naturaliter sequitur ad illud premium imperium: sic de actu exteriori contingit / quod non est meritorius alterius premii ab actu eius elicito.
¶ Prima est: alique sunt partes subiectiue prudentie. probatio: de prudentia architetonica seu legis positiua / prudentia monastica / et prudentia politica: et multe similes species dari possunt: vt prudentia militaris / prudentia paterna / prudentia filialis: et ita de talibus. de qualibet illarum prudentiarum: vel de termino incomplexo loco illarum sumpto: predicatur prudentia tanquam genus de specie proprie dicta.
¶ Secunda conclusio: non est ponendum imperium vel preceptum in intellectu vltra iudicium et synesim. probatur hec conclusio ex reprobatione positionis sancti Thomenunc recitate. non potest bene assignari quis actus ille est: et ad quid valeat.
¶ Tertia conclusio: licet eubulia non sit pars subiectiua prudentie proprie capte: tamen sinesis et gnome sunt partes subiectiue prudentie. prior pars patet: prudentia in recto solum supponit pro iudicio actuali vel habituali intellectus. eubulia pro tali non supponit. ergo prudentia non predicatur in recto de eubulia: ergo non est genus eius. ergo eubulia non est species specialissima subiectiua eius. Secunda pars patet: illi termini habent significationes inferiores ad terminum prudentia. circa eandem materiam sunt: et in eadem potentia: scilicet in intellectu practico actiuo: igitur non videtur quare negandum est ab eis inferioritas ad prudentiam.
¶ Quarta conclusio: eubulia est pars integralis similitudinaria prudentie etiam proprie capte probatur. ad prudentiam pertinet nec homo est plene prudens sine ea. ergo presupponitur ad hoc quod habeatur perfecta in aliquo prudentia. quemadmodum recte dici potest: quod contritio / confessio / et satisfactio: sunt partes integra les similitudinarie respectu penitenti e: quia sine eis non est vera penitentia: quemadmodum totum non potest haberi sine partibus integralibus eius. quod non sunt partes integrales proprie dicte / patet: non conflant penitentiam tamquam partes essentiales. vt materia et forma totum compositum. neque tanquam partes integrales homogenee vel ethrogenee. hoc modo loquitur Tullius. ii. rethorice de partibus prudentie: quando ponit memoria de preteritis / prouidentiam de futuris / et intelligentia de praesentibus: volens dicere ex preteritis et presentibus oculatus bene iudicat de futuris humanis operationibus. Macrobius libro primo de sompno scipionis ponit sex partes prudentie: quae sunt: ratio inuestigans futura / intellectus disponens presentia / memoria retinens praeterita / docilitas nos aptans ad hec omnia / circumspectio ad colligenda bona / cautio ad de clinanda mala. iste possunt dici partes ad sensum datum in conclusione. vel dici potest prudentia capitur dupliciter. vno modo sicut diffiniuimus. alio modo pro tali iudicio actuali vel habituali: vel proaliquo ad hoc preuio et necessario. tertio modo potest capi pro toto aggregato: et sic eubulia est pars prudentie: sicut vnus lapis est pars cumuli omnium lapidum simul collectorum.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur: intellectus imperat voluntati. ergo in intellectu ponendum est imperium.
¶ Respondetur: intellectus nullum habet imperium super voluntatem: nisi iudi cando quid faciendum: quid vero fugiendum. imperium est in ipsa voluntate: que ceteris potentiis imperare habet.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur: eubulia spectat ad intellectum. sed virtutes intellectuales sunt quibus anima verum dicit affirmando vel negando: vt dicit Aristoteles. sexto ethicorum. igitur.
¶ Secundo arguitur contra aliam particulam eiusdem conclusionis. sinesis et gnome insunt nobis a natura. ergo non sunt species prudentie. consequentia est nota: et antecedens patet: per hoc Aristoteles in sexto ethicorum: distinguit inter sapientiam et hec duo. eo quod nullus est a natura sapiens: gnomen et sinesim a natura habet: sic inquiens: propter quod naturalia videntur esse hec: et sapiens natura quidem nullus.
¶ Ad primum conceditur maior: ad minorem quae iacet in auctoritate philosophi: dicitur quod ipse intelligit de virtute totali et principali: non autem de ordinato ad eam.
¶ Ad secundum: conceditur quod in nobis sunt inclinationes naturales ad varia. vnus est suapte natura inuentiuus et male iudicatiuus de inuentis: vt iam diximus. vnus inclinationem naturalem habet ad virtutem. alter ad vicium. sed de tali inclinatione non loquimur: vt philosophus dicit: sed de habitibus ipsis.
¶ Dubitatur: an imprudentia sit peccatum. Re¬ spondetur: imprudentia biphariam accipitur. vno modo negatiue: pro illo qui non habet prudentiam: est tamen aptus natus prudentiam habere: vt pueri. alio modo quis est imprudens contrarie: quando habet malum ad malum sinem: hoc est quando praestituitur malus finis: vel inhonesta media ad bonum finem: vel mala media ad malum finem: quod pessimum est: vt in astuto: sicut erat consilium achitophelis absoloni consulentis / vt in tabernaculo ingrederetur ad concubinas patris sui dauidis: quatenus firmaret ei animum populi contra patrem: et ad malum finem: vt patrem a regno truderet. hoc premisso dicitur: nemo acquirit imprudentiam contrarie executiue sine peccato: et iam homo peccat qui est negligens laborare pro prudentia habenda: quam tenetur acquirere pro suis actibus dirigendis.
On this page