Quaestio 18
Quaestio 18
An magnanimitas sit magis circa honores appetendos quam recusandos
NOno restat loqui de partibus potentialibus fortitudinis: quos tullius macrobius andromicus et multi loquentes ponunt. de vtilioribus solum loquar: scilicet magnanimitate humiltate / et patientia: quales virtutes sunt: et quam preclare: vt homines ad ipsas appetendas animentur et inflammentur. hec sunt finis tradendi doctrinam de virtutibus. a magnimitate (de qua philosophus quarti ethicorum loquitur) Primo exordio queritur: an magnanimitas sit magis circa honores appetendos quod recusandos. Magnanimus est ille qui est magnis honoribus dignus: et magnis se iudicat dignum: vnde quarti ethicorum. iii. dicit philosophus. videtur itaque is magnanimus esse qui magnis est dignus: et dignum sese magnis esse censet. cuius extrema sunt lentitudo: siue caymotes secundum antiquam translationem: qui petit maiores quod dignus sit. pusillanimus est ille qui deficit. non censet magna de se: et magna recusat.
¶ Honor autem tripharie accipitur. Uno modo pro potestate siue officio honorifico: sicut regium officium / beneficium prioratus / vel aliud officium in claustro / vel extra claustrum. Secundo modo capitur honor pro opinione bona hominum cum quibus quis viuit: sic nichil aliud est nisi bona opinio quam homines habent de aliquo. et sic dicimus ille est in magno honore: hoc est in clara opinione. Tertio modo pro signo exteriore quo viro reuerentiam tribuimus: quam magnis praeclaris viris tribuere solemus: vt puta salutationem cum capitis humiliatione / vel poplite flexo / vel signo illo quod reputatur esse honorificum in patria in qua homines viuunt: quae in variis regionibus variantur: vt sedere in loco medio apud numedos in iudea: vt patet per petitionem matris iacobi et Ioannis. et iugurtha: et aliis duobus consanguineis apud salustium: et ita de aliis.
¶ Tertia conclusio: parum curat vere magnanimus de honore secundo et tertio modis: sed eos non recusat quando ordinantur ad bonum finem.
¶ Quarta conclusio: vere magnanimus nunquam querit honores magnos suis humeris impares nec officia suis humeris paria querit impetuose et cum spem mali.
¶ Quinta conclusio: habitus magnanimitatis inclinat magnanimum recusare officium vel beneficium quo dignus est propter speciem ambitionis vel alterius mali apparentis.
¶ Prima conclusio patet auctoritate Aristotelis quarti ethicorum. iii. cap. Et ratione. omnis illa virtus est con¬ spicua qua magne potestates et difficiles optime reguntur. sed habitus magnanimitatis est huiusmodi. igitur.
¶ Secunda conclusio probatur. magnanimus petit materiam exercende virtutis. et vt ad hoc invirtute proficiat: quia non est adhuc in summo vertice possibili virtutis: sed hoc fit in officio aliquo honesto exercendo: vt pote in epicopatu regendo: vt praedicet subditis: mores instituat: vicia eliminet: beneficia probis conferat: quatenus in ministerio ei cooperentur.
¶ Tertia conclusio probatur. parum curat de hominum fama. scit illam esse vanam et deceptoriam: et magis respicit ad bonam conscientiam: secundum illud. i. Corinthiorum primo. gloria nostra hec est: testimonium conscientie nostre. ac si diceret: de alieno testimonio parum est curandum. cui consonat id quod dicitur prime Corinth. iiii. michi autem pro minimo est vt a vobis iudicer aut ab humano die: hoc est: ab opinione humana. et Cato: plus aliis de te quam tu tibi credere noli. magis cupit magnanimus esse bonus quam videri: more catonis maioris. Et Aristoteles: et magis ipsi cure veritatem quod opinionem esse. Eodem modo parum curat de exhibitione reuerentie ei facte. scit illud signum ei esse fallax quod solet bonis et malis exhiberi: et potissimum his quorum opera egent alios honorantes exterius. sed si pauper fuerit: nec potens aliis benefacere in bonis temporalibus: honor exterius exhibitus est signum sufficienter ostensum virtutis intellectualis vel moralis in ipso honorato. talem honorem non spernit: propter effectus consequentes: vt habeatur de eo bona fama: vt ei legenti et praedicanti fides prestetur: etiam scit ei hos honores exterius exhiberi ratione virtutum in se: et sic plus acceditur ad virtutes. honos alit artes: omnes accendimur gloria: dicit Tullius: et virtus laudata crescit. sic signo virtus sua laudatur: et per consequens ad melius operandum animatur: et licet officia honorifica probis et improbis conferantur: scit sibi officium esse vtile pro materia virtutio exercende: vt aliis benefaciat: quia hoc est ei cordi. alia pars est magnanimus non recusat honorem quando ob bonum finem ei offertur: puta salutatur: et fit ei reuerentia in testimonium virtutis: quia honos alit artes. Secundo: vt deus glorificetur in eo: et vt homines ad similia habenda cum magnanimo animentur.
