Quaestio 17
Quaestio 17
An martyrium sit actus et habitus fortitudinis
¶ Respondetur perconclusiones: Quarum prima est. aliquod martirium est actus iusticie. probatur. aliquis actus martyrium habet omnia requisita ad iusticie actum. ergo aliquod martyrium est actus / iustitie. antecedens patet: de iudice qui non vult relinquere actum iusticie non obstante conditione mortis proposita.
¶ Secunda conclusio: aliquis actus martyrii est actus temperantie. probatur de actu quo bertha coniugata nult se a tyranno cognosci non obstante conditione mortis. vel de actu quo sortes nult non suam cognoscere non obstante conditione mortis.
¶ Tertia conclusio: martyrium est actus fortitudinis. probatur: omnis ille actus quo quis non vult omittere actum precepti affirmatiui nec contraire positiue precepto negatiuo non obstante morte est actus / fortitudinis: martyrium est huiusmodi: igitur. Secundo arguitur ad idem: omnis actus habens mortem pro partiali obiecto conformiter ad dictamen recte rationis est actus fortitudinis: actus martyrii est huiusmodi. Tertio arguitur ad idem. si aliquid prohiberet illum actum esse actum martyrii: hoc esset propterea sicut dicit martinus: quia actus est denominandus solum a fine: et non a partiali obiecto vel ab actu medii: et actus est simplex. ergo debet spectare ad simplicem vnam virtutem: per consequens vel erit actus / iusticie tantum: vel temperantie tantum: vel alicuius alterius virtutis. sed ista nichil valent. ergo conclusio vera. minor patet: dilectio sortis propter deum est vsus et fruitio copulatim copulatiue secundum omnes loquentes et ipsummet: fruitio respectu dei: et vsus respectu creature. ergo pari ratione actus iste / volo pati mortem antequam deseram actum iusticie: erit actus fortitudinis iusticie: quia habet mortem pro partiali obiecto: et actu iusticie pro fine partiali obiecto.
¶ Quarto arguitur ad idem: idem actus numero spectat ad duas virtutes cardinales: et erit mixtus per equiualentiam. ergo non inconuenit eundem actum spectare ad duas virtutes cardinales: consequentia est nota: et probari potest antecedens per dicta. Sed forte dicet alter. habendus est oculus so¬ lum ad finem. et negaret quod idem actus esset vsus et fruitio. sed dici debet fruitio solum: sicut Aristoteles dicit. iiii. ethicorum: mechans propter lucrum est auarus et non mechus. ad hoc iam in hoc tertio superius respondi. Et contra hoc arguitur: et capio actum qui duas virtutes cardinales habet copulatim pro fine: vt pote volo pati mortem antequam actum intemperantie et iniusticie committam. talis actus pertinet ad temperantiam virtutem cardinalem: et qua ratione ad temperantiam pertinet eadem ratione ad iusticiam: ergo idem actus erit duarum virtutum cardinalium. eodem modo trium virtutum cardinalium: obiecta trium ponendo: vel trium fines apponendo. ergo eodem modo non inconuenit quod idem actus sit fortitudo et iusticia / fortitudo et temperantia. Preterea arguitur per illud Cipriani in epistola ad martyres dicentis. O beati martyres: quibus vos laudibus predicem. O milites fortissimi robore corporis vestri quo preconio vos explicem. et Leo papa (more cipriani) vocat martyres fortissimos. et de facto ita eos vocasset sapiens quilibet. philosophus difficiliora et duriora laurentius vincentius pertulerunt quam vnquam achilles vel hector.
¶ Quarta conclusio. ad martyrium commune vel ad actum martyrii requiritur quod si homo vellet desistere ab opere suo: non occideretur. patet. actus martyrii est actuo heroicus: sed non esset actus heroicus si homo non posset libere desistere: sed cogeretur mortet subire. igitur. Secundo arguitur ad idem. post predicationem aliquam honestam si homo occideretur et non posset euadere: si non erat prescius mortis quando praedicauit: tunc mortem equanimiter tolerare pertinet ad patientiam: ergo non ad martyrium. Tertio: illud patet secundi machabeorum sexto de eleazaro. dicebat enim eleazarus: domine qui hanc sanctam scientiam manifeste tu scis: qui cum a morte possim liberari: duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hec patior.
