Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 13

Quaestio 13

Quis actuum eius fortitudinis est ceteris perfectior, quis vero imperfectior

Quarto circa materiam fortitudinis de comparatione specierum fortitudinis quaeritur: quis actuum eius est perfectior: quis vero imperfectior.

¶ Pro solutione quaestionis species forti: udinis ex plicabuntur. poste a conclusiue ad quaestionem respondebitur. he sunt se ecies fortitudinis. scilicet: fugere / expectare / sustinere / cunctari / inferre / aggredi. expectare est aduersarium inuadentem fortiter excipere. sustinere est pati dolores: sic scilict: quod propter eos non deseratur acies. Cunctari est hostem potentem prudenter sine pugna atterere: et bellum porogare. sicut fecit maximus fabius: de quae maro sexto aeneidos loquitur. Anus homo nobis cunctando restituit rem. Inferre est ferire siue in expectante siue in insiliente. significationes aggressus et fuge apud omnes sunt note.

¶ His premissis pono septem conclusiones. Quarum prima est. Fugere / hoc est velle efficaciter fugere / in casu est actus fortitudinis. Probatur hec conclusio. Recta ratio dictat viro forti quod fugiendum est: et non standum in acie. Probatur. Stat quod iuueniat nouum exercitum hostium superuenientem: vel quod iuuenit proditores in suo exercitu: vbi ratio dictat quod debet fortis sesaluare ad feliciora tempora. Tunc fortis debet aufugere. patet: debet parere rationi. et hoc voliit Aristoteles inquiens. Fortis est pauidus vt homo: hoc est quando dictatur a recta rationem quod fugicndum est: debet pedem retrahere. Secundo: velle aufugere inlillo casu est actus deliberatiuus: et non indifferens: nec malus. ergo bonus. ergo ad aliquam virtutem pertinet: et non nisi ad fortitudinem. ergo iugere est actus fortitudinis. Item: habet obiectum fortitudinis debitum: et crcunstantias bonas omnes. ergo est actus fortitudinis

¶ Secunda conclusio: dabilio est vna fuga actus fortitudins multum difficilis et laudabilis. probatur. potest vna acies ab alia aufugere incomposite alia acie insequente in magnam ruinamet iacturam aciei fugientis incomposite: et magnus impulsus timoris vt homines arma ahiiciant: vt pedum vel equorum celeritate sese protegant: reliquendo debiliores pro sterni. ergo tunc expectare: et in globo sensim et ordinate aciem reliquere: ponendo viros fortes in acie recedentium: est actus multum difficilis:et perconsequens multum laudabilis.

¶ Tertia conclusio: talis fuga non est pcstponenda inuasioni vel expectatio ni tam in imperatore et duce exercitus quam in postremis militibus: qui non deiiciuntur animo: sed ordinate et composite aufuigiunt: lente vel celeriter secundum exi gen tiam insequetium.

¶ Quarta conclusio: aliquando cunctari est potior actus iortitudinis quam inuadere vel expectare hostem. probatur. recta ratio dictat quod non est pugnandum: vtpote dum hostis potens habet aciem paratam ad inuadendum: licet homo posset secum pugnare marte ancipite iudicio prudentum: tamenrespublica iacitur ad aleam lucri vel perditionis: et tamen tenendoiexercitum collectum prope hostemin loco munito propinquo: nichil damni vel parum hostis reipublice inferet. et tam cogetur ad thmsa decedere defectu pecunie vel commeatus: stultum esset intali casu pugnare. probatio. prudens dux exercitus habens duas vias honestas ad succurrendum reipublice / est imprudens si viam periculosam accipiat securiore relicta. sed stat a. regem habere vnum regnum vel patriam in possessione iusta: et si deferat. cunctando coget alium deserere turpitur: ita quod nichilhabeat abaduersario: vbi si pugnaret / fortasse dominium ibit in manus hostis cum magna virorum fortium nece. Ita sentiebat in re militari peritus Pompeius inquiens: tam prospera rerum tradere fortune: vbi Cesarem atterere poterat. Sciebat enim peritus duxeuentum belli esse fortuitum. propterea bene egisset sibi credendo: et non Ciceroni et togatis viris in bello imperitis. hoc modo tmpere meo vidi aliquos in pacetenere sua: et inuasores hostes sua spefrustratos. hoc fecit fabius in quo tota romanorum spes residebat. considerauit hannibalem in re militari peritissimum pariter et strenuissium totiens romanos vicisse: et ferme ad nichilum redigisse. ras est necessarium ad tempus cunctari: quo adexercitum hannibalis instructissimmum sine ordine: inueniret: vt oportunitate data eum inuaderet / quod et fecit: quia cum valentissimus ille penus aliquotiens collegas fabii fudere inceperit: in eum insiliit collegis succurrendo: et magnam partem acieifundendo. iudicabat apparentissime fabius ex preteritis tot imperatoribus ab hamnnibale victis: si ipseet sui college cum eo consererent manus in planaacie: verosimillimum erat quod Penus victor euaderet: et sic nichil salutis remaneret in republica: cum ad nutum de omnibus disponere poterat Penus. ergo prudentissime fecit non congrediendo.