¶ Prior pars quarte conclusionis patet: quia tunc esset lentus et in vicium exuperando incideret: quod numquam faciet magnanimus ab habitu magnanimitatis. Secunda pars patet: magnanimus non modo est bonus: sed optimus: vt Aristoteles dicit: ergo non scandalizabit alios: sed bonum exemplar eis dabit. secundum illud Apostoli. abstinete vos ab omni specie mali.
¶ Quinta conclusio patet. studiosi non solum est bonum facere: sed benefacere. ii. ethicorum. ergo magnanimus nichil vult nisi bene ab habitu magnanimitatis. secundo patet exemplaritur. Augustinus. Ambrosius / Gregorius / Cato maior / et isti viri maximis digni / refugerunt honores propter speciem mali: et in hoc a sapientibus laudati sunt.
¶ Contra primam conclusionem arguitur: magnanimus est superbus: idem intelligo moraliter loquendo concretiue loquens sicut abstracti¬ ue: vt dicendo magnanimus est superbia: et magnanimitas est superbia. ergo magnanimitas non est pulchra virtus: immo non est virtus. antecedens patet. magnanimus habet proprietates superbi. patet de proprietatibus quas Aristoteles. iiii. ethicorum. iii. recitat. magnanimus est aliorum contemptiuus. non autem parua pericula subit. sed magna. pudet ipsum magna beneficia ab alio suscipere. bene reminiscitur eorum quibus beneficia contulit: non reminiscitur eorum a quibus beneficia suscepit. cum voluptate audit ea quae ipse aliis contulit. sine autem voluptate ea qua ipse accepit: quod non ineleganter probat Aristoteles inquiens. qua propter et thetis non euertat beneficia Ioui: nec atheniensibus lacedemonii quae contulerunt in illos sed quae susceperunt ab illis. versatur cum illis qui constituti sunt in dignitate: parum cum minoribus. non aliorum laudator. non admiratiuus. non potest ad alium viuere. non est memor mali. magis possidet infructuosa fructuosis: tardus incessus: vox grauis: et locutio tarda. omnia hec superbo conueniunt. igitur.
¶ Respondetur aliqui ex nostris (et nominatim hugolinus) dixerunt magnanimitatem Aristotelis esse superbiam a deo prohibitam: sed non est ita dicendum. sed tamen per veritatem fidei potest melius magnanimitas vera deprehendi quam per puram philosophiam mundanam in lumine naturali inuentam: licet hec fidei non repugnet. sed quadret.
¶ Ponentur aliqua discrimina inter superbum et magnanimum: quia interdum est difficile ponere discrimen inter hec duo: magnanimus querit honeste magna propter honorem dei: nec inuidet. superbus propter se: et facillime in inuidiam descendit / magnanimus est erga omnes (et potissimum probos) beneuolus: superbus proximum in bono contemnit. Item superbus quaerit ab adulatoribus laudari: quos contempnit magnanimus. Item superbus appetit excellere vltra suam dignitatem. magnanimus vero secundum suam dignitatem. Insuper superbus appetit excellere singulariter. et si non potest: hoc appetit cum aliorum depressione: vt saltem aliis depressis ipse solus appareat eminentior: magnanimus vero appetit excellere pro sua aliorum salute. appetit esse vir ercellens: vt se et alios ad virtutem accendat. magnanimus vero non querit excellentiam in se pro se: sed vt prosit sibi et aliis ad gloriam dei: superbus pro sua gloria caduca.
