Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 14

Quaestio 14

An fortis qui potest se servare138 per fugam magis debeat mori quam campum deserere

Quinto queritur an fortis qui potest se saluare perfugam magis debeat mori quam campum deserere.

¶ Pro quaestionis solutione scias nulla est difficultas in questionis titulo: quia certum est fidelibus de vita post hanc vitam mortalem: et tam de beatitudine in anima separata quam de beatitudine in anima reunita corpori in die iudicii. sed non ponendo vitam post hanc vitam mortalem in qua sumus: maior est difficultas. Geraldus odo in materia de fortitudine Aristotelem exponens tenet partem negatiuam. vn de prima fronte videtur illud mirandum: viso quod Aristoteles oppositum in tercio Ethicorum teneat. Sed hoc ipse preuidens: dicit Aristotelem opinatum fuisse quod erat vita post hanc vitam. idem tenet vicinus noster Mediltonus in hac distinctione. communius tamen (et melius) tenetur oppositum. de immortalitate anime in distinctione. xliii. quarti sententiarum loquutus sum nunc non insisto.

¶ Circa hoc pono conclusiones quattuor questioni responsiuas in vtroque sensu tam secundum fideles quam secundum eos qui animam humanam corruptibilem ponunt

¶ Quarum prima est: in aliquo bello homo tenetur expectare sub pena mortalis peccati: esto quod ei constat quod non saluabitur nisi per fugam.

¶ Secunda conclusio: potest homo expectare in bello licite: vbi potest fugere de eodem sine peccato.

¶ Tertia conclusio: in casu homo stulte et temerarie facit expectando in bello quousque occidatur quando potest succurrere sue vite per fugam.

¶ Quarta conclusio: dato quod non ponatur vita post hanc vitam: fortis in casu expectare debet: vbi certum habet quod expectando occidetur:et arripiendo fugansaluabitur.

¶ Prima conclusio probatur. si esset virfortis et clare fame in acie belli iusti christanorum contra turcos: vbi est verosimile si maneat: victoria ad nostram partem inclinabit: occumbet tamen. si aufugiat / peribit totus exercitus: et perterritus erit ad fugam viri fortis. sicut Lucanus dicit pompeio fugiente timent. tunc sic. nullus prudens praeponit vitam suam temporalem et transitoriam saluti totius reipublice christiane: quam saluare potest cum sua morte: qua magnam iacturam patietur si ipse se saluet. talis iudicabitur timidissimus indignus viuere si superuiuat fugiendo: et morietur quotidiana tristicia. ergo in illo casu tenetur expectare: et habetur prima conclusio.

¶ Secunda conclusio probatur. homo interdum iudicat quod non peribit exercitus ad fugam eius: nec poterit multum prodesse eidem: tunc potest pedem retrahere. pono quod non hemat stipendia vt pugnet et tunc licite stare potest. igitur.

¶ Secundo arguitur ad idem. pono aliquem virum fortem qui sine stipendiis vadit videre exercitum pugnare: ille potest aciem intrare vel dimicare: vel potest retrocede re. igitur.

¶ Tertio arguitur: aliquis pro opere consilii patitur mortem et est martyr: sed talis sine peccato potest aufugere: igitur. maior est probata in distinctione. xlix. quarti.

¶ Tertia conclusio probatur. stat sortem esse reipublice vtilissimum: ad cuius interitum sequitur in republica grandis iactura et clades: et eius vita erit reipublice ad modum vtilis tam consilio quam auctoritate: iudicat cum acies sua est iam pene fusa quod ad eius fugam nullum sequetur in republica incommodum: immo eius vita reipublice grande afferet commodum. si in illo casu non aufugiat: male agit. quia numquam in bello est subeunda mors: nisi gatia alicuius boni quod est finis operationis fortitudinis. ergo quando non expectatur bonum ex morte: sed malum: non est expectandum. hinc Dauidi: secundo Regum: consultum est non intra re bellum: et multis magnis regibus: ne ad eorum hotem seamntir. calamitates inrermhlica: vr rapine / tam bonorum fortune quam probarum mulierum homicidia / et bella ciuilia inter regni primores non habentes caput: quia omne regnum in se diuisum desolabitur.

