Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 10

Quaestio 10

An fortitudo sit virtus cardinalis

Superius de prudentia prima virtute cardinali loquuti sumus: nunc vero de vna alia. scilicet fortitudine: habendus est sermo. Circa quam materiam quaram questiones vndecim. Pria: an MEC fortitudo sit virtuc cardinalis. Secunda erit de speciebus fortitudinis similitudinarie. Tertia: an ira est a viro forti assumenda. Quarta de speciebus fortitudinis: et an expectare sit difficilius quam inuadere. Quinta: an ille qui potest se saluare per fugam / citius debet aufugere quam stare. Sexta: an liceat seipsum in casu occidere. Septima erit de viciis fortitudini oppositis. Octaua an martyrium sit pars fortitudinis. Nona de partibus potentialibus fortitudinis: et primo de magnanimitate. Decima de honore exhibendo: an in illo potest esse defectus et peccatu. Undecima de humilitate: sub qua virtute contineatur: et eius vtilitate: et quomodo generetur.

¶ Pro prima ergo expeditione maneat titulus quaestionis propositus: an fortitudo sit virtus cardinalis. quare aliqua virtus dicatur cardinalis in materia praecedenti diximus: nunc ergo solum ponende sunt acceptiones fortitudinis. postea ad questionem conclusiue responsuri. Primo modo capitur fortitudo procorporis robore: et sic vulgus vocabulo vtitur. hoc modo non est virtus nec vicium: quia consistit solum in neruorum ossium robore: quod natura dedit. robur est potentia mouendi alterum vt vult: primo rethorice. Secundo modo accipitur fortitudo pro firmitate animi in quocumque bono difficultatem habente: hoc modo est virtus specialis: sed cuilibet virtuti si difficultatem habeat est communis. ii. ethicorum: ad virtutem requiritur firmiter et immobiliter operari. Tertio mond capitur pro firmitate mentis circamortem in bello: siue sit contrapugnatio: siue non. hoc modo Aristoteles capit. iii. ethico. licet magis loquatur de bello vbi est contrapugnatio. martinus magister aliam acceptionem effigit: vt magnanimitatem / patientiam / et huiusmodi / sub fortitudine includat tanquam partes subiectiuas. partes potentiales quas antiqui morales ponunt / inanes reputat. ego autem illam acceptionem ne pono: sed partes potentiales pono de quibus futurus est simuo.

¶ His pmissis ponuntur aliquae conclusiones. Quarum prima est: fortitudo est circamala toleranda. sed non quocumque: sed circa mortem: non quamlibet: sed in bello. hec conclusio est Aristotetelis. iii. ethi. vi. cap. vbi dicit: fortis versatur circamaxima terribilia: vt circa mortem: sed non circaomne genus mortis. non enim circa mortem eam quae fit in mari: aut euenit morbis. et paulopost dicit. Is igitur homo fortis proprie dicitur: qui circa honestam mortem: et ea omia que repente eueniunt atque afferunt ipsam / interitus est. huiusmodi vero sunt ea qua in bello contingunt.

¶ Secunda conclusio: fortitudo belli cum contrapugnatione est virtus. volo dicere: actus voluntatis quo quis vult pugnare in bello in quo est contrapugnat io secundum dictamen recte rationis / est actus bonus: virtutis fortitudinis generatiuus.

¶ Tertia conclusio: fortitudo hoc modo capiendo non est virtus cardinalis: sed pars subiectiua eius: de qua etiam Aristotelesloquitur. probatur. Aristoteles dicit fortitudinem esse circa difficillima: vt pote mortem repentem in bello illatam. sed sic est quod socrates pro causa honesta mortem violentam ab hoste appositam nolens aufugere / sed nult deserere actum honestum non obstante conditione mortis apposita: licet non contrapugnet: habet illam difficultatem circa mortem: ergo ipse socrates est fortis fortitudine bellicaet cardinali: de qua loquitur Aristoteles.