¶ hoc discrimine posito. Respondetur ad obiecta: quae ex littera Aristotelis de prompta sunt. magnanimus contempnit malos: nec magnifacit magnos more vulgarium qui maiores se admirantur. Ipse paucos se maiores habet: sed realiter magnos semper debet multifacere: vt ad gloriam dei et animationem aliorum ad virtutes promoueat non subit parua pericula: quia dignus est magnis vt se in magnis occupet. sicut aquila non capit muscas: sed parua aranea. Paulus posuit se ad euangelisandum: et non ad baptisandum. pudet eum magna beneficia suscipere: hoc est mauult: bene agere quam bene suscipere: quia hoc est maius: vt patet. iiii. ethicorum primo. gaudet in benefactis: et pudet eum vinci in beneficiis ab aliis: non vult vinci in bono. non potest cum alio viuere: hoc est adulatoribus et malis. non est memor mali preteriti. scit per se talia non posse ledi: nec minorari per bonum virtutis: quod solum reputat vere bonum. ipse tamen est memor bonorum et malorum: pro quanto eorum memoria valet ad melius operandum. vulgus res vtiles vocat fructuosas: virtutes intellectuales et morales sine pecunia infructuosas. et Aristoteles more vulgi loquitur sicut sexto ethicorum de Thalete et Anaxagora: et superius recitauimus / in virtute praecedenti. omnes proprietates iste collecte sane conueniunt viro optimo. non quaerit bona fortune: n isi vt benefaci at. non est auarus.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur: dignitates ecclesiastice non sunt petende: et loca superiora. et tamen sunt honores primo modo. ergo conclusio falsa. consequentia tenet cum minore: probatur maior per Augustinum. xix. de ciuitate dii: dicentem: locus superior sine quo populus regi non potest: et si administretur vt decet: tamen indecenter appetitur: et glosa. i. ad timotheum. iii. hoc ipsum allegat. Et Gregorius in registro: recusantibus / dignitates ecclesiastice sunt conferende: petentibus vero sunt denegande.
¶ Respondetur: moderatissime petit dignitates magnanimus: nec vnquam officium nisi cognitum suis humeris par. aggregare beneficia auare: et currere ad lites forenses post beneficia: non est magnanimi: sed lenti et auari. tardus est incessus magnanimi: et voxgrauis. ergo non curreret ad castelletum vel palacium tunica luto dispersa: vel cum mula quando sufficientiam habet: vel verba multiplicaret aduocatis capite nudato pro caducis honoribus. breuiter magnanimus non vult honores nist medio honesto: alias est caymuse in extremo. propterea pauciora habeens in ecclesia: hec caduca bona contempnens: est magnanimus. et alii abundantes sunt lenti et inflati: et ex abundantia datur eis materia superbiendi: estimando se propterea meliores. propterea Aristoteles in hac materia optime de hoc loquens dicit: qui vero sine virtute talia bona habent: ii non iure seipsos dignos magnis honoribus censent: neque magnanimi recte dicuntur. non enim sunt hec sine accumulata virtute. contemptores autem petulantesque fiunt. non est enim facile sine virtute moderate res ferre secundas. atque cum equabiliter ferre non possint: putent que se ceteris antecellere: illos quidem despiciunt: Ipsi vero quicquid contigerit agunt: imitantur enim magnanimum: et si similes ei non sunt: idque faciunt in quibus posfunt. diogenem synopeum alexander putabat valde magn animum: qui palatiis regum spretis doliolum pro domo delegerat: et vere ita erat: vt recte ait iuuenalis. Sensit alexander / testa cum vidit in illa magnum inhabitatorem: quatum felicior hic qui nilcuperet quam qui totum sibi posceret orbem. Sed contra: magnanimus dignificat se vt dicit philosophus. Distinguo quod dignificet se: puta censet se dignum. vel quod grandia dicat de se: vel quod petat maiora quam sit dignus. nullo istorum modorum se dignificat. primum spectat ad intellectum. secundum nec tertium facit magna nimus: sed se dignificat: hoc est: capit officium ei oblatum quo scit se esse dignum: vel moderatissime petit cum omni probitate honorem eo dignum: vt prosit et non praesit.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur magnanimus maxime versatur circa honores: hoc est circa reuerentias ei exhibitas: vt dicit Aristo teles sic inquiens. Circa vnum maxime versabitur ipse (supple magnanimus) dignitas autem ad exter na dicitur bona. maximum vero id asseuerant omnea esse quod diis ipsis tribuimus: et quod maxime homines qui sunt in dignitate affectant: quoque daripremium ob res pulcherrimas solet. tale autem est ipse honor: hoc est enim bonorum maximum. sed externorum.