¶ Ex his patet non potest dari vna regula qua cognoscitur omne cunctari excedere fugam: et cunctationem esse inferiorem tribus reliquis speciebus fortitudeins. Si dicas: oportet comparare optimum actum vnius / optimo actui alterius. Aspondeo: si des optimum actum fuge: vel loqueris de optimo pessibili: et talem non dabis. vel de valde excellentibus actibus: et tunc dico quod est aliquis actus fuge non minus nobilis L actus inuadendi. reliqua semper iudicio prudentum considerantium singulas circunstantias occurrentes de medo inuadendi / sugiendi / vel cunctandi. Ex isto patet: quod falsum est qud ceniter dir: quod fuga est actus minus principalis (et minus difficilis ceteris actibus) fortitudins. fortasse dicis: ipse et aliiloquntur quando est fuga repentina sine compugnatione. hoc non sufficit. ipse et omnes loquuntur de actu bono: et de actu fortitudinis. ergo oportet loqui de fuga sed rectam rationem. post congressum fuga semper est repentina: et difficile in uenire in illa medium sed rationem. interdum dux exercitus aciem victam insequens est peremptus: proptur compositam militum fugam. falsum est etiam quod dicit: quod cunctari est facilius reliquis. licet hic possunt esse tergiuersationes: ego discedo non loquens in geneorali de excessu vnius specieisuper aliam. sed quando bene tibi recitabuntur circunstantie de duobus indiuiduis quaerum vnum est fugere et aliud cunctari: beneiudicare potes.

¶ Quinta conclusio: sustinere est actus difficilior quam inferre: patet. malum pati est difficilius quod malum alteri infiigere.

¶ Secundo: sustinere et pati vulnera est dolorosum et molestum: inferre est delectabile et iocum dum.

¶ Tertio: percutere non habet difficultatem nisi propatur sustinere. ergo inferre non est ita difficile sicut sustinere. miles fortis non timet percutere: nisi quia timet reprcuti. Sed de inuadere et recipere sunt opiniones. Martinus tenet quod difficilius est inuadere quam excipereet expectare. multi tenent oppositum. neutrum opinor verum vniuersa liter. propturea ponuntur due conclusiones sexta et septima.

¶ Sexta conclusio est hec: in casu in quo exercitus dimicat: inuadere est difficilius quam expectare. probatur: ad resistendum sufficit aliqua multitudo: quae non sufficit ad inuadendum. ergo inuadere est difficilius quam inuadi. antecedens patet. inuasus exercitus quietius et ordinatius stat. et per annales patet: minor exercitus ducem prudentem habens / stat et exercitum potentiorem sinit inuadere. ergo iudicat duxexercitus difficilius inuadere quam inuadi. Sed dicis: pers minor non vult inuadere maiorem: sed pacem petit verbo vel signo: et propaterea non inuadit: non quia existimat facilius resistere excipiendo hostem quam eum inuadendo.

¶ Contra hoc arguitur: dato quod iudicet quod certandum est: non iuadit: dato quod campus et locus vtrique parti fuerit equelis. interdum locus dat oportunitatem inuadendi: non numquam dat oportunitatem resistendi. interdum res est ceca et anceps. qua ad boobardas et tormenta bellica prodest esse in locodecliuiore: quia tormenta tendentia in altum quaetiunt exndetes in summitate: non autem econuerso. opposito modo est cum telis et ensibus pugnando comunius ad manum.