¶ Confirmatur: omminis actus quo quis amore honesti secundum dictamen recte rationis contempnit mortem in bello in quo est contrapugnatio est actus fortitudinis: et fortitudinis virtutis cardinalis: de qua loquitur Aristoteles. et quanto sustinere est difficilius secundum rectam rationem: tanto fortitudo est maior. sed sic est sustinendo mortem sine contrapugnatione in corporis viribus: quod est multo difficilius quam contrapugnando. ergo talis non contrapugnans est fortis: capiendo fortitudinem sicut capit Aristoteles. Preterea arguitur: nichil aliud impedit quin sit fortudo sicut Aristo. loquitur: nisi quia dicis non est bellum: quia ad bellum requiritur contrapugnatio in corperis viribus. sed hoc est fim ad bellum (vt in proposito capitur ) non requiritur contrapugnatio. quod patet ad hebreos. xi. vbi apostolus de martyribus loquensdicit: fortes factisunt in bello. Item: est bellum inter sensumet rationem. ratio pugnat pro expectatione: ne actus virtutis deseratur. sensualitas fugam petit: quatenus vita saluetur:t intelligo semper in illo qui aufugere potest. vbi homo non potest cuadere: tunc non est actus fortitudinis: sed patientie. Insuper: Aristotelesdicit fortitudi nen esse circa maxime terribilia: vt pote circa mortem: que est omnium terribilissima. iii. ethicorum. sexto. sic inquit. Circa que igitur terribilia vir fortis versatur: ancirca ea que sunt maxima: etenim nemo est toleram tior malorum homine forti. mors autem maxima omnium. est terribile: est enim vltimum vite. sed vbi quis stat constans in opere iusticie: nolens ipsum deserere: non obstante quocunque genere mortis il¬ lata: licet non contrapugnet: est terribilissimumt circa mortem. ergo talis est fortis sicut Arist. fortitudinem capit.

¶ Quarta conclusio: habitus quo quis mortem prompte sustinet pro opere honesto siue cum contrapugnatione siue sine contrapugnatione est virtus cardinalise fortitudo bellica: cuius species est fortitudo bellica cumm contrapugnatione: vt patet per connotationem inferiorem et suppositionem termini.

¶ Quinta conclusio: excellentior est fortitudo / proiusticie defensione mortem perpeti sine contrapugnatione quam cum contrapugnatione. probatur hec conclusio. martyres ita fecerunt: et tamen ipsi fuerunt heroice fortes: igitur. Secundo arguitur ad idem. virtus et ars sunt circa difficile. ii. ethicorum. sed multo difficilius est non deserere iusticiam sine contrapugnatione quam cum contrapugnatione: quando est contrapugnatio confidit pugnans esse victor: et putat euadere. sed paruam vel nullam fiduciam habet non contrapugnans de euadendo. igitur. Tertio: calefit / cum commouetur contrapugnans. ergo fit animosior: et minus percipit ictus illatos quam non contrapugnans. non alias libicus leo cauda terram ferit in belli exordio: et taurus terram cauat / aerem cornibus impetendo. hinc pugnans minus timet quam assistens et crebriter homo leditur notabilitur: et non percipit. vbi tamen est quietus: dolorem illati vulneris deprehendit. mortem patiens et non contrapugnans non habet hanc calefactionem: sed stat frigidus et quetus / mortem diram suscipiens: igitur.

¶ Sexta conclusio. fortitudo tertio modo accepta est spemalis virtus. patet. est vna de virtutibus cardinalibus. igitur. Secundo: habet spemalem materiam et spemalem finem / distinctum a fine et materia aliarum virtutum quae non sunt fortitudines: igitur. Tertio: habet extrema specialia inter quae mediat: ergo est specialis virtus. antecedens patet. habet excessum in expectando: et defectum in expectam do. aliquis potest expectare vbi non opatet. vt si vnus expectaret decem: quorum quilibet est notus ei equalis. potest etiam esse defectus: vbi quis contra dictamem recte rationis effugit: ergo stat dare medium: expectando quando ocet vbi ort etquaelit ott.

¶ Arguitur contra primam acceptationem vocabulie vltimam: ex eis sequitur quod debilis potest esse ita fortis moralitur sicut milo vel robustissimus quisque. consequens est falsum:et contra modum loquendi. et consequentia patet: potest habere habitum ita intensum fortitudinis ex actibus / fortitudinis genitum. immo sequitur quod veteranus et miles immeritus / qui fixit arma ad postem herculis / esset ita fortis vel fortior quam ipsemet sn florida etate: contra modum loquendi.

