Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 19

Quaestio 19

An melius sit honorare quam honorari, et an potest esse excessus et defectus in his

QUia in questione precedente dicebamus magnanimum honorum appetitiuum. adhuc circa materiam honoris vnam quaram quaestio nem: erit decima circa hanc virtutem et annexa eius. Ideo quaeritur decimo talis quaestio: an melius sit honorare quom honorari: et an potest esse excessus in his. Inprimis declarabitur in qua significatione vocabulo vtimur. Postea conclusiue ad quaestionem respondebimus. Inproposito capimus honorem pro signo exteriore reueremtie exhibito illi cui honorem imnpendimus: vt genuflexio / inclinatio capitis / et eius denudatio / vel simle. et quia ista signa exteriora psent esse eqiuoca in bonam partem et in malam: vt irrisorie flectendo genua vel seriose: capiam in bonam partem. alis non esset alium honorare: sed inhonorare. homrare alium connotat intentonem exterius signum exhibentis esse: quod in signum reuerentie hoc alteri impendat.

¶ his praemissis pono conclusiones quaestioni responsiuas: Quarum prima est. honorare est actus bonus et laudabilis: dummon regulatur secundum rectam rationem. hec conclusio est nota.

¶ Secunda conclusio. hhonorare melisem honoranti quod honorari honorato. probatur hec conclusio. bonum intrisecum est melius bono extrinseco. bona extrinse ca sunt minima bona. vt dicitur. i. Ethi. honorare est intrin secum ipsi honoranti: puta actus qua vult alium honorare. honor est in honorante et non in honorato. i. Ethi.

¶ Secundo arguitur. actus virtutis est melior ipsa virtute. propatrea in ipsoconstituitur felicitas secundum Aristo. i. et. x. Ethi. sed vto es melior homore: vt uir. i. Ethi. igitur actus vrtutis est melior homore. sedhonorare est ipsi honoranti virtutis opus.

¶ Tertio: honorare reddit honorantem meliorem. honorari vero non reddit honoratum meliorem: vt patet de honoribus deo impensio: qui non reddunt deum meliorem. et tamen nos sumus meliores ei honoremet grliam tribuentes.

¶ Quarto: melius est bene agere quam bene pati. honorans bene agit: alter solum bene patitur.

¶ Quinto: dare pecunias est melius quad ipsas accipere. ergo eodem modo dare honores est melius quod honores recipere.

¶ Tertia conclo:: aliqui tenentur primo alios honorare. probatur. parentes filii honorare tenem tur. Exodi. xx. Deutronomii. v. et Mhat. xv. et suos praeceptores scolastici: et subditi suos superiorcs. probatur si id nen efficiant: contemptores maiorum videntur Unde apostls: cuivectigal vectigal:: cui honorem honorem: ad Roma. xiii.

¶ Quarta conclusio. signum humilitatiesm equalem sibi in honore pueinre. probatur: ad inferiores spectat supiores honorare. ve humilis iudicat se equeli inferiorem. ergo ad ipsum spectat honorem alteri deferre. et habitus hunilitatis eum ad hoc inclinabit: vt statimn post hac dicemus. Secundo honorare est melius quam honorari ex secunda conclusione et eius probatione. sed studiosi est laborare pro ope virtutis et maioris virtutis. igitur.

¶ Tertio: honorare equalem aut ferme equelem primo amicitiam procreat: et eam alit. sed amicitia in policia est vtilis: et ad hec incliat caritas: igitur. hanc rationem inuit apostolus ad Ioma. xii. dicens. Caritatem fraturnitatis inuicem diligentes honore in uicem praeuenientes: vbi glosa interlinealis in verbo caritatem dicit: quam scilicet fratres haent inter se: vel volentes a fratribus rediligi. non est fratrnus amor nisi mutuis se praeueniant obsequiis. Dixi equalem in conclusione / postea ferme equalem. volo dicere: ista equaelitas consistit in quadam latitudine: et non in indiuisibili. duo sunt doctores in theologia vnus alium ad duos vel tres annos in gradu praecessit: vel duo regentes in artibus. vel in grammatica: vel magati non regentes: inter quaes sunt duo vel tres anni: ceteris paribus hos voco equales. et si vnus beneficio ecclesiastico sit donatus: et non alter: illud est bonum paruum accidentale. inter honestos viros non ponit inequalitatem. est doctortheologus absque beneficio: suo ingenioet industria ita homoeste viuit cum vno famulo sicut rudiortheologus tres habens famulos proportionabiliter ad suas opes. hos equales dico. est hincinde excessus. simpliciter vnus pauperior alio est melior: sed de per accidens alteri donatum est sacerdotium pingue. mundus hoc aliquid reputat: valeat in nomine domini quod valere potest ad equalitatem.

¶ Quinta conclusio: non video quomodo equalis sit excusandus quin male agat: saltem non resalutando simili honore equalem: eum primo salutantem. aliquas harum conclusionum pono propter scolasticos viros: quos in hoc labi video: et minus in hoc esse oculatos. Probatur hec conclusio. Iactator quarti Ethicorum: est omnibus inuisus: propterea dicit philosophus: exaltando se videtur alios deprimere: et sic est eis onerosus. sed sic est de illo de quo in hac connclusione loquor: facto se super equales tollit. cum nudato capite in parte vel in toto eum primo salutat: vix caput manu attingit. sed vel loquitur solum verbo: vel nutum solum cum capite et simplici verbo resalutatur. quod ille male agat probatur: scandalisat alios: salutationem et honorem mutuum et amicitiam impedit: cum alii ei equales / non minus cordati / suam conditionem vident: nec eum salutant: sed vel ex industria pretereunt: vel simplici verbo eum salutant. et si sint in collegiis pueros scandalisant: non vtentes consilio Cathonis: Saluta libenter.