¶ Septima conclusio: maior actus fortitudinslem vni vnum excipere quam inuadere: et ita est quando aliqui pauci paucos inuadunt: et illud est comunius quam in magno exercitu. ergo in absoluto modo loquendi citius debet dici quod difficilius est excipere et resistere quam inuadere. hec conclusio (nisi fallar) est Aristo. iii. Ethi. viii. cuius probatio est hec. quamobrem et magis fortis esse videtur subitis potius in terroribus interritum esse ac sine turbatione qua in praeuisis. est em ab habitu magis aut minus ex apparatu. nam antea visa: cogitatione et ratione quispiam eliget: at ea quae repente veniunt habitu. hoc est: argumentum eius est hoc. vel sic in forma argumentandi ipsum direxisset Aristoteles. ille est fortior qui est impauidus et imparturbatus in repentinis periculis: quoad ille qui est impauidus in antecogitatis periculist syllogismo habito ante periculorum aggressionem: quia vnus ex maiore habitu agit quam alter: sed raro quis inuadit nisi consideratione praeuia: et raro solet ante significare illi quem inuadit. ergo si alter inpterritus stat cum est inuasus repente: ex maiore habitu stat quom alt: quia ex magno habitu fortitudins prompte exit in actum. sicut cytharedus bonus sine premeditatione mox pulsat cytharam. si ponas aliquem subito alium inuadere sine praemeditatione praeuia: nichil dicis. si hoc faciat pulsatus ira vel passione: non est actus vere fortitudins: alitur non inuadit sine praemeditatione: aut rarissmum est vel numquam.

¶ Secundo arguitur ad idem: pericula sunt solum futura in ordine ad inuadentem antequam inuadit: considerat hinc inde pericula que possunt ei occurrere: sed solum sunt futura. cum quis est inuasus: iam periculum est actu presens. sane ensis super caput descendens plus mouet quam decem in absentia.

¶ Tertio: inuasor iudicat se potentiorem et fortiorem illo quem inuadit: saltem eo modo quo intendit eum inuade te / inermemn / vel aliter / vel inuasum perterrefacere ex terribili inuasione. si inuasus maneat in his imperterritus: est alio fortior. audax potest sic inuadere qui non perdurat in bello. et hoc innuit philosophus tertii Ethicorum septimo: inquiens. Et audaces quidem precipites sunt ante ipsa pericula et volunt ea: sed cum in ipsis sunt: tergiuersantur. sortes autem in ipsis quidem operibus / feruidi sunt: ante ea vero quieti. hinc est apud nostrates audagium. qui recipit inuadentem vno ictu vel duobus repercutiendo: non retrahet pedem nisi mutiletur: nisi quis alius in opem inuadentis occurrat.

¶ Contra tres primas conclusiones arguitur. fugere est extremum fortitudinis: ergo est vicium. Et si dicas sicut dicemdum est: hoc est verum quando fugitur contra dictamen recte rationis.

¶ Contra: qualitercunque fiat: fuga ipsa est similior extremo vicioso. ergo ipsa est minus bona quam expectare vel inuadere.

¶ Respondetur distinguendo quod sit similior extremo vicioso. vel in denominatione generali fuge terga vertendo: et sic concedo. vel similior: hoc est magis distans ab optimo actu fortitudinis (quem imaginaberis in centro fortitudinis) et sic nego. fugiens fortis non semper vertit tergum: sed crebro faciem. actus aiacis thalemonii fugiendo (si homero creditur ) erat maior fugiendo quam cuiuscunque troiani insequentis. cum greci erant victi et pedem abacie retraxerunt: aiax in medio duarum acierum insequebatur nouissimus suos: sicut oues pastor: impediens animosissimos inuadere fugientem exercitum.

¶ Contra illud arguitur: hec fuga non habet bonitatem a fuga: sed ab inuasione et expectatione: ergo bonum suum capit ab altero. ergo aliud prestat.

¶ Respondetur: percutere nichilfortitudinis habet: nisi quia putatur repercutio: et percutiens etiam repercutitur. sic est de fugafortitudine. fuga fortitudo non priuat omnem actum pugnandi: quia si sic: non eslet actus fortitudinis contra casum. actus fuge sunt tales in viro forti: nolo congredi nec cunctari: sed volo pedem retrahere: quia hostis est fortior. sed secundum exigentiam periculi celeriter vel lente pedem retrahit. in casu mauult perdere vnum vel paucos quam exponere totum exercitum fortune inapparenti.

¶ Contra quintam conclusionem arguitur: virtutis est ma¬ gis bene agere quam bene pati. patet primi ethicor primo. Et beatius est dare quod accipere: sicut apluns dicit saluatorem dixisse. sed inferre est bene agere: sustine re est solum bene pati. ergo inferre est melius quam susti nere.

¶ Secundo arguitur: sequitur si duo vtpote sortes et plato pugnant: et sortes ledat vel occidat platonem: quod plus plato est laudandus quam sortes: cum post multos duros ictus stetit imperterritus in bello durans.