¶ Respondetur concedendo quod debilis corpore potest habere fortitudinem moralem ita intensam et magnam sicut robustus corpore: et in fenio plus fortitudinis quam ipemet in florida etate. sed ininus fortis fortitudine morali: dummodo habet plus virium corporis: potest esse ita fortis in bello sicut iste. fortitudo corporis potest plus iuuare interdum in bello quam debilitas corporis: fortitudo mentis feriendo hostes: ethoc ponit philosophus tertio ethicorum inquiens: nichil autem fortasse vetat non eos qui tales sunt supple fortes prestantissimos milites esse: hi namque parati sunt sese periculis obiectare: vitamque pro par¬ uo emolumento perdunt. et fortis et felix iudicat sedignum vita: et quod bene aget viuendo: et proptered vitam suam bene conseruat. aliqui inutiles suam vitam negligunt: quare sunt periculosi milites. sed vbi debilior viribus facit quod in se est: non minus laudabiliter facit: non minus erat laudandus nestor vel vlixes faciendo secundum suas vires / quam torrentissimus aiax thalemonius. non tamen nego in casu quin fortitudo moralis prudentia sit praeferenda viribus corporia sicut tertio methamorphoseos bene deducit vlisses contra aiacem. et primo officiorum tullius: parum valens arma foris: nisi togati bene domi consulant. et cedunt arma toge

¶ Sed dicis: debilis corpere et senex tantum facit secundum vires suas sicut iuuenis robustus secundum suas. ergo tot stipendia in bello meret.

¶ Respondetur negando consequentiam: loquendo de stipendiis humanis. loquaendo de stipendiis dei: puta equa liter merentur coram deo: sic concedo.

¶ Contra secundam conclusionem et tres sequentes arguitur: si fortitudo bellica esset virtus cardinalis: sequitur quod magnanimitas non esset pars fortitudinis. consequens est contra tullium primo officiorum.

¶ Secundo sequitur quod patientia et humilitas non essent speciea fortitudinis: et sic multi boni heremicole / et cenobite / sacerdotes / vna virtute cardimali carerent secundum omnes suas speies: et per consequens fortitudo non est virtus cardinalis: cum in ea vita humana non vertatur sicut in cardine: cum plurimi bene viuant sine ea.

¶ Ad primum: concedo quod magnanimitas non est species fortitudinis virtutis cardinalis nec humilitas: nec patientia: sed est pars potentialis eius. pars potentialis apud antiquos morales: vocatur virtus magnam vicinitatem cum alia habens: non tantum expansa sicut alia. quia fortitudo est circa pericula mortis in bello: quod est arduissimum et magnamitas est circa arduas administrationes: etiam aliquam conuenientiam habet cum fortitudiue: propterea pars potentialis eius reputatur. et sic de patientia: vbi homo non potest euadere: si equanimiter fert molestiam illatam: nec de partibus potentia libus multum est contendendum. aliqui auctores vnam virtutem vocant potentialem respectu alterius virtutis / propter vnam conuenientiam quam secum habet. aliisreducunt eam ad aliam / propter aliam conuenientiam: ad quam magis oculum mentis ipsi defixerunt. quemadmodum si essent quattuor reges principales in europa: et alii inferiores principes haberent cum aliquibus eorum conuenientias: sed cum aliquibus maiores: si b. haberet filiam a. regis in vxorem: diceretur et merito) quod b. partes a. imitatur. alii apparenter dicerent imitaretur partes c. regis: quia b. est nepos c. quem vnice diligit. sic est de partibus potentialibus.

¶ Ad secundum argumentum quo dicis: multi viri boni in mundo vacabunt tota fortitudine cardinali secundum hanc acceptionem quam Aristoteles ponit: et hoc imstatus sum: ego concedo. sufficit eis habere alias: et quod fecurius viuant. et quando dicis: iste virtutes vocantur cardinales / et cetera: verum est in tota multitudine. aliqua sunt virtutes necessarie toti mul¬ titudini: et commnes: vt fortitudo: et non comunes cuilibbet supposito multitudinis. et propterea vocantur he virtutes cardinales. temperantia est cuilibet in multitudine necessaria: cuius materia qutidiano est in vsu. et sic prudentia et iusticia pluries quam fortitudo. sed fortitudo est communis in tota republica. raro vides magna regna sine bello: vel preparatione ad bellum: et timore de eo inferendo.

¶ Tertio arguitur: Aristo. non loquitur de martyrio: sed semper exemplificat de bello. ergo resistendo / et non contrapugnando / sustinendo mortem: non debet dici bellum: nec fortitudo: de qua Aristo. loquebatur.

¶ Respondetur: martyrium perrarum erat et satis incognitum apud gentiles: propterea parum de hoc loquitur Philosophus. laudasset tamen: vel laudare debuit: socratem vel philosophorum alium mortem patientem antequam hanc negasset / vnus est deus. martyrium apud fide les erat in maiori vsu.

