Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 12

Quaestio 12

An ira est assumenda a viro forti in bello

TErtio circa materiam fortitudinis quero: an ira essassimenda a viro forti in bello. et mouetur questio: quia Aristo. tertii Ethicorum. viii. dicit: iram conducere fortitudini. et quarti Ethicorum. v. in materia de mansuetudine id idem dicit. Senenca vro in quodam libello super hoc confecto oppositum dicit: quod num quam ira in viro forti vel studioso cadit.

¶ Pro questionis solutione ponuntur tres conclusiones: quarum prima est. furor vel passio assumpta moderate: iuuat actum fortitudinis tam elicitum quod imperatum. de elicito patet: quicquid natum est remouere causam prohibitiuam alicuius: illud est adiuuatiuum eius. sed furor interdum remouet causam prohibitiuam ne aetus vere fortitudinis insit: quia prohibet timorem: quiactum fortitudinis impedit. Secundo: iudicanus aliquid agendum: vtpote: puniendus vel repellendus est tyramnus ab aliqua iniuria quam nobis vel amicis infert: sed propter timorem non incumbimus sufficienter illi dictato ergo opus est vna passione vel remedio ad illum timo rem remouendum:et passio illa est ira. igitur. quod iuuat ad actum exteriorem patet: omne illud per quod quis efficitur magis pugnax / iuuat ad actum exteriorem vere fortitudinis. sed per iram et furorem homines fiunt magis pugnaces: igitur. consequentia tenet cum maiore: et minor probatur: periram contrapugnatio est viro forti delectabilis. ergo per iram fit pugnatior: quia licet irati doleant: tamen vlciscendo et puniendo delectantur. hoc probat Aristoteles tertii ethicorum. viii. ex homero inquiens: atque iram est ad fortitudinem referunt. fortes eim et ii videntur qui obiram feruntur: perinde atque fere in eos qui ipsas vulnere affecerunt: quia fortes concitantur ira. Est enim ira res impetuosissima ad aggredienda pericula. quapropter et homerus dixit: vires iniecitiire / et animum ira concitauit. et acuta per nares vis: et efferbuit sanguis. et quarti ethicoru. v. capite dicit phloius. Qui nanque non irascuntur / pro quibus oportet / et vt oportet / et cu oportet / et quibus oportet / fatui esse videntur. na neque sentire neque dolere videntur. atque qui non irascitur: non didetr aptus ad vlciscendum. perferre autem contumelias / et suos negligere seruile est sane. Preterea: ira tam brutis quam nominbus data est: et non frustra. Deus et natura nichilfacit frustra pmo de celo. ergo irasci in casu licet: secundum illud psalmiste. Irascimini / et nolite peccare.

¶ Secunda conclusio. Ira non est assumenda ante deliberationem intellectus: et voluntatis actum. Probatur. Illud non est assumendum quod impedit intellectum ne bene iudicet: et actum voluntatis recte impedit. sed sic est de ira assumpta ante deliberationem. igitur. consequentia tenet cum maiore. Minor patet per illud cathonis Impedit ira animum ne possit cernere verum. ergo si ira assumatur in principio iudicii / non habebitur iudicium rectum in intellectu: quod requiritur ad prudentiam. et sine prudem tia actus non erit bonus / in voluntate.

¶ Tertia conclusio. Post rectum iudicium in intellectu circa materiam fortitudinis agendam: conducit iram assumere moderatam. Probatur. Licitum est assumere omne illud cum virtute quod exequutionem sui actus recte iuuat: sed sic est de ira in casu prime conclusionis: igitur. videtur ergo quod modus parapatheticorumsit melior: dicentium quod animi passiones sunt assumende dumniod o moderantur a ratione: quam dicere stoicorum more / nullas animi passiones esse admittendas.

¶ Contra has conclusiones simul arguitur. Primo. nemo debet assumere illud in auxilium sue virtutis: quo non potestvti pro suoarbitrio. sed homo fortis non potest vti ira prosuo arbitrio. nec assumat illam cum velit / et eam ad nutum deponat. quia teste phoiso in libro de memoria: quando passio corporalis mota est: non statim quiescit vt homo vult. ergo fortis non debet assumere iram ad suam operationem.