¶ Ad primum dicitur quod ratio ducitur in oppositum. maioris virtutis est dare liberaliter aliquid boni quam illud idem recipere. ita per locum a contrario sensu: bene pati malum pen e: est melius quam illudmalum inferre. sed pati vulnera / est suscipere malum pene: non autem inferri / inquantum huiusmodi.

¶ Ad secundum respondetur: dato quod sortes et plato pares fuerint viribus et fortitudine: stat platonem plus vulnerari vel occidi quod sortem: et tamen minus esse laudandum apud sapientes. a casu stat virum fortem ex minore inaduertentia ledi / vel cadere precipitem / vel stat sua arma non esse paria ad resistem dum vel feriendum. Uulgus hec non considerat. crebritur minus laudandum effert: vtpote Alexandrum magnum / Iulium cesarem / et tyrannos sanguinarios / qui aliorum respublicas iuste possessas sine colore alicuius tituli inuaserest. phlii est hec reprobare.

¶ Tertio arguitur: stat ictus recipientem nullum actum voluntatis tempore pugne habere. ergo tempore quo pugnat nullum actum fortitudinis elicit: quia nullum actum bonum moraliter elicit. ergo pugnando non est fortis. Illator vero potest actus voluntatis habere.

¶ Quarto arguitur. Illud est melius quod reipublice maiorem affert vtilitatem. sed percutere / et hostem trucidare / maio rem vtilitatem affert reipublice quod expectare et ictus suscipere.

¶ Et confirmatur hec ratio. Sustinere sine inferre nichil prodest: inferre autem siue sustinere multum prodest: vt cum ad primuum insultum / aduersarii fugiunt: tunc per inferre habetur victoria. igitur inferre prestat sustinere.

¶ Ad tertium concedo antcedens et consequens. tempore illo quo nullum actum elicit: non bene moraliter agit actu interiore vel actu meritorio: bene autem actu exteriore imperato ab actufortitudinis elicito a principio. est fortis habitualiter. sed tempore quo nullum actum habet in voluntate / non meretur nouum praemium. Actus exterioris continuatio (sine actu interiore) non auget mneritum et praemium. expectans tamen / frequenter interpugnandum elicit actus bonos fortitudinis: et socios verbo iuuat: et seipsum in electione actuum. etiam stat inuadentem non habereactum.

¶ Ad quartum dico quod illud non est vtrobique verum. Instat Guridanus in hoc argumento: de multa pecunia quae plus vtilitatis affert reipublice quam probus vir: et tamen non est melior. hanc solutionem sufficienter reprobat Martinus: quia hicem simo de duobus actibus studiosis: ipse maiorem transire sinit veram: tamen ipsa non est vsquequaque vera. occidens tyramnum iniuste / non bene agit: et tamen vtilitatem reipublice affert de per accidens. stat ergo quod percutere / maiorem vtilitatem afferat reipublice quam suscipere: sed non sequitur quod sit melior. Secundo: sustinere magnam et maiorem vtilitatem afferat reipublice: quando resistitur hostiqu grauibus vulneribus diu: tandeni hostis qui inuasit / aufugit. et sic sicut grauis isultus ab exordio parat fugam turpem in hoste: qui sine bello decedit: et nan honestam in victore. sic resistentia cum contrapugnatione parit gloriosam victoriam. magnitudo victorie est mensuranda penes duriciam militis resistentis. aliqui nanque sunt qui intrepide inuadunt: et interdum non persistunt cum hostem durum inueniunt. aliqui minus rigide inuadunt: et perdurant. licet fortes in principio sunsquieti teste philosopho: stare et ictus recipere more ouis: et non repercutere: extra martyrium in bello communi / non est viri fortis. comunius qui plus sustinet pericillosius ferit. aliqui tamen sunt talis nature: qui non aufugiunt. et raro ledunt. isti non sunt optimi milites. propterea in canticis nostris britannicis de Doberto hudo dicitur. audax erat tam manu quam cordei ac si dicere vellent: imperterritus erat in expectatione et periculosus repercussor. tamen sustinere est difficilius quam inferre. et vulnera passi in expectando / plurimum a sapientibus laudantur. herodes cum a aomanis negligentieet perfidie argueretur. nudato pectore cicatrices et vulnera (qua pro Bomanis partulit ) ostendit. per hoc soluetur argumentum cum sua confirmatione: nec opus est amplius ad formam respondere.