¶ Et si dicas iudea in occidentali parte asie parum distabat a grecia parte orienta tali europe: ergo audiuit de eorum martyribus loqui: cum erat eis vicinus.

¶ Respondetur: adhuc rari erant martyres in lege moysaica respectu martyrum legis gratie.

¶ Secundo: parum virsabatur Aristo. in hebreorm legibus: soleo mirari cum tot locorum policias in libris Politicorum recitat: quare numquam de hebreorum legibus loquutus est: viso quod mare mediterraneum latitudinis pue inter greciam et hebreos est intersticium. loquutus est ergo de bello: quia fortitudo comnius est in beno. vel bellum extenditur ad certamen in quo est reluctatio sensualitatis et rationis in presentia mortis: quam homo libere potest euadere.

¶ Contra quintam conclusionem arguitur: milites in bello pugnantes resisterunt: et hostes peremerunt: ergo eorum fortitudo erat maior et ecclesie vtilior.

¶ Respondetur negando consequentiam. interdum hostis vincit: quia fidelis miles sibiipsi gloriam (et non deo) attribuit. vel est in peccatis quem deus permittit occidi: et tunc victor hostis suo ydo lo laudem tribuit. vel victoriam negligentie suorum vel fortune victus attribuit. nec sic a deo auditur: sicut deuotus martyrium patiens: cuius actus multo est difficilior et vtilior quam actus militis fidelis in bello contrapugnantis.

¶ Contra sextam conclusionem arguitur. Gregorius septimo moralium exponens illud Iobsexto: que est enim fortitudo mea dicit: fortitudo est carnem vincere: propriis voluptatibus contraire: delectationem vite presentis extinguere. huius mundiaspera pro eternis praemiis amare: prosperitatis blandimenta contennere: aduersitatis metum in corde superare. sed hic enumerantur actus ad temperantiam partinentes:et aliqui ad fortitudinem partinentes. ergofortitudo non est specialis virtus.

¶ Secundo arguitur: pono quod sortes nolit deserere actum iusticie non obstante conditione mortis: iste actus est actus virtutis iusticie: cum iusticiam habeat pro fine. ergo non est actus fortitudinis. tenet consequentia: nullus vnus actus simplex ad duas virtutes cardinales spectat.

¶ Tertio arguitur: pono platonem nullum actum fortitudinis habentem: nec actum oppositum: et eliceat vnum actum fortitudinis in instanti: se¬ quitur quod talis summam virtutem habebit in inslanti: cum actus est agens naturale / agens in passum dispositum: et per consequens subito agit. secundum phloiomdum. iiii: Phisicorum. consequens est falsum. nemo iepente fit summus.

¶ Ad primum respondetur: beatus Grego rius capit fortitudinem secundo modo.

¶ Ad secundum concedo quod actus de qua est mentio est actus iusticie. sed nego consequentiam: quod propterea non est actus fortitudinis. idem actus simplex in essendo spectat ad duas virtutes cardinales: et patet de actu habente duas virtutes cardinales pro fine.

¶ Sed contra hoc arguitur: mechus propter pecuniam est aua rus: et non luxuriosus. v. Ethicorum. et hoc non nisi quia auaricia est finis actus mechie. ergo actus denominatur a fine.

¶ Respondetur: Aristo. vult habtere quod ille actus magis est denominandus a fine quam a medio. vel a principali intento magis denominabitur suus actus quod a minus principali. sed tamen ille idem actus spectat ad luxuriamt auariciam. habet materiam illecebrem pro partiali obiecto: et non fertur in illam materiam caste: ergo impudice: et contrario modo ad castitatem: ec cumest ei coniuncta: erit mechia. quemadmodum dilectio qua diligo sortem propter deum non est fruitio solum: nec a solo fine denominatur: sed a fine et medio. sed prineipalius ad fruitionem quod ad vsum spectat.

¶ Ad tertium concedo quod ille actus in instanti elicitus / potest fortitudinem producere secundum extremum sue potentie: sed intensior actus potest intensiorem habitum producere: et plures actus possunt plures habitus producere. et sic iste non est summus intensiue nec extensiue. sic debet dici: et non sicut martinus dicit: negando quod aliquis actus potest subito produci: vel habitus subito produci. et dicit quod illud quod tangit Aristoteles. iiii. Phisicorum capit solum contra antiquos. omnia illa reputans falsa: sed quia sunt michi impertinentia: pertranseo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10