Quaestio 16
Quaestio 16
An vitia fortitudini opposita sint mala
SEptimo circa materiam fortitudinis queritur de eius oppositis: scilicet audacia et timore. et queritur an vicia fortitudini opposita sint mala. Proquestionis solutione aliqua circa rationes terminorum explicabo: postea aliorum modum dicendi communium recitabo. et quia michi non placet: alium ponam. fortitudo facit hominem decenter et vt oportet aggredi et expectare. sed homo potest excessiue aggredi: illud vicium est audacia. potest etiam homo deficere in aggrediendo vbi oportet vel minus quod oportet: et illud vocatur cohardia. timiditas autem facit non expectare: vel minus quam oportet. intimiditas facit plus expectare quam oportet: sed illud est solum ad nutum vocabula multiplicare. non tamen nego quin potest esse excessus t defectus inuadendo: similiter et in expectando: vel ninis confidere: vel minus: sicut Aristoteles dicit. iii. ethicorum. vii. Preterea scito cum timorest passio: et propter passiones nec laudamur nec vituperamur. ii. ethicorum: non ponam cum communiter loquentibus extrema fortitudinis passiones: sed actus voluntatis vel eius defectus. dabo actus horum viciorum vt habitus eorum deprehendas: quia habitus / per actus optime cognoscuntur. ecce actus audacie excessus siue in aggrediendo siue in expectando: volo inuadere vbi non oportet / vel plures quam oportet / vel expectare vbi fugiedum est. exenplum alterius extremi in deficiendo: vt nolo expe¬ ttare vbi oportet vel minus quam oportet: vocabo hoc extremum timorem: cum aliis loquendo: non intelligens quid sit passio.
¶ hhis premissis pono octo eonclusiones questioni responsiuas. Quarum primaest: dabilis est vnus habitus inclinans hominem ad expectandum contra rationem. Secunda conclusio: dabilis est vnus habitus inclinans hominem ad inuadendum contra rectam rationem. Tertia conclusio: dabile est vnum extremum viciosum in superabundando tam expectando quod inuadendo. Quarta conclusio: dabilis est vnus habitus inclinans hominem ad non inuadendum vbi oportet. Quinta conclusio: dabilis est vnus habitus inclinans hominem ad fugiendum vbi non oportet. Sexta conclusio: dabile est vnum vicium ad hec duo commune. Septima conclusio. tam in expect ando quam in inuadendo potest esse peccatum veniale. Octaua conclusio: accidentaliter hic inserta propter sequentem. fortitudo est pulchra virtus. Nona: dabile est peccatum mortale grande et probrosum tam in fugiendo. quam in inuadendo. Decima conclusio: timor est peius vicium quam audacia.
¶ Prima conclusio probatur: dabilis est vnus actus elicitus quo quis vult e xpectare contra rationem: modo ex actu generatur habitus. Secunda conclusio eodem modo probatur. Tertia conclusio probatur: potest imponi vnum nomen omnes illos habitus significans: quia nomina significant ad placitum. ergo dabile est vnum extremum. Secundo arguitur ad idem. illiberalitas est capiendo plusquam oportet: et non dando vbi oportet: ergo eodem modo potest esse in proposito. Tertio arguitur: si non potest assignari vnum vicium respectu illorum habituum hoc esset quia specie distinguuntur: sed hoc non prohibet. patet: multi sunt actus fortitudinis specie distincti: et tamen sub fortitudine omnes comprshenduntur: igitur. consequentia tenet cum minore: probatur maior. multi sunt actus fortitudinis habentes obiecta spem distincta. ergo illi actus spe distinguuntur. Isti actus: volo expectare vbi oportet: et nolo aufuge re vbi non oportet spem distinguuntur: et tamen sunt actus spem distincti. mirandum est de illis antiquis aliter opinantibus. audacter dicam: mille sunt species fortitudinis specie distincti: et plures: hoc ita perspicuum omnibus regentibus in hac vrbe est: vt pigeat circa hoc insistere. tres alie conclusiones probari possunt eodem modo sicut iste tres. Septima conclusio / patet. potest esse paruus excessus vel defectus a latitudine fortitudinis qui non sufficit ad peccatum mortale: et erit extra totam latitudinem fortitudinis. ergo erit peccatum veniale: sicut in omnibus aliis viciis contingit: furto paruo: intemperantia parua: iniusticia parua. ergo eodem modo hic. Octaua conclusio scilicet quod fortitudo est pulchra virtus patet. illa virtus est pulchra