¶ Quinta conclusio: requiritur iusta rationabilis causa ad patiendum ad hoc quod dicatur martyrium. probatur hec conclusio: omnis martyr sic moriens statim euolat. ergo moritur in iusta causa. antecedens patet: iniuriam facit martyri qui orat pro martyre: et hoc non esset nisi qua statim est saluatus et beatus. Secundo: opposito dato: heretici essent martyres: et aliqui infideles: pro suo errore morientes. consequens est falsum. igitur. Tertio arguitur per glosam super illo psalmi. xxxiiii. deus meus et dominus meus in causam meam. martyres non facit pena: sed causa.
¶ Contra tres primas conclusiones arguitur: ex eis sequitur quod idem actus numero esset actus iusticie fortitudinis: vel temperantie fortitudimis: vel temperantie fortitudinis et iusticie: consequens est falsum: quia tunc non essent virtutes cardinales distincte.
¶ Secundo. sicut arguit martinuo: actus quo nolo deserere actum iusticie non obstante conditione mortis est actus vnicus. ergo ad vnam virtutem spectat.
¶ Respondetur ad primum concedendo sequelam: et negando falsitatem consequentis. virtutes non semper realiter distinguuntur. sed distinguuntur interdum realiter: quando ha¬ bent obiecta realiter et totaliter distincta. interdum distinguuntur ratione: puta alia est ratio quare aliqua virtus est iusticia alia quare fortitudo.
¶ Ad secundum concedo antecedens. est vnicus et homogeneua: sed est multiplex per equiualentiam: quemadmodum est de vsu et fruitione. actus est vnicus hoc est omnes partes eius sunt eiusdem rationis inter se: et sic habitus genitus: sed est duplex per equiualentiam.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur: ex ea sequitur quod innocentes occisi pro christo non erant martyres. consequens est contra ritum ecclesie.
¶ Secundo sequitur quod Ioannes baptista non erat martyr nec abel. patet: alter bene predicauit contra herodem quod non liceret ei habere vxorem sui fratris: et eum arguebat: post indicationem non poterat euadere: vt quemadmodum aliquo iam predicaret in generali contra vicia regis. de Abele patet: solum bene vixit. de occisione fratris nichil sciebat.
¶ Ad primum dicitur: ipsum non mouet: quia dicebam ad martyrium commune. per hoc solos pueros secludere intendebam: adieciad actum martyrii
¶ Ad secundum nego sequelam: sciebat Ioannes vel certo vel verosimiliter quod tyrannus ille ei vltimum supplicium inferret. non obstante totus charitate ardens noluit tacere: sed vicium publicum arguere: et idem esset de concionatore nunc requiritur tamen prudentia ad predicandum: non quidem mundana: sed diuina: recta: predicator cum aliis conferat timentibus deum: et bona iudicia habentibus: an expediat predicare vt vicia purgentur. et si inueniatur quod sic: ponat animam suam in manibus suis habendo deum pre oculis: si non habeat consilio prudentum quod predicaturus sit hoc publice. taceat. de Abele et multis occisis inopinate qui insistebant in aliquo honesto opere: qui nesciebant mortem sequi ad illam operationem: non sunt strictissime dicti martyres: latiore vocabulo martyres dici possunt.
¶ Sic ad tertium dicitur de diua virgine quod ipsa erat martyr laxato vocabulo: et specialius erat in illa quod in multis aliis: propter dolorem quem habebat videndo filium tam turpiter et ignominiose mori: secundum dictum simeonis ei Luc. ii. et tuam et ipsius animam pertransibit gladius.
¶ Quarto arguitur. perfectissimus actus non est actus fortitudinis. iusticia est maior virtus et altior quam fortitudo. sed pati mortem est actus / perfectissimus charitatis: secundum illud Ioannis. xv. maiorem autem dilectionem nemo habet quod vt animam suam quis ponat pro amicio suis.
¶ Respondetur: idem actus numero est actus iusticie et martyrii: vt patuit ex nuperrime dictis. et si ponas aliquem perpeti pro opere consilii: adhuc dico ille actus est magne perfectionis: eo quod homo dat illa qua maxime amat inter omnia temporalia: scilicet vitam: et capit illa que odit multum: scilicet mortem voluntarie illatam: si esset mors naturalis: ad patientiam: et non ad fortitudinem spectaret: sed dari potest vnum indiuiduum iusticie tante perfectionis sicut est iste actus fortitudinis:. sic saluatur bonitas et eminentia iusticie in ordine ad fortitudinem. sed de hoc latius loquemur: cum de excessu virtutum inter se loquemur.
On this page