¶ Quarta conclusio probatur auctoritate philosophi: qui hanc tenet: vt in materia de fortitudine patet. mors autem omni maxime est terribile: est enim vltimum vite. et nichil post homini mortuo aut bonum aut malum esse videtur. hic ponitur videtur: et etiam in antiqua translatione simile dicitur: terribilissimum autem mors: terminus autem: et nichil adhuc mortuis videtur neque bonum neque malum esse.

¶ Arguitur sic. fugere in aliquo casu a sapientibus in lumine naturali reputaretur turpe: et honestum stare. de Aristotele non est dubium: tertii Ethicorum sexto dicit. is igitur homo fortis proprie dicitur qui circa honestam mortem et ea omnia quae repente eueniunt atque afferunt ipsam interritus est. et capite nono dicit. mors quidem atque vulnera forti viro molesta erunt: atque inuito. feret tamen quod honestum est ea ferre: vel turpenon ferre. atque quo magis omin virtute pollet et feliciorest: eo magis ob mortem sane dolebit. vir enim talis maxime dignus est vita. ad hoc potest adduci cicero primo officiorum. Sed statim dicet aduersarius: isti ponebant vitam post hanc vitam: saltem animam manere post hanc vitam.

¶ Proptrea aliter arguitur ratione: ponatur casus quod vir fortis gentilis ponatur in acie belli iusti: et iudicat quod ad eius fugam effundetur exercitus: et singuli palantes dispergemtur in grandem luem reipublice sue. iudicat: si maneat: id non continget reipu. sue. sed cum hoc iudicat si maneat / occidetur: si de bello delabatur saluabitur. iste talis imprudenter ageret in lumine naturali de bello fugiens: saluando vitam eius breuem fato concessam non dando operam rei licite: licet occidatur: et notabilissime abbreuietur. vite breuitas a fato concessa patet quotidiana experientia: et Ipocras hoc in principio aphorismorum concessit inquiens. vita breuis ars vero longa. et commentator in prologo. viii. Phisicorum. et Iob: breues dies hominis sunt.

¶ Secundo arguitur ad idem. si sortes sit obsessus in vrbe ab hoste iniuste: et stans in ianua possit reluctari hosti ne ingrediatur. et resistere cum sua vita quousque auxiliares socii supueniant / et claudant portam / et vrbem tueantur: sortes probe agit: licet occidatur. et fugiendo turpiter ageret.

¶ Tertio arguitur: opposito dato: sortes non debet exponere se morti pro vxore / pro liberis / pro parentibus / pro tota republica sua: nemo debet illud concedere.

¶ Quarto: quilibet miles stipendiarius in acie belli iusti poterat aufugere licite qui tenebat conclusionem. similiter duces. consequens est falsum. nunquam ita fecerunt: et tamen ab omnibus sapientibus laudati sunt.

¶ Quinto arguitur: aliquis potest suam vitam exponere licite probabili fortune. patet de mercatore tempore periculoso inter maris fluctus nauigante pro re necessaria expedienda. ergo eodem modo potest causa esse tam necessaria et honesta quod suam vitam indubitanter pro republica potest exponere.

¶ Sexto arguitur: sicut sanitas corporis se habet ad corpus: sic virtutes se habent ad animam. modo nullus est (qui ad solas corporis dispo¬ sitiones aspiciens) plus vellet longo tempore magna egritudine et pungitiua vehementer languere quam breui tempore sanitate gaudere. plerique dicunt veraciter illud Iob. Tedet animam meam vite mee. ergo prudens deberet citius velle quod animasua breui tempore decoraretur pulchra et momentanea virtute: quamdiu staret in viciis et turpitudine. sed alii dicerent non esse turpe aufugere.

¶ Sed contrahoc iam fecimus rationes. Et adhuc Septimo arguitur: pro aliquo officio mediocri homo abbreuiat vitam suam: licet insensibiliter in quolibet paruo tmpere. patet de agricola / viticula: merchatore. scholastico viro / et milite dormiente in armis in tempore calido et frigido. ergo causa potest dari in duplo melior quire vita est in duplo plus abbreuianda: et dari potest ita pia et necessaria: quod vita est fortu ne protinus committenda.