¶ Contra septimam conclusionem arguitur argumentis quibus Mhartinus nititur probare oppositum. qui inuadit est in continuo motu: qui inuaditur est in quiete: ergo facilius est expectare quam aggredi. nam quiexpectat / multas habet commoditates ad vincendum: quas non habet aggressor.

¶ Secundo arguitur: actus audacie est difficilior quam actus timoris. ergo actus fortitudinis audacie similior / est difficiliorqua actus fortitudinis minus similis audacie. sed ( vt constat aggredi est similior actus audacie quam expectare. ergo aggredi est difficilior actus quam expectare.

¶ Ad primum transeat quod ille qui inuadit est in continuo motu: et in uasus est in quiete. sed nego consequentiam. aliqui ex industria continuo mouentur dum pugnant: vt minus ledantur. nescit tunc percutiens figere ictum: propatrea celeritur motum / difficulter de muro percutit alter sagitta vel tormento bellico. dum quis stat quietus / in ipso optime figitur ictus. nego quod inuasus multas habeat commoditates quaes non habet inuasor. Secundo dico: licet aliques peruas commoditates haberet quaes non habet inuasor: non sequitur quod sit ei facilius: vt patet per conclusionis probationem.

¶ Ad secundum argumentum concedo antecedens. sed consequentia est nulla. immo oppositum consequentis sequitur potius. aggredi assimilatur magis audacie: hoc est vicio: quam expectare. et nego quod expectare magis assimiletur timori quam aggredi. est difficillimus ictus fortitudins: propaterea maxine elongatur a timore tamnquam ab extremo inhonestiore.

¶ Tertio potest arguicontra primam probationem huius septime cotclusionis de repentina inuasione. fortis maxime preuidet pericula futura: vt illis preuideat et remedium oportunum pro illis ordinet: sicut Gregorius dicit in quadam omelia quam recitamus in communi plurimorum martyrum. iacula que preuidentur minus feriimt: ergo fortis elaborat ne pericula repentina insurgant.

¶ Resoondetur: repentiniim non est conditio actus quem intendit fortis ponere in materiam suam. nullo modo intendit for¬ tis quod repentina pericula incidant cum operatur: sed iaborat illa preuidere et eis resistere. sed si virum fortem quis subito stricto mucrone inuadit: non est perterritus timore: vt aufugiat more meticulosi: sed ex habitu suo stat fixus. et hoc vult Aristo. et sic capimus in probatione. Martinus hic quadruplicemacceptionem ponit de repentino: et impugnat sanctum Thoma: et male: quia de membro in quo Martinus eum impugnat nichil dicit. Martinus dicit periculum posse esse repentinum quamtum ad actum elicitum: vt cum occurrit nouum periculum et inopinatum: fortis elicit nouum actum. et Martinus nititur prolixe probare quod sic: dicit contra Tho. beatus Thomas non loquitur de actu elicito verbum. sed. q. cxxxiii. articulo nono / dicit. Nemo eligit periculum: et hoc concedit Martinus: nec aliud dicit Thomas. de actu elicito non loquitur: non tamen negat quin fortis ex habitu potest elicere nouum actum in presentia inopinati periculi.

¶ Secundo dico: etiam non oportet. non sequitur: occurrit nouum periculum. ergo oportet ponere actum de nouo. Unde si multum habituatus pugnet cum alio: licet alter feriat de nouo manu sinistra: vel nouo vtatur instrumento et inopinato: non oportet fortem nouum actum elicere ad hoc quod expectet: sicut multos actus sustinet ex suo habitu: non semper continuando actum: vt in solntione ad tertium dixi: obiiciendo contra quintam conclusionem.

¶ Ex his / species vere fortitudinis deprehendere potes: quarum difficillimam dico esse expectationem et receptionem: et potissimum repentinam et inopinatam. similiter vir fortis in casu fugit: et si non fugeret peccaret et esset in extremo vicioso: scilicet audacie: inuadere etiam est actus forritudinis: sed potest esse vafra inuasio et timiditatis vt virum inermen ferire armis: vel eum a tergo ferire. idem est precipere ei quod se seruet et eum percutere antequam se muniat: et eum percutere nichil ei dicemdo: qnia pmo ictu habito faciem conuerteret sicut nunc ouertit post denunciationem verbalem. de comparatione specierum fortitudinis penes excessum in nobilitate vix potest dari vna regula: sed indiuidua actuum consideranda sunt. si cui placent nobilitatem venari ex parte obiecti in se comparando optimum optimo et determinare a genere: vt de furto et luxu: hunc non impedio. sed amplius in hac questione immorari nolo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13