Text List

On this page

Quaestio 15

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 15

Quaestio 15

An viri fortis sit sese in aliquo casu perimere

Sexto circa materiam de fortitudine queritur: an vitifortis sese est in aliquo casu perime re.

¶ Respondetur: in nullo casu vir fortis potest se perimere anuctoritate sua vel humana. hec conclusio est Aristotelis / tertii Ethicorum septimo: dicentis: mortem autem sibi consciscere / ob fugiendam pauper¬m/ tatem / aut amorem / aut molestum aliquod / non i fortis est hominis: sed potius timidi. est enim mollitudinis laboriosa fugere. atque non quiares est honesta appetit mortem: sed quia malum fugit. ac sicut argumentaretur: nullus mollis impatiens est vir fortis: omnis occidens se est mollis impatiens: ergo nullus occidens se est vir fortis. consequentia tenet in secundo prime: et premisse sunt aristotelis in littera: et arguendo in scola sic sillogismum cudisset. sed modus scribendi tunc erat ponere venam argumenti: et relinquere iudicio lectoris qua liter ipsum fabricaret. nunc autem modus scribendi coincidit cum modo arguendi in forma: qui modus / antiquorum modo non est postponendus. laudamus veteres nostris iam viuitur annis. et hanc rationem etiam tangit diuus Augu. xix. de ciui. dei. c. iiii. inqui ens: vtrum obsecro cato ille patientia an potius impatientia se peremit. non enim hoc fecisset: nisi victoriam cesaris impatienter tulisset.

¶ Secundo arguitur: omnis qui occidit hominem auctoritate propria peccat contra legem nature hominem occidendo: et meretur puniri pena legis positiue / vbi est lata: vel pena legis nature / vbi lex non est lata. quicunque sibi mortem consciscit est huiusmodi: igitur maxime debet se diligere. ergo se occidens maxime in homicidio peccat.

¶ Tertio arguitur: si homo posset se occidere: vel hocesnet ad penam euitandam: vel pro malo culpe commisso / vel committendo. non primum: quodcumque malum pene potest esse materia patientie et virtutis: virtus in infirmitate perficitur. colica aut iliacam torqutur multum anxie. sed potest laborans mereri: equaenimiter hos morbos ferendo: addscendo quid est de pena alterius seculi: vt caueat a peccato. nec debet homo occidere se ratione peccati. probatur: vel ratione peccati commissivel committendi sicut dicebam. non primum: tunc peccaret nouo peccato: et niteretur vnum peccataum per aliud purgare: quod erat peccatum Iude se perimentis vt purgaret se de traditione christi. Nolo mortem peccatoris sed vt magis conuertatur et viuat: ait propheta: debet penitere de peccato praeterito: et ad hoc est necessarium se in vita praeseruare. Non pro peccato committendo: probatio: quod libet peccatum futurum potest homo euitare non occidendo se. patet: non est peccatum / nisi libera commissio vel omissio: a quaelibet tali potest homo abstinere non occidendo se.

¶ Quarto: quilibet auctoritate propria occidens alium hominem peccat. ergo occidens se peccat. te net consequentia. non maiorem auctoritatem habet suprase quam super alios ad se occidendum.

¶ Ex hac conclusione et eius probatione sequitur quod Achitophel / Aiax Thalamonneus / hannibal/ Catho / Uticentur / Lucretia / et Cleopatra / non exercuerut actus fortitudinis: sed inipatientie et timiditatis: se occidentes.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur. laudatur Abraham volens filium Isaac occidere. idem patet de Sansone Iudicum. xvi. et de Saule primi regum vltimo: ne incideret in manus / incircuncisorum et esset ludibrio populo dei. ergo conclusio falsa.

