Quaestio 11
Quaestio 11
An fortitudinis similitudinariae species sub fortitudine cardinali virtute contineantur
CIrca hanc materiam secundo quero: an fortitudinis similitudinarie species sub fortitudine cardinali virtute contineantur:
¶ In hac questione sic procedam: explicanquio quid est vera fortitudo: quid vero fortitudo similitudinariaet sophistica sed mentem aristotelis: quia per hoc vere fortitudinis noticia aperietur: ne fortitudo sophistica sub vere fortitudinis pellibus decipiat. postea dicetur si alique species sint virtutes: et sub quibus contineantur: an alique sint vicia.
¶ Pro prime partis explicatione scito quod fortitudo vera est habitus inclinans ad timendum et audendum sicut oportet. tertii Ethicorum. vii. dicit phlious: fortis itaque est impauidus vt homo. atque timet quidem et huiusmodi res formidolosas. verum vt oportet: et vt dictat recta ratio tolerabit honestatis causa. hec enim ipsius virtutis est finis. Postea in octauo capite sophistice fortitudinis quin que species ponit: quarum Prima est: fortitudo ciuilis siue politica. et hanc speciem rursus subdiuidendo / ponit tres modos: quirum duo vltimi non longe diffe¬ runt.
¶ Primus modus est quando quis timet timore increpationum et opprobriorum quae in policia timidis statuuntur. vel propter honores pro fortiter facientibus. quod aliqui sint tales signo et exemplo ostendit philosophus. signo: quia apud illos apud quaes fortiter agentes honorantur: et timidi inhonorantur: fortissimi videntur esse viri. ergo signum est quod aliqui sunt fortes propter honores et dedecora quae fortibus et timi dis aptantur. exemplo probat auctoritate homerii dicentis hectorem pudore a bello aufugere: ne a Polidama repshenderetur. ididem dicit de Dyomede ne ab hectore argueretur. sic ex homero allegat phoisius hhectorem sic dicentem. Nam me polidamas ante omnes ipse reprehendet. et de Dyomede sic inquit. Inter enim dicet Troianos optimus hector Titi des metuens puppes confugit ad altas.
¶ Secundus modus prime speciei est cum quis cogitur expectare timore minarum: quod verberibus efficietur si aufugiant.
¶ Tertius modus: dum stat aliquis a tergo fugiem tes feriendo: vel muros / et huiusmodi impedimenta sicut nonnulli vncos ferreos in terra ponunt.
¶ Secunda species fortitudinis sophistice est fortitudo militaris: cum quis est expartus in bello: et nouit multos anfractus vanos et non timidos: in quibus expectat exercita tus: qui ab inexpertis iudicatur fortis: qui tamenaufugit cum periculum crescere videt.
¶ Quarta species est cum quis sepiuscule euasit bone spei efficitur: existimat adhuc euadere: sed periculo insolito crescente aufugit. talis a principio iudicatur fortis: qui non est.
¶ Quinta et vltima species est / cum quis ignorat magnitudinem periculorum in bello. existimat magnade se: et parum de hoste. quemadmodum contingit hominibus vnius patrie nichillifacere hostes vicinos: et grandefacere suos propter odium et amorem. talis in acie belli contra hostem est feruidus in principio: tandem velocitate pedum sue saluti consulit. Possunt lucide he species poni sex: scilicet fortitudo politica ratione opprobrii vitandi aut honoris consequendi. Secunda species timore pene verberum aut bonorum fortune. Tertia / fortitudo militaris. Quarta / fortitudo propter iram. Quinta obspem victorie. Sexta ob ignoram tiam periculi in bello emergentis.
¶ Ulterius proquestionis solutione supponantur quattuor comnia in omi virtute: qua ponit phoiss secundo Eihicoru.
¶ Tertio sit eligens propter hoc: hoc est propter verum finemi virtutis: et propter honestatem opris.
¶ Pot addi quanta conditio / qua coiter omni virtuti competit: quod delectabiliter operetur. vnde Aristo. primo Ethicorum dicit: nullus itaque bonus est qui non gaudet bonis operibus: exemplificat in iusto et liberali: et ita dicit in aliis.