¶ Secundo arguitur. ille qui per seipsum sufficit ad aliquid agendum: non debet in auxilium sui assumere illud quod est infirmius e imperfectius. sed ratio et voluntas sufficiunt perse ad opus fortitudinis peragendum: in quo iracundia deficit. Unde Senecain libro de ira dicit. Non ad prouidendum tantem: sed ad res gerendas satis est per seipsam ratio. et quid stultitius est / quod hanc ab iracundia petere presidium: rem stabilem ab incerta: fidelem ab infida: sanam ab egra. ergo fortitudo nullatenus debet assumere iram ad opus eius melius peragendum.

¶ Ad primum dicitur quod ira moderata subiicitur rationi et voluntati. virpotest cohibere eam per rationem imperium voluntatis. secus est: si sit immoderata: tunc obnubilabitur ratio.

¶ Ad secundum argumentum dico quod ratio non potest facile exire per seipsam in actum esficacem imperatiuum exequutionis: nec potest timorem propellere a se: quin ira ad tempus pellit: et cum moderata ira stat ratio in forte: et exequitur opus suum laudabiliter causa mmor( quam Seneca vocat infirmam) iuuat tamen fortiorem: vt in suum actum exeat.

¶ Tertio arguitur. Fortis non assumit tristiciam / vel concupiscentiam ad opus fortitudinis exequendum. ergo nec debet assumere furorem. consequentia patet: quia sicut per iramaliqui vehementius incumbunt operi fortitudinis ita etiam propter concupiscentiam et tristiciam. Fere enim vt Aristoteles dicit. iii. Ethicorum. Propatur tristiciam vel dolorem incitantur ad pericula. et adulteri propter concupiscentiam.

¶ Quarto. In executione operis fortitudinis multa oocurrunt noua egentia discussione et consilio: et que prius prouideri non potuerunt. sed ira impedit huiusmodi discussionem et consilium: secundum illud Cathonis allega tum in secunda conclusione: et hoc indies percipimus. vt colericis tt ingeniosis viris: cum sanguis circa precordia accenditur: inconsiderate respondent. propaterea est cautela opponentis respondentem commouere ad bilem.

¶ Ad tertiumnego antecedens. tam tristicia quam concupiscentia reddunt virum pugnatiorem et minus sensibilem ad hoc quod ictus et vulnera suscipiat: et intrepide feriat: vt patet de viro cuius filius occiditur a tyramno: in quo tristicia suscepta facit eum pugnatiorem. Similiter concupiscentia iuuat ad opus exequendum: et ad tollendum omne illud per quod est impedimentum ab opere exequendo.

¶ Ad quartum: transeat maior. Duplex est ira semper innuimus. quedam immoderata et rationem perturbans in toto: et illa non est assumenda in bello: quia tunc in casu inopinato homo non potest preuidere: nec consultare quid opus est facto: nec sciret se preseruare ne lederetur: sed praeceps in ferrum rueret more apri. De illa ira non loquimur: sed de illa ira que rationem secum compatitur. Multi sunt qui melius argumentantur cum sunt modicum ira concitati. sed si multum ira concitentur: nichil valent: tam arguendo quam respondendo. quia ira accendit sanguinem: ad cuius accensionem sequitur inordinatus motus spirituum. vnde causatur parturbatio sensuum: sine quorum statu et quiete mediocri / non habemus liberum vsum rationis vt videre est in maniacis / in multis egritudinibus / et in ebrietatibus. Proptera licet in bello posset in casuassumi: vel vbi erit magna resistentia ne opus honestum executioni detur: in studio compescatur et pessum eat. propterea recte dicit SenecaNon est assumenda ira: sed cum magna discretione a viro forti in causa rationabili: quia sicut dicit ipse. facilius est excludere perniciosa quod regere: et non admittere quam admissa moderari. nam cum se in possessionem posuert: potentiora rectore sunt: nec rescindi se minui ve patiuntur. neque enim sepositus est animus: et extrinsecus speculatur affectus: vt illos non patiatur vltra quam oportet procedere: sed in affectum ipse mutatur. illud potest confirmari: quia crebriter homines ab iracundia ad malum incitantur: propterea sapientes et iram et iracundiam pessundatam iri iusserunt. cum Achenodorus phois ab Augusto in patriam recederet: et Augustus ab eo peteret aliquod monimentum: cui phrius perbelle antit: Auguste cesar si tibi irasci contigerit: nichil dicas vel facias quausque viginti quattuor litteras mente percurras:

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12