¶ Respondetur: Abraham hoc fecit instigante et praecipiente deo qui est auctor vite et mortis: et de hoc certum est quod non deliquit: sed multum meritus est de Sansone idem potest colligi: cum deus dederit ei vigorem suum naturalem in loco in quo erat: et multa miraculose per Sansonem operatus est. Presumendum est quod instinctu dei domum euertit: et phllistinorum praiencinea suffocauit. De Saule non est ideni. licet comuniter hebrei saulem excusantur: nostri sapientes in scriptura contrarium tenent: et melius. et id rationis est: quia scribitur primi paralipome non decimo. Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas: eo quod puaricatus est mandatum domini quod praeceperat: et non custodierat illud. sed insuper Phitonissam consuleret: nec sperauit in domino. non placet via nicholai declinantis ad hebreos dicentis propteriniquitates suas inflicta est pena mortis sibi et filiis suis: sed non sequitur quod proptrea sit damnatus. quemadmodum fnri pro iniquitate infligitur mors: sed non sequitur propatrea quod sit damnatus. non quin idem esset sequihebreorum viam aut ntrorum in his in quibus nobiscum conueniunt: quemadmodum sunt impartinentia circa messiam sed modus nostrorum in proposito habet latiam Paralapo menon rotundam: et rationes nicholai et hebreornon valent in oppositum.

¶ Secundo arguitur ad idem. si Saul non peccauit occidendo se: sequitur quod nec ille amalechita qui occidit Saulem peccauit saulem occidendo: quia fecit quod facere erat licitum. consequens est falsum: qua eum Dauid rex iustus propterea occidit: et patet secundi Regum primo. Sed hic diceretur. non constabat Amalechite an erat licitum: sicut constabat ipsi saul.

¶ Arguunt alii sic: erat saul interdum valde bonus: vt patet primi Regum nono. ergo non est verisimile quod deus eum sic dereliquarit.

¶ Secundo: primi Regum. xxvii. dicit Samuel: tu et filii tui cras eritis mecum. sed Samuelerat saluatus: vt certum est. ergo et Saul. etiam de Iona tha notum esse debet quod erat bonus.

¶ Tertio Rasias commendatur in scriptura: et tamen se interemit. secundi Machabeorum. xiiii.

¶ Quarto arguitur: licet interficere seipsum intuitu diuini honoris: ne scilicet vituperium exerceretur in persona regis redundans in dei vituperium: sicut timebat Saul: ne in ipsoqui erat principalis in populo fierent ludibria in contemptum dei.

¶ Ad primum concedo antcedens. sic erat Iudas qui erat circuncisus: vel postea. et multi alii qui male de cesserunt. si penituit Saul post vulnera letalia inflicta: non contenditur. est questio sacti. loquor potissimum de actu quo se occidit.

¶ Ad secundum respondetur Saul dixit ei quod moreretur. concedo quod Ionathas erat bonus: et iuuenis sane optimus toto tpere suo: vt patet per discursum primi regum: cum Dauidem primo cognouerit ad diem vltimum vsque.

¶ Ad tertium dicitur: licet hasias commendetur: non tamen commendatur in hoc facto. sicut castitas lucretie et bonitas commendatur homicidium autem vituperatur

¶ Ad quaer tum nego assumptum. ad actus bonitatem non sufficit bonitas finis. obiectum erat malum: quod propria auctoritate se vellet delere de terra. non debebat studere seruare honorem dei: per viam prohibitam dei.

¶ Secundo arguitur: legitur de aliquibus probis mulieribus que cucurrerunt in aques et se submerserunt: ne a barbaris corrumperentur. ergo licitumi est pro castitate seruanda se occidere.

¶ Tertio arguitur: ponatur sortes in compedibus solidissimis separatus ab omni populo: prope quem ponatur ensis. et nulla via patet ei conseruatio vite corporalis nisi tibiam truncando: quia non habet ad comedendum. licitum est sorti sibi tibiam truncare. et adde quod ex illa truncatione moriatur. tunc sic: sortes occidit sein illo casulicite. ergo conclusio falsa.

¶ Respondetur: iste mulieres poterant habere ignorantiam inuincibilem de profunditate a que: putantes erronee quod non submergerentur illic: quia non dabatur eis tepus ad deliberandum. et si sic: non peccarunt. alias male egissent sine precepto vel instinctu diuino: et nullo modo est trahendum in consequentiam.

¶ Ad tertium: vel est probabile sorti quod illa via euadet: licet membro truncatus: et tunc non peccat. melius est perdere tibiam quam vitam: hoc est minus malum. vel iudicat quod morietur si tibiam truncet: et tunc peccat tibiam amputando: debet expectare suscipere in se mortem naturalem ab inedia infiictam.