¶ His presuppositis potinuntur conclusiones octo. Quarum prima est. fortitudo politica non est fortitudo. vel prima species fortitudinis / non est vera fortitudo. probatur hec conclusio. operans fortitudine politica / non operatur propter finem vere fortitudinis. ergo non est vere sortis. antecedens patet. in prima specie fortitudinis operans agit propterhonores consequendos et turpitudinem cuitandum: sed ille non est finis fortitudinis: tertii Ethicorum. vii. finis autem operationis omnis is est qui accommodatur habitui: et viro etiam forti honestum est ipsa fortitudo. talia igitur et ipsius est finis. finis vere fortitudinis est finis praestitutus a voluntate conformiter ad rectam rationem: vt defensio reipublice: vel punitio eorum qui deliquerunt et emendam condignam apponere volunt. Finis naturalis habitus est suus actus ad quem naturalitur inclinat: e pro eo fit. sed de fine praestituto in proposito loquitur. consequentia tenet: in capite allegato. singula namque suo fine diffiniuntur. et hanc conclusionem intelligo si agat solum propter honorem consequendum. si verum finem fortitudinis apponeret: iam actus eius esset mixtus ex vera fortitudine et fortitudine poltica: sic ille idem actus numero esset fortitudo hellica et magnanimitas.
¶ Secunda conclusio: fortitudo politica realiter est virtus. probatur: actus / politicus fortitudinis habet obiectum debitum et finem bebitum: et non est necesse quod aliqua mala circunstantia vestiatur: igitur. quod hoc obiectum sit licitum: scilicet fugere turpe et verecundiam et appetere honorem: patet. vel le turpe et verecundiam realiter est malum: ergo ipsum respuere et nolle est bonum. Similiter magnanimitas et modestia appetunt honores: ergo appetere aliquem honorem est licitum.
¶ Pretrea: licite appetuntur diuitie / sanitas corporis / et huiusmodi temporalia mino ra apud sapientes quam honores: nec omnes honores prohibentur: ergo honores licite appetuntur.
¶ Tertia conclusio: fortitudo politica est vere fortitudini simillima. patet. ipsa est vntus: non sic de aliis. modo virtus quelibet est alteri similior in genere morali quam non virtus: quicquid sit de similitudine entitatia non refert. hec conclusio est Aristo. c. viii de hac specie sic loquentis: hec autem ex eo maxime similis est ei de qua supra diximus (hoc est vere fortitudini) que fit ob virtutem. et ponit probationem inqui ens: ob pudorem enim et appetitionem honeste rei: honoris inquam: et ob fugiendam reprehensionem: quae qui dem est turpis.
¶ QQuarta conclusio: secunda species: puta fortitudo coacta: non est virtus. et per consequens non est fortitudo. tenet consequentia a superiore ad inferius negatiue cum destructione superioris: antecedens patet. omins actus virtutis est liber: iste actus non est huismodi: igitur. sed ista probatio non valet. patet in illo qui coacte contrahit et qui coacte promittit lat roni aliquid se daturum quatenus sospes euadat. similiter in periculo frangende nauis. tales actus indeliberati: nec sunt indifferentes: nec mali. ergo sunt virtutes.
¶ Secundo arguitur: tales operantur et persistunt solum ob penas: et non propatur honestum. ergo agunt studiose. de hac specie comparatiue ad priorem loquens Aristo. sic inquit. verum deteriores eo sunt ( hoc est fortitudine politica) quod non obpudorem: sed obmotum: id faciunt. et fugiunt non remturpem: sed rem molestam: cogunt enim ii qui potestatem habent. exemplificat de hectore. quem procul a pugna trepidantem forte videbo: is canibus fiet / fiet quoque vulneris esca.