¶ Secundo arguitur ad idem. quod ille alios non salutat equali honoresicut eum salutant: hoc est quia vel credit se longe superiorem alio: et tunc est superbus. vel quia reputat quod putabitur propterea vir grauior: et hoc est falsum. sic nullus alium equalem obsequiose honoraret: et sic est imprudens.

¶ Tertio illud probatur a signo: scio parisii de aliquibus probis alioquin viris multi obloquuntur: dicentes: iste est superbus: et in illius dicti approbatione adducunt illud / quod non resalutat simili honore quo afficitur sibi equales in collegio. istud est regentibus et aliis magistris notissimum.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur. si honor est in honorante et non in honorato: sequitur hec conclusio: quod rex debeat primo suos famulos salutare: et scolasticos regens: regentes primarius. hoc consequens est contra communem praxim. et consequentia patet: quilibet debet eniti tendere ad opera virtutum.

¶ Secundo arguitur. illud est melius quod deo e maioribus debetur inquantum maiores / quam illud quod debetur minoribus / inquantum minores sed deo et maioribus conuenit honorari a minoribus: et eos minores tenentur honorare.

¶ Ad primum nego sequelam. sicut filii parentes habent salutare: et non contra: sic est hic. ordo superioritatis illud requirit. vt inferlores obedientiam addiscant: et superiores cum amore timeant: et timeant incomposite in eorum presentia incidere.

¶ Ad secundum dicitur quod illud est melius quod conuenit deo intrinsece et maioribus secundum quod maiores sunt / quod illud quod conuenit minoribus inquantum minores sunt. sed hoc non oportet ita esse de his quae conueniunt maioribus et minoribus extrinseca denominatione. non enim est melius episcopo diligi a famulo suo quam econuerso.

¶ Tertio arguitur. quod est appetibilius est melius. appetibilius autem est honorariprout experientia docet / quam honorare. videmus enim viros magnos in dignitate constitutos velle honorari. et Aristoteles primo rethorice dicit quod honor est delectabilissimorum: quia fit fantasia vnicuique quod sit studiosus: quaere honor est multum appetibilis.

¶ Quarto arguitur: premium est melius merito: quia meritum est gratia premii: et finis semper est melior his que sunt ad finem. sed honorare modum meriti habet. in hoc quis meretur quod alium honoret. honor autem est premium virtutis ipsi honorato vt dicit Aristoteles. v. Ethicorum: exercentibus opus iusticie merces quaedam danmda: hec autem honor et gloria.

¶ Quinto arguitur: illud est melius quod conuenit soli bono quam illud quod indifferenter conuenit bono et malo. honorare bono et malo conuenit. igitur. probatio maioris: quia illud est melius per quod bonum distat a malo quam per quod conuenit ei. Minor patet: secundum Aristotelem. iiii. ethicorum. solus bonus est honorandus.

¶ Ad tertium: nego illam propositionem vniuersaliter intellectam: quod vere est appetibilius est melius: et hoc est virtus et eius opus. superior potest velle de inferiore quod eum honoret: quia potest velle virtutem bonum actum in inferiore: et sic potest equalis velle de alio. honorari aliquibus prodest: et potissimum ( quando honorantur a probis viris eis non subiectis: qui non egent eorum opera) est signum virtutis in honorato: quare honoratus accenditur augere suam virtutem. aliquibus est materia superbiendi: vt existimant se esse supra hoc quod sint.

¶ Ad quartum dico quod praemium essentiale estr melius merito: vt beatitudo eterna prestat actui meritorio: non sic autem oportet de premio accidentali. modo honor non est premium essentiale virtutis: propterea dicit Aristoteles: virtuti quidem perfecte non vtique fiet dignus honor: sed tamen virtuo sus gratanter ipsum recipiet ab aliis: et non habemdo ipsis maiora tribuere.

¶ Ad quintum: conceditur maior in his que bono et malo conueniunt intrinsece: ipsa autem non est vera in his quae in eis conueniunt extrinsece. Dicitur etiam quod melius est illud per quod bonus in bonitate excedit malum vel minus bonum quam illud in quo sibi conuenit. modo honoratus non excedit in bonitate honorantem per hoc quod est honorari: sed per virtutem: propter quam honor sibi debetur. Sed dicis: salutamus et reueremur malos et tyrannos in quibus non est virtus.

¶ Rnenr: superiores malos honoramus ratione officiiet communitatis cui president: ve honoramus malos tyrannos quatenus nichil male agant nobis: sicut irrisorie dicitur de illo qui candelam comburit coram diabolo quatenus non noceat. honoramus aliquos ratione bonorum fortune que ab eis expectamus: sed non ratonne virtutis: nisi de per accecedens: quia nobis benefacientes bene agunt sibi: actus virtutum generantes et habitus in se.

¶ Ecce honorare fratrem est laudabile: in quo defectus est turpis: et virum arrogantem coram multis probabiliter arguit. potest vir grauis respectu inferiorum eius in hoc excedere: sed tamen non est vicium ita turpe sicut aliud: propterea melius est illi appropinquare quom alteri. scolasticos primarii doceant: superiores in collegio et ingredientes honestos viros honorare: vt disciplina in collegio in exteriore homine deprehendatur: et si regentum aliquem nimis honoris auidum in recipiendo: et tenacem in dando erga equales vel superiores deprehendant primarii: hunc regentem in occulto vocent: et eum instruant fraternaliter: fortasse ex negligentia vel ex inaduertentia facit: et in posterum se emendabit: et bonum exemplar tam coram fratribus suis equalibus quod coram scholasticis exhibebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19