¶ Aespondetur: non speruit honorem si ei impendatur pper causas datas in probatione. tum vt honorem exhibens impendat ei officium ad quod tenetur. tum vt alii animentur ad virtutem. exemplo illius honoris: et vt cum boni fuerint excellenter eis honos exhibeatur.
¶ Contra quintam conclusionem arguitur: si magnanimus recuset honorem quae dignus est: tunc est pusillanimus.
¶ Benspondetur: aliter magnanimus et alitr pusillanimus recusant honorem. prior ne inoportunus videatur honorem petere ad quem homines nimis sunt propensi. pusillanimus honorem recusat: vt torpeat: et non laboret: et priuat se contrarie honore quo dignus est. patet per philosophum: pusillanimus priuat se bonis quibus dignus est. et paulopost dicit: non tamen stoudi tales homines: sed pigripotius esse videntur. talis autem opinatio videtur e deteriores /psos efficere. singuli namque appetunt ea quibus sunt digni. demouent sese et a preclaris act ibus et officiis quasi sunt indigni: et a bonis ex ternis simili modo. si quis magnus coram deo: minora de se iudicat: et propatrea recusat honores quibus iudicat se indignum: is solum errat in intellectu ignorantia inuincibili: et non est pusilanimus: quia non est malus. secus esset si esset ignorantia vincibilis. vel si quis iudicet quod tutius viuet cum salute anime submodio quam super ipsum poni: talis non est pusillanimus. vel si quis nihilipendit honores vt doceat alios eos contempnere qui agminatim post eos cursitant: talis non est pusillanimus: sed vere magnanimus.
¶ Respondetur: caymotes presumptionem circa officia et ambitionem circa honores signa exteriora includit: sic pusillanimitas duo extrema innominata includit: pro quamto pusillanimis recusat tam officia quibus dignus est: et exteriora signa: vt salutationes. et sic quolibet aliorum duorum pusillanimitas est peior: sed non illis duobus. et sic intelligere potes philosophum dicentem pusillanimitatem esse peiorem.
¶ Secundo sic exponitur. lentitudo versatur circa magna sicut magnanimitas: et sic magis conuenit cum magnanimo ex parte obiecti magni quad pusillanimitas: quia pusillanimis magna recusat. et quia philosophus dicebat pusillanimitas est crebrior: propterea erit peior extensiue. dicit sic: magnanimo aut em animi pusillanimitas opponitur magis quam lentitudo. non sic erat in diebus Aristotelis: quamdo officia erant laboriosa / parue importantie. nunc oppositum contingit in beneficiis et officiis lucratiuis. Tertio intelligitur de illo caymo qui in¬ tendit accipere officium vel beneficium suis humeris impar: quia est ei nimis onerosum: erronee iudicat quod bene agit: et pusillanimis recusat illam prouinciam ob pigritiam: et etiam iudicans se indignum illo beneficio vel officio: nec vult illud capere ad instantiam prudentum eum rogantium. sed talentum sibi a dominio concessum abscondit in trra: et credit soli capiti suo quod est idoneus magis quam aliis septem circunspecti viris secundum illud prouer. exvi. Sapientior sibi videtur piger septem viris loquentibus sententias. nunc autem dico caymos in policia ecclsiastica ese crebriores quam pusillanimes et magis intensiue et extensiue peccare: et ita communiter in aliis ofs. ciis perpetuis: vbi homines sua malicia auxert prouentus: ad quae officia poeolimi currunt gratia fructuum: et non gratia officii. Opposito modo optet dicere fuisse in diebus Aristotelis: saltem in patria in qua ipse vrsabatur: vt patet ex sua ilta.
¶ Ecce magnanimum virum sane optimum: et perconsequens prrarum: qui vita et omnia confert vt aliis prosit: et non vt praesit. officium nullum capit suis humeris impar: et nunquam petit: sed oblatum capit: vel si petat: tanto moderamie petit vt non petere videatur. esset cono suam grauitatem: qui ita tarde loquitur: ita tarde incidit: solam veram virtutem habscens prae ocul. quaerit citius / infructuosa apud vulgus quam fructuosa: vt pote religiones deuias ad patrum tramites reducere: con vicia latrare: mores inserere: et se totum talibus dedit et consumendum dat si oporteat. quod phloispiorum praenceps elegantissime tangit inquiens: non autem perua pericula subit: nec periclusorum est cupidus / supple paruorum propaturea quod res paucas multifacit. sed subit magna: atque cum in periculo vrsatur: vite sue non percit: quaesi non sit dignum omnino viuere.
On this page