¶ Octauo arguitur: multa bruta moriuntur vt suos fetus seruent. ergo et homines hoc possunt licite. sed huic rationi diceretur bruta ex passiconne hec agunt: nos vero loquimur quid fieri debeat ex electione. hoc omnes tam preclari duces quam milites practicarunt: et philosophi practicandum docuerunt. Seneca negat felicitatem premiatoriam post mortem. patetur in epistola ad Lucillum: longe michi. et manifestius ad Marcianum de consolatione filii sui: et tamenhanc quartam conclusionem tenuit: et alios ad hoc allegat sepius.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur ar:umentis Geraldi odonis. primo sic arguit. quia omnis operatio virtutis est vel felicitas / vel pars felicitatis / vel ad felicitatem ordinata / vel saltem non prohibens felicitatem. hoc patet supra in primo et secundo in pluribus locis. operatione namque virtutis nemo fit deterior: vel saltem non priuatur felicitate. sed talis expectatio nec est felicitas / nec pars eius: cum omnis felicitas secundum se sit delectabilis. hec autem expectatio esset simpliciter in re et in spe secundnm se tristabilis. nec esset ordinata ad felicitatem: cum ipsa esset simpliciter vltimum hominis: et esset prohibens felicitatem: quia esset priuatio vite perfecte que necessario requiritur ad felicitatem: quare talis expectatio nullo modo esset operatio virtutis: si non esset alia vita hominis.

¶ Secundo. quia nulla acceptatio mali maioris pro euitando malo minori est assumenda. de duobus malis minus malum est eligendum: tertio Topicorum. sed talis expectatio esset acceptatio maioris mali pro euitando minori: quia acceptaretur perditio totalis nature et virtutis / pro euitanda sola perditione virtutis.

¶ Ad primum conceditur maior: sed negetur minor. talis expectatio maxime ad felicitatem politicam spectat.

¶ Ad secundum respondetur negando minorem. in morte non perditur virtus: sed excellens virtus (licet momentauea) acquiiritur. et perderetur virtus si aufugeret.

¶ Tertio arguitur. vel talis mors suscipitur proptr bonum proprium: vel alienum. non primum: quia totum in morte amittitur. non propter bonum alienum: quia ex quo non ponitur alia vita: iste moriens non potest aliis procurare maius bonum quoam sit illud quod perdit. ergo bonum sibi proprium debet praeterre bono alieno.

¶ Quarto: quod est minus delectabile et magis triste est magis fugiendum quam quod est magis delectabile et minus triste. sed fugere est minus triste quam mori: cum in morte sit maxima tristicia: igitur.

¶ Ad tertium dicitur: mors suscipitur tam propter bonum proprium quam propter bonum alienum magna est virtus in mortem patienti vt prosit reipublice et bene facit aliis. bene facit bonum illud momentaneum tenendo: et si aufugeret: peccaret: et virtutem amitteret. et perconsequens non amitteret virtutem per hoc quod expectat. non pruatur culpabiliter. a virtute in futurum. melius est perdere vitam in breui per actum bonum non culpabilemquad eam tenere cum ignauia: et vitam vno die perdere fato: et fortasse non ita honeste. etiam delectatur vir in hoc quod viuit post mortem in fama. homerus viuit vt poeta: sicut Aristoteles dicit in Periarmenias

¶ Ad quartum dico: maior non est vtrobique vera. etiam minor non est vera. magis triste est viro forti au fugere quam mori. confirmat se contra mortem: e eam contennit.

¶ Quinto arguitur rationibus Aichardi mediltoni: et primo sic / loco quinti argumenti: secundum Augustinum i. de doctrina christiana: homo magis tenetur diligere animam propriam quoam animam proximi sui: et magis tenetur diligere corpus proprium quam corpus proximi. sed si anima moreretur cum corpore: idem esset iudicium de amore hominis ad seipsum et amore homis ad proximum.

¶ Sexto. secunduem Aug. iii. de libero arbitrio: quisquis ratione aliquid eligit appetere dum necesse est vt melior fiat cum ad illud peruenerit quod eligit: melior autem esse non posset qui non esset. sed si anima moreretur cum corpore: homo per mortem coporalem desineret esse: excepta materia prima: ergo moriendo voluntarie pro liberatione patrie melior non esset. ergo talis electio recta non esset.