¶ Quinta conclusio. fortitudo militaris siue experimentalis non est vera fortitudo. patet. omnis operans secundum veram fortitudinem operatur firmiter et immobiliter: ita quod non desistit ab operatione sua quamdiu recta ratio dictat: sed miles experimentaliter pugnans non est huiusmodi: igitur. maior patet ex secundo notato et praemisso. et minor patet. quando videt periculum imminere / aufugit: et sinit eos pro quibus pugnat pessundatos iri. quod phoius tangens ait. at vero tunc milites timidi fiunt cum excrescit periculum: et inferiores sint copiis et apparatu. primi namque fugam arripiunt. vrbane vero copie manent atque intereunt.
¶ Secundo arguitur ad eandem conclusio nem. nullus fortis magis timet mortem quam turpe agere. sed fugere est turpe his: et tamen fugiunt vt vitam saluant. ergo magis timent mortem quam turpeagere.
¶ Sexta conclusio: qui fortiter agunt proptur ineptam et iram non sunt vere fortes. probatur. tales nec sunt scientes. non considerant pericula: nec eligentes: nec agunt propter hoc. sed illa requiruntur ad actus virtutum. igitur.
¶ Septima conclusio: qui proptur solam spem subeunt pericula in bello non sunt vere fortes. probatur: fortis pericula subit quia est honestum ei pericula subire. sed bene sperantes non sunt hmodi: sed pugnant quia se superiores futuros censent.
¶ Secundo arguitur ad idem: vere fortis non fugit pericula: etiam qua prius erant nota: cum honestum est ea sustinere: non sustinere turpe. sed bene sperantes quamdiu sperant vincere persistunt: cum autem pericula percipiunt aufugiunt. ergo non sunt vere fortes. hanc maiorem probat phois: quia magis ad fortem pertinet esse impauidum et imparturbatum in repentinis e impraeuisis periculis quam in his quae praeuisa sunt et praecognita: quare dicit Aristo. in noua translatione. Quamobremet magis fortis esse videtur subitis potius in terroribus interritum esse: ac sine turbatione: quam in preuisis. est enim ab habitu magis / ac minus ex apparatu. nam antea visa cogitatione ratione quispiam elegit. at ea quae repente eueniunt habitu.
¶ Octaua et vltima conclusio est: fortitudo ignorantium pericula non est vera fortitudo. probatur hec conclusio: isti deteriores sunt fortibus bene sperantibus. sed illi non sunt vere fortes ex conclusione precedenti. ergo nec isti. quod sint peiores patet: alii pericula subeunt quia sperant ese victo res: et etiam per tempus manent cum pericula cognoscunt. isti solum propter ignorantiam periculum subeunt et cum vident periculum mox effugiunt. etiam aliialiquid dignitatis habent: isti vero nichil / vt dicit pihoius: propterea deteriores sunt praecedentibus.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur. fortitudo politica est propter verecundiam. sed verecundia non est virtus: sed timor ingloriationis: igitur fortitudo politica non est virtus. quod fit propter verecundiam expresse dicit antiqua translatio.
¶ Respondetur concedendo quod fortitudo politica fit propter verecundiam et virtutem vt dicit pihoious. sed aliter et aliter. fit ad fugiendam verecundiam quae est de turpi: quia verecundia est timor ingloriationis ex turpi actu proueniens. et est propter honorem qui est appetendus: quia ad virtutem aditum dat.
¶ Sed contra vtrumque membrum arguitur: secundum Aristo. iiii. Ethicorum. verecundia est laudabilis passio et iuuenibus congrua. et terrenus erubescit salua res est.
¶ Secundo: nulla ratio dictat quod homo debeat vel possit se obiectare periculis vite propatur honorem consequendum nullus prudens dictat periculosum bellum esse suscipiendum pro honore et victoria consequenda: si non fuerit aliqua alia iusta causa pugnandi. ergo non est expectandum in bello propter honorem.