per quam insontes proteguntur. et per quam malefactores puniuntur: vt pax et quies sit in republica. sed hoc fit per fortitudinem. igitur per hanc virtutem protegitur iusticia et manutenetur. Secundo: hanc virtutem / reges / imperatores / nobiles ab orbe condito coluerunt: sed non sine gloria: tam apud deum quam homines: quando re¬ cte secundum leges fortitudinis processerur. perhanc virtutem abraham fudit chodorlaomor reges cum eo: et recuperauit loth nepotem et iniuste ablata Gene. xiiii. hac virtute hebrei terram eis celitus datam cepere: et psaltes regius rebelles domuit. hac virtute strenuissimi illi machabei patrias leges ad mortem defenderunt. hac virtute strenuissimi martyres fidem plantarunt. hac virtute Ilio greci valentes euerterunt: et penas pro iniuria eis illata dare coegerunt: et plerique alii: vt apud annales omnium regnorum notissimum est tante excellentie hec virtus semper reputata est: vt temerarii viri / vt ninus / alexander philippi / iulius cesar / propter vicinitatem cum fortitudine a vulgo extolluntur super ethera: sed hi non erant fortes. hinc milites et eorum bona a legibus in multis sunt priuilegiata. hec virtus docet parcere prostratis et debellare superbos. et poeta. pulchrumque mori succurrit in armis. hanc philosophi et sapientes omnes ad astra efferunt. Nona conclusio probatur. fortitudo est multum pulchra virtus. ergo opposita sunt magna peccata. tenet consequentia. semper maiori bono opponitur peior actus. iii. Chopicorum. Secundo pertemeritatem multi innocentes trucidantur / virgines stuprantur / et adulteria committuntur. patet inter catilinam et patres curie / inter scillam et marium i iter pompeium et cesarem / et ita in aliis iniustis bellis. Decima conclusio patet: audacia est similior fortitudini vere quam timoret metus. ergo est minus mala. Insuper: timor est magis exprobrabilis apud omnes degeneres animos timor arguit.
¶ Arguitur quod fugere nullo modo est peccatum. aliqui sunt naturaliter timidi: vel ab influentia celi: vel a progenitoribus. modo tales in bello durare non possunt. qua fuga non imputatur eis.
¶ Respondetur concedendo quod aliqui nati sunt animosiores aliis: et a patria: et a progenitoribus. sicut vnus est natus alio ingeniosior vel cautior. sed quamtumcumque sit quis natus meticulosus: potest recte iudicare quod standum est vbi ratio dictat: et potest conformiter illi dictato velle: dictamini recto intellectus voluntas potest se conformare: et per actuum multiplicationem in se producere fortem habitum quo stabit. multi inuentisunt vecordes qui a principio aufugerunt: puta vnus ab vno. tandem infamia motus alium aggrediens eum intrepide peremit. tristicia coadiuuabat. et intensus actus volendi vindicare genuit habitum: vnde fortis vel temerarius factus est. Secundo arguitur. sortes potest nullum actum elicere: et non pngnare vbi pugnandum est. tunc talis erit meticulosus: et in extremo in deficiendo. qua oportet dare timorem passionem quae est vicium infdeficiendo. Concedo totum antecdens: sed nego consequentiam. talis pure omissiue omittit actum fortitudinis: et peccat in deficiendo. quod patet. dato quod nullam passionem timo rem haberet: potest non elicere actum voluntatis et tunc diceretur timidus. non ab vlla per assione. idem est in illiberalitate nullum actum eliciendo dandi vbidictat dandum esse. extremum ergo in deficiendo potest esse actus: vel defectus actus fortitudinis: quem homo tenetur ponere. capis quid dicere velim de his extremis: et quod non pono has passiones extrema fortitudinis plusquam ponam fortitudinem passionem: licet (loquendo vt plures iuxta doctrinae philosophi secundo de celo et mundo) vtar modo loquendi aliorum de passionibus. Contra illud arguitur. pure passiue se habendo homo erit timidus / et promptus ad timiditatem: et non producitur habitus ex pura omissione: ergo inane est ponere habitum ad hoc quod quis prompte exeat in actum. Respondetur in pura omissione non generabitur habitus. nego quod talis erit promptior omittendo millies quam a principio. habitus facit virum promptiorem exire in actum: non autem pura omissio: postquam nichil est productum quod iuuet potentiam exire in actum vel omittere actum.
On this page