¶ Quarto arguitur: plato est dominus membrorum suorum et corporis eius. sed quilibet potest vti re sua ad libitum suum. ergo potest se spoliare vno membro / vel alio vel toto corpore.

¶ Quinto: si vnum membrum esset alterius corruptiuum: potest illud abscindere. ergo habet dominium super illud membrum putridum. erao eo dem modo super quodlibet membrum sanum: quia in firmus non habet maius dominium in corpus suum quam sanus.

¶ Ad quartum transeat maior. minor est salsa: nisi intelligatur secundum rectam rationem. male ageret qui suam domum combureret ad nutum: vel triticum proiiceret in sequanam: et potest pro illo grauiter puniri: quia priuat rempublicam ab vna parte bonorum eius: tota respublica habet in illo interesse. sic homo peccaret in rempublicam qui se occideret: tollendo vnum membrum reipublice sine suoconsensu.

¶ Ad quintum concedo. vt vitam redimas ferrum patieris et ignes. habet dominium super membra secundum rectam rationem: cum vnum membrius est inutile: et corruptiuum aliorum: ipsu est natum ab iici secundum rectam rationem.

¶ Sexto arguitur: sortes est reus mortis. Plato iudex eius potest ei praecipere quod occidat se. At dicis: licet reus sit: non tamendebet occidi quousqedeclaretur iuridice talis. Contra: tunc pono quod iudex licite dampnet sortem occidendum ad mortem:et sciat hoc sortes. plato lictorpotest sortem licite occidere. ergo sortes potest se occidere praecipiente iudice. potest exequi actum iusticie iu se: quem alter potest in eum exequi.

¶ Confirmatur hec ratio: sit plato lictor publicus: plato potest committere vnum crimem ratione cuius erit reus mortis: tunc poterit ei praecipi post sententiam quod se occidat: tunc exercet officium iusticie in se: et occidit se.

¶ Respondetur: quando habetur quod quis dampnatus ad mortem se occidat auctoritate iudicis: non hahetur quod aliquis licite auctoritate propria posset se occidere. sed solum contenderetur super hoc: an iudex licite potest ferre sententiam quod aliquis reus mortis / et iudicatus talis / possit se occidere et non est facile probare quod sic.

¶ Dubitatur: an fortis de lectetur in omni operatione sua. Respondetur: duplex est delectatio. quedam corporalis: quae tactum corporalem consequitur: alia autem animalis: quae anime apprehensionem consequitur. et hec sequitur actus bonos in studioso viro / fortis apprehendit vulnera / mala pene: et mortem quam tolerat ratione virtutis: ideo delectatur secundum delectationem animalem: licet habeat vnde tristetur de amissione vite quae est ei cara: et tanto magis cara qua to felicior ergo fortis / dolores corporis habet / leticias mentis / cum tristiciis aliorum obiectorum. leticia et trislicia respectu diuersorum obiectorum non repugnant: nisi vna fuerit excellens: immo de eodem obiecto secundum varias apprehensiones non pugnant leticiat tristicia: vt passio christi apprehendebatur vt afflictiua innocentis: et sic sancti noluerunt eam. alio modo inquantum deus per illam genus humanum redemit: et sic eam volebant: secundum illud Esaie. liiii. vtinam disrumperes celos et descenderes: et petrus hoc malens reprehensus est. mhathei. xvi. ergo a fortiori dolor in appetitu sensitiuo et leticia non repugnant. ii. machabeorum. vi. dixit eleazarus diros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hec patior. et si leticia montis fuerit magego dolores impedit: quia cum vna potentia est vehementer in suo actuimpedit alias potentias in earim actibus. sicut sanctus tiburcius: cum nudis pedibus super carbones viuos incedebat: dixit quod videbatur ei quod super roseos flores incedebat. sed in illo erat virtus abundans. forti sufficit quod non nimis tristetur: licet a leticia impediatur: et obfuscatus fuerit a doloribus: secundum quod dicit philosophus. iii. ethicorum. ix. inquiens. Eniuero fortitudinis finis iocundus esse videtur: verum ab euenientibus doloribus obfuscatur: vt in certaminibus fieri solet. nam pugilibus finis quidem ipse iocundus est gratia cuius certant: corone inquam atque honores. sed cedi molestum est: cum sint e carne: doloresque affert et omnis omnino labor.

PrevBack to TopNext