Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum prudentia sit in intellectu practico an speculativo, et per quid praxis a speculatione secernitur

¶ Questio nona. OCtauo circa prudentiam queritur: an ipsa sit in intellectu practico vel speculatiuo: et per quid praxis a speculatione secernitur. de hac questione viri plurimi discrepant. aliqui dicunt solum actum voluntatis esse praxim. alii autem omnem actum siue voluntatis siue alterius potentie nostra in potestate: praxim nuncupant. aliqui pro inconueniente habent quod conclusio practica a speculat iua aliquo modo deducatur: et solum actum bonum praxim ponunt: et noticiam illius actus directiuam praxim ponunt. communiter tamen omnes tenent pro constanti / quod nulla noticia practica est speculatiua. licet in aliquibus in his positionibus de nomine certetur: dicam que michi videbuntur conformius dicenda ad mentem Aristotelis. et modum hominum loquendi: primo praxim et speculationem diffiniendo: a qua noticia dicitur speculatiua vel practica.

¶ Praxis sic diffinitur. praxis est actus alterius potentie ab intellectu natus ab intellectus actu dirigi. vel sic: Praxis est actus elicitus voluntatis vel ab ea imperatus. Ex isto patet: quod nullus actus intellectus est praxis. et patethoc correlarium: et diffinitio praxis. sola illa operatio dicitur praxis ad quam intellectus se extendendo sit practicus. sed intellectus non extenditur ad aliquam eius operationem. igitur. consequentia tenet cum minore: maior patet perphilosophum tertio de anima dicentem: intellectus sola extensione fit practicus. modo extendere est extra se tendere. ergo noticia vocatur practica: quia extra se tendit. hoc correlarium cum diffinitione praxis patet: hac via saluatur ne logica sit practica: et scientie rationales. et quod scientie reputate practice / maneant practice: tertio diffinitio praxis cum correlario bene ponuntur. Ex isto sequiturquod hec coneia est nulla. hic actus estim patante niaeluirisibi lis ab actu intellectus. ergo est praxis. patet de actu intellectus qui est in potestate nostra. et etiam vnus actus intellectus dirigitur ab alio.

¶ Speculatio est actus intellectus non tendens vltra intellectum ii. methaphisice dicit philosophus: theorice finis est veritas: practice vero noticia vocatur practicaquia est praxis regulatiua: alia noticia iudicatiua vocatur speculatiua: vel sic clarius: noticia vocatur practica: quia est iudicium circa aliquid extra intellectum faciendum vel omittendum.

¶ His notatis pono septem conclusiones. Quarum prima est: sola noticia iudicatiua vocatur practica et speculatiua. Secunda conclusio: noticia iudicatiua vocatur practica: quia est directiua praxis. Tertia conclusio: queli bet noticia iudicatiua non regulatiua praxis / est speculatiua. Quarta conclusio: aliqua noticia est speculatiua practica. sed nulla simplex vnius propositionis est practica speculatiua simul. QQuinta conclusio: sicut aliqua noticia practica est vera: aliqua falsa: ita aliqua praxis est mala: aliqua vero bona. Sexta conclusio: noticia practica potest deduci ex noticiis non practicis: et noticia speculatiua ex noticia practica. Septima conclusio: aliqua est scientia totalis practica: cuius multe sunt conclusiones speculatiue.

¶ Prima conclusio probatur: si noticia apprehensiua non iudicatiua diceretur praxis: tunc eadem noticia esset practica et speculatiua: que non haberet obiectum practicum et speculatiuum.

¶ Secunda conclusio probatur: aliqua ratio ne noticia vocatur practica: et non videtur alia ratio danda quare dicatur practica.

¶ Tertia conclusio patet: quelibet noticia simplex vel est de propositione dictante de praxi: vel non. si primum: est no ticia practica: si secundum: est noticia speculatiua.

¶ Quarta conclusio probatur quo ad eius priorem partem: dari potest vna propositio composita ex dictamine practico et speculatiuo: vt pote: deus est diligendust deus est terminus et vnus. illius copulatiue dantur duo iudicia / quorum vnum est noticia practica / aliud noticia speculatiua: ista duo iudicia possunt cum intellectu et voluntate causare vnum tertium assensum distinctum ab illis duobus: sicut superius diximus in hac distinctione questionequinta: et ille tertius assensus er it simul practicus et speculatiuus. patet: tum primo: equiualet duabus noticiis: quarum altera est speculatiua: altera vero practica. tum secundo: ille tertius assensus habet dictamen practicum et speculatiuum pro obiecto. igitur. Secunda pars eiusdem conclusionis patet. vel propositio ipsa quae est obiectum praxis importat formaliter praxim: vt deus est diligendus: bene viuen dum est: vel non importat. si primum: noticia eius est solum practica. si secundum: noticia eius est speculatiua.