¶ Respondetur: verecundia proprie dicta non est appetenda simpliciter: sed ex suppositione: hoc est supposito quod quis peccauit. propterea infert phoious quod non est virtus: quia virtus est appetenda simpliciter. hoc ponit pilis. iiii. Ethicorum vltimo: sic inquiens: fuerit autem verecundia probum ex suppositione. nam si egerit verecundabitur: hoc autem in ipsis virtutibus non est. hic potest esse difficultas de penitentis virtute: que est virtus in suppositione. et si concludat: id rarum est. est nobilis passio in iuuene: ratio est secundum Aristotelem illic. Uita iuuenum non transit sine peccatis. multum conducit quod habeat calcar a vicio retrahendi. senes non debent agere aliquid vnde verecundentur. hoc tangit phlois inquiens: non autem ad quauis etatem ii affectus: sed ad iuuenilem: accommodatur. censemus enim eos qui huius etatis sunt verecundos esse oportere: vt cum non sine pturbaticne viuant: multumque ob hoc peccent: a verecundia prohibeantur delinquere. atque laudamus quidam iuuenum eos qui sunt verecundi. sed nemo ex eoseniorem hominem laudabit quia est verecundus. nichil enim eorum ipsum oportere censemus agere: proquibus. emergere verecundia solet. neque enim homini probo verecundia competit: quippe cum prorebus improbis fiat. neque enim sunt res tales agemde.
¶ Contra illud arguitur: impudentia est quempiam non pudore res turpes agentem etiam senem. ergo proba est verecundia.
¶ Secundo arguitur: senes committunt interdum peccata et in diebus aristotelis: et opinione mea ipse interdum in senio hoc exptus est in se: cum Ioannes euangelista morum regula hoc dicere non erubuit: inquiens: si dixerimus quia peccatum non habemus veritas in nobis non est. ergo verecundia est etiam nobilis passio in sene.
¶ Tertio verecundamur si verenda a casu nobis inuitis videantur: sicut Adam et Cua post peccatum emissum: de exoneratione ventris in casu coram honestis viris: etiam vbi non possumus id euitare. ergo verecundia non est solum de culpa.
¶ Ad secundum concedo in rei vitate illud quod est assumptum. cum probus si flagicium vel aliquod peccatum committat: et occulte verecundatur de opere ipso. iprobus et sophista in bonitate verecundatur: ne homines id deprehendant. Aristo. vult dicere pro paruis peccatis pro quibus danda est venia non est verecum dia habenda. probi et senes talia committentes non habent necessitatem verecundari. non faciunt magna: proptera non verecundatur. loquitur quod non deceat senes verecundari: quia non decet eos magnaperpetrari crimina verecundie causatiua. et etiam non decet eos facere aliqua crimina: sed magis in¬ decens est facere alia magna.
¶ Ad tertium dicitur: de illo quod est nobis naturale vel non imputabile ad culpam: non proprie verecundamur: nec verecundari debemus. licet aliquo modo confundatur vix imprudens potissimum in talibus. Ex hoc patet quod verecundia est nobilis passio ex suppositione in iuuene: quia retrahit eum a peccato. Lycan triadenss stratonis auditor dicere solebat: necessarium esse pueris pudorem et laudis studium adiungere: velut equis calcar atque frenum. et cum zenophon adolescens socrati occurreret in angiporto: et cum percunctaretur socrates ab adolescenti vbi venirent sin gula venalia: cum scite ad omnia respondit: quaesiuit socrates: vbi essent probi homines: tacuit adolescens et erubuit. cui socrates: sequere me: et difce. hoc fecit: cum verecundiam in adolescente deprehendit.
¶ Ad secundum argumentum respondetur quod tetigit quod homo non debet se pericuilis vite obiectare prohonore consequendo. Respondetur quod hoc est verum: prosolo honore acquirendo. sed vbi est iusta causa bellandi et inuenta iusta: honor potest esse partiale motiuum ad hoc quod homo fortune vitam exponat. et eodem modo turpitudo vicii fugienda: et hoc ad magnanimitatem partinet. concedo quod inique actum est vicinum populum bello aggredi cum discrimine vite: pro gloria et honore habendo: vbi non est aliquae alia iusta causa bellandi.
¶ Tertio arguitur: fortitudo politica habet finem debitum et honestum: et est actus quo quis vult bellare: ergo habet verum finem fortitudinis. ergo est vere fortitudo. quia nichil deficit ei ad hoc quod sit vera fortitudo: nisi quia non habet realiter finem fortitudinis.