¶ Ad quintum dicitur quod homo moriendo in casu conclusionis plus se diligit: quia vult sibiipsi bonum virtutis et fugit a vicio.

¶ Ad sextum dicitur: ipse efficitur melior: quia acquirit actum bonum in vita.

¶ Septio arguitur. homo non debet intermittere actum alicuius virtutis: nisi vt liberius vacet exercitio maioris virtutis. sed multo magis esset contra rationem eligere illud ad quod sequaeretur perpetua impossibilitas operandi secundum quancumque virtutem quam ad tmtus intermittere actum vnius virtutis non propter exercitium alterius virtutis. sed si anima moreretur cum corpere: homo eligendo mori eligeret illud ad quod sequeretur quod amplius in perpetuum secundem virtutem operari non posset.

¶ Ad septimum et vltimum concedo maiorem: licet in ea sit equalis difficultas de religioso orante profunde qui vocatur ab abbate vt in orto fodiat: vel eat in campos gratia recreationis. sed vbi esset praeceptum manere non esset bonum: et sic non reliquit de facto maius bonum propter minus bonum: sed stat quod relinquit illud quod fuisset maius bonum propter illud minus bonum. circunstantia obedientie tamen: vbi vtrumque opus esset de consilio: facit illam fossionem vel iitionem in campos meliorem relinquendo orationem: et fortasse ita bonam sicut oratio fuisset.

¶ Ad minorem argumenti: dico quod fortis stans vbi moritur: non eligit mori: non vult mortem fornmaliter. sed vult illud efficacitur ad quod sequitur mors sine culpa sua: et nunquam amplius merebitur. sicut secundum fidem. homo citius debet pati se cccidi ante quam aliquid turpe agat. sic recte dicendum est in philosophia morali: etiam ponendo animam mortalem: quod citius toleranda est mors quam aliquid turpe conimittatur: vt de alcmeone euripidis dicit Aristo. tertio Ethicorum.

¶ Eece quomodo in lumine naturali toleranda est mors pro defensione patrie: licet non ponatur anima remanere post mortem. Aristoteles ponit hoc in materia de fortitudine expresse.

¶ Sed dicis (et bene) Aristoteles ponit animam esse immortalem. gratia illius.

¶ Dubitatur quid super hoc senserit philosophus.

¶ Respondetur: sensit animam fuisse immortalem. secundo de aninam / dicit quod anima intellectiua separatur. sicut perpetuum a corruptibili. et primio de anima dicit quod intellectus videtur quedam substantia esseet non corrumpi. et. xii. Metaphisice textu commenti. xvii. tangens an posset forma remanere destructo composito: vel vtrum aliqua forma sit incorruptibilis: dicit quod in quibusdam nichil prohibet: vt si anima est tale: non omnis: sed intcliectus. idem habet primo Ethicorum: dicens quod his qui defeccrunt: hoc est mortuis: boni per operationes amicorum viuorum videtur aliquid conferre. vndecimo capite primi Ethicorum translationis noue ex presse ponit: quod prosperitates et aduersitates amicorum ad defunctos aliquo modo pertinent: oppositum dicit esse nimis durum: et a legibus amicitie discedere. ergo ponit animam immortalem.

¶ Sed contra hoc arguitur. iii. Phisicorum: et primo de celo probat ex industria infinitum non esse in rerum natura: et tenuit. viii. Phisicorum: mundum fuisse ab eterno: et si anima esset incorruptibililis: et quilibet homo haberet vnam animam secundum rectam philosophiam: sequitur quod in diebus Aristotelis de bebat concedere infinitum actum.

¶ Respondetur dupliciciter. primo: maxime impugnauit infinitum magnitudine: et de corporeis loquutus est. patet potioderanti rationes eius in locis allegatis.

¶ Secundo: resctiptum speciale generali derogat. sapiens ponit vniuersales propositoneus tanq veras: quia paucisline sunt singulares false: dato quod exceptionem non faceret. modo ab illa probatione generali / quod non detur infinitum: in particulari animam intellectiuam excipit: vt ex locis iam allegatis patuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 14