¶ Quinta conclusio patet quo ad omnes eius partes simul: volo male agere: nolo male agere: qui libet istorum duorum actuum est praxis: et noticia vtriusque regulatum est practica. dilectio sortis est praxis: et iudicium quo iudicatur sortes est diligendus est noticia practica practica. et si deus prohiberet platoni diligerur sortem: adhuc iudicium quo iudicatur quod sor¬ tes est diligendus est noticia practica: et tamen est falsa. et antede prohibitionem erat iudicium verum: quia propositionis vere: et tamen numquam secundum eos iudicium quod est practicum / speculatiuum efficitur: vel contra.

¶ Sexta conclusio probatur: noticia huius conclusionis est practica / deus est summe diligendus: et tamen deducitur ex duabus propositionibus: quarum altera est practica: alte ra vero speculatiua. igitur consequentia tenet cum maio re. probatur minor per hanc deductionem: omne summe bonum est summe diligendum: deus est summe bonus: ergo deus est suinme diligendus. minor istius discursus est speculatiua. patet. non dictat formaliteret expresse de aliquo agendo vel fugiendo: ergo non est practica. te net consequaentia: quia hoc ad noticiam practicam requiritur. forte dices: remote dirigit et virtualiter: cum dicat deus est summe bonus. Contra hoc arguitur: illa via toslitur omnis noticia speculatiua: si sufficiat positio vnius termini in propositione quae aliquem aditum dat ad praxim. alia pars patet. capiendo conclusionem speculatiuam deducendo eam ex maiore speculatiua et minore practica in prima figura.

¶ Sexta conclusio patet. tota moralis scientia est practica: secundum Aristotelem secundo etichorum. moralis philosophia non est contemplationis gatia. non enim vt sciamus quid est virtus scrutamur: sed vt boni efficiamur. et. viii. de ciuitate dei dicit augustinus: quod plato commendatur: quia omnem philosophiam diuisit in tres partes: scilicet in contemplatiuam quam naturalem vocant: in actiuam: quae ad mores instruendos attinet: in rationalem / quae verum a falso discernit. Ex hoc patet platonem et augustinum dicere velle moralem philosophiam actiuam et practicam. tunc sic: tota moralis philosophia est practica: et tamen ipsa continet multas noticias speculatiuas: vt pote: virtus mediat inter duo extrema: in hoc dictamine nichil ad operationem ponitur: quare ipsa est pure speculatiua: et eius noticia speculatiua. sed cum principaliter moralis philosophia ad opus dirigit: tota est practica: et a principaliore parte totam denominationem capit. Ex his conclusionibus patet quod prudentia est practica. Ex his liquaere arbitror quomodo prudentia est in intellectu practicoet actiuo: nulla noticia que est logica est practica: licet dictat vna propositio logica quomodo procedendum est in alia. licet bene vocamus quacunque propositione in qua ponitur aliquod operandum est dictamen prudentiale: vt sillogisandum est in barbara ex vniuersalibus affirmatiuis. sic in proposito non capio. sed triuiales scientias omnes speculatiuas appello cum phisica / et mathematicis moralem philosophiam et prudentiam noticias practicas.

¶ Dubitatur finaliter circa hanc materiam prudentie: an malus habeat prudentiam. Respondetur. aliq uid est hic certum / quod malus potest habere rectum iudicium in intellectu de agibilibus. sed andebeat dici prudentia si male vtatur: est ad nomencertare: non solemus vocare viciosos viros qui aliis bene consulunt et aliis bene verbo predicant) pridentes. sed ingeniosos stultos et huiusmodi. et inuenio Aristotelem ita loquentem. patet. vi. ethicorum: duodecimo: in fine. sic dicit in noua translatione: neque absque virtute sicut diximus: atque constat: ratiocinationes enim agendarum rerum principium hanent: cum talis sit ipse finis: et ipsum optimum: quicquid tam dem sit illud. sit enim (verbi gratria quicquid contigerit: hoc autem non nisi bono viro videtur. prauitas enim peruertit facitque vt circa principia rerum agendarum homo fallatur. quare patet prudentem neminem esse posse: nisi sit bonus. et preterea in xiii. capite sexti tenet alias virtutes non posse generari sine prudentia. postquam philoso phus et vulga res ita loquuntur: sic dicendum est. et intelligo dictum philosophi non de quacumque malicia: non de veniali: vel de peccaton raro mortali potissimum occulto: in quo homo non diu persistit. alioquin: si requireretur omnis malicie venialis et mortalis immanitas: nullus in hac mortali vita diceretur prudens. ergo sic( vti diximus) intelligendus est philosophus. et hec de prudentia pro nunc dixisse sufficiat. de eius connexione cum cete ris virtutibus post hac in di. xxxvi. mentom habinturi sumus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9