¶ Respondetur concedendo quod fortitudo politica habet finem honestum. sed ille non est finis fortitudinis a voluntate praestitutus et intemtus. Finis fortitudinis debet esse pro salute patrie / prodefensione innocentum / propunitione eorum qui demeriti sunt a nobis puniri si resistant: et ita de huiusmodi finibus: in quibus licite pugnandum est: vt in xv. distinctione quarti diximus: in materia de bello. honor appetendus non est finis sufficiens: si nichil aliud ponatur gratia cuius pugnandum est. nec iste actus (licet sit bonus ) nolo aufugere in bello ne habeam notam in vulgo. si ponatur finis fortitudinis simul cum tali fine: iam erit actus mixtus ex vera fortitudine et fortitudine politica.
¶ Contra quin tam conclusionem arguitur sic: habens fortitudinem militarem potest habere actum vere fortitudinis. potest ponere obiectum / finem / et ceta qua ad veram fortitudinem requiruntur et sufficiunt.
¶ Aespondetur concedendo hoc totum. nolumus dicere quod miles in bello pugnans non potest esse fortis: sed illa fortitudo quae est militaris explicata in conclusione non est virtus: propter causas in conclusionis probatione dictas.
¶ Secundo arguitur: bene sequitur: hec fortitudo est militaris: ergo est fortitudo: a parte in modo ad suum totum.
¶ Respondetur / consequentia est nulla. est fallacia a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. est solum fortitudo sophistica.
¶ Contra septimam conclusionem arguitur: actus qua bene sperans in principio vult pugnare est bonus. patet: continuat suum bonum propositum in voluntate quamdiu ha¬ bet iudicium in intellectu quod erit victor tunc / ile actus voluntatis est bonus. sed vniuersaliter quilibet actus bonus generat virtutem: et magis proprie est virtus.
¶ Secundo arguitur ad idem. sit sortes qui pugnauit pmo in a bello: et erat victor. postea pugnauit in b. bello. et erat victor. talis habet habitum inclinam tem eum ad hoc quod maneat. capio c. bellum continuatum per duas horas: in quirum prima hora sperat adhuc esse victor: elicit actum in illa hora qua vult pugnare. ille actus est elicitus ab habitu bono et studioso: ergo est virtus. et si aufugiat in hora sequenti: actus praeteritus bonus non redditur viciosus.
¶ Respondetur: aliquid dicitur virtus duobus modis. Uno modo late: quando est actus bonus vel eius habitus inclinans ad actum bonum siue fuerit difficultas siue non. hoc modo ille actus est virtus: vt argumenta sufficienter arguunt. Alio modo actus dicitur esse virtus proprie: quia immobiliter manens et mouens secundum dictamen recte rationis. virtus et ars sunt circadifficile: secundo Ethicorum: potissimum in fortitudine: et sic isti actus non sunt virtutes. fortis habet iudicium firmum in intellectu quod stabit in bello quamdiu recta ratio dictat esse standum: et elicit actum conformitur in voluntate / quod stabit secundum quod iudicatum est in intellectu: et mauult mori quam turpiter aufugere. illud non contingit in septima conclusione.
¶ Ex his patet quid est vera fortitudo: quod sunt sex species vel modi fortitudinis similate: quae sunt: fortitudo politica (quam Argiropilus ciuilem vocat) nunc vtor vna transia tione nunc alia coacta experimentalis siue milita ris / furibunda / fortitudo bene sperantium: et fortitudo pericula ignorantium. Primi non eligunt propatur hoc: hoc est propter finem vere fortitudinis. Secundi non eligunt propter hoc: immo nec eligunt nec firmiter et immobiliter operantur. Tertii non propter hoc: sed solum pro pecunia pugnant: nec firmiter operantur. Quarti nec scientes / nec eligentes / nec propter hoc / pugnant. Quinti non operantur propter hoc: nec immobiliter. Sexti et vltimi / nec scientes / nec propter hoc / nec immobiliter decertant. sed quia circa quartam speciem est aliqualis difficultas: de hoc in questione sequenti erit mentio.
On this page