Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 21

Quaestio 21

An patientia sit pars fortitudinis et praeclara virtus

DUodecimo et ultimo queritur an patientia sit pars fortitudinis et preclara virtus. Inhac quaestione ponetur ratio termifni: postea conclusiue respondebitur. patientia secundum Gregorium super illo uce. xxi. In patientia vatia posssidebitis animas vtias: est equanimis malorum tolerantia. Dicit Gre. illic. Patientia est omnia mala equanimiter ferre: et contra eum qui in fert nullo dolore moueri. Ecce actum patientie ( perhoc eius habitum cognosces) equaminiter feram has aduersitates michi illatas.

¶ Hoc prenotato pono conclusiones: Quarum prima est. quaelibet patientia est pars potentialis fortitudinis: probatur: fortitudo virtus cardinalis est circa pericula belli: non est sic de qualibet potentia: cum circa quaelibet infortuita est patientia. et tamen quelibet (cum est circa aduersa) habet conuenientiam cum fortitudine. igitur.

¶ Secunda conclusio: non est de ratione patientie quod homo non potest euadere mortem: vel damnum eiillatum. probatur: circa quodcumque infortuitum est patientia. aliquod infortuitum non est in potestate ntia. igitur.

¶ Tertia conclusio: aliquae tristitia in materia patientie est in potestate nostra: vt patet in martyrio. requiritur ad martyrium quod libere possumus resilire sine morte: tunc stando: estmartyriumet patientia. et quia non est de ratione patientie in communi quod tribulatio sit in potestate patientis: hinc solent homines ponere discrimen intr martyrium et patientiam: tanquam intur inferius et superius.

¶ Quarta conclusio: non quaelibet patientia est cum quaelibet alia eiusdem speciei specialissime. patet: multe patientie habent obiecta specie distincta.

¶ Quinta conclusio: patientia est preclara virtus. probatur hec conclusio: ob tristitias euitandas plerique multa mala perpetrant: vt animo sint deiecti bona negligunt: quorum aliqui sibiipsis morten consciscunt: vt Catho / hannibal et similes. ergo illa est clara virtus qua tristiciam mitigat ne gratia illius aliquod turpe perpetretur.

¶ Sexta conclusio: per tribulationem optime emicat et cognoscitur patientie virtus. probatur: vesica vel dolium vacuum personum cognoscitur: ca mala pecunia purgata per ignem. sic perillatas iniurias cognoscitur an sis patiens: secundum illud Gregorii: quilis vnusquisque apud se lateat illata contumelia pro bat. numquid vitrum videtur esse res solidissima: nec fiagile esse cognoscitur si cum lana vel palea feriatur. sed mox fragile censetur: si duro aliqui corpere contingatur sic et patientia: vtrum sit vera vel falsa: non lenibus scitur: sed asperis: non prosperis: sed aduersis. et ratio naturalis est: omnis res ad presentiam sui conrii excitatur. et fortius agit. hoc nouit faber aquam peruam in ignem proiiciens vt vigoretur ignis ad liqueractonnem ferri impositi. et si in hyeme tmpere glaciei aqua calida cum frigida in vico proiiciatur: citius calida in glaciem conuertitur quam frigida: propter frigus in calidam fortius impingens. sic est in proposito patientia in aduersis tamquam in conriis excitatur.

¶ Sexta conclusio: tribulationes et mala pene multo solidius et frequentius homines a peccatis conseruant et ad viam veritatis deducunt quam prosperitates. probatur hec conclusio. de plurimis legimus quod tmpere prosparitatis male se habuerunt: et tempore tribulationis bene. similiter de multis variis legimus quod per tribulationes in via virtutis stetert: alii in prosperitatibus: virtute relicta: in vicia inciderunt. Illud exemplariter videmus ad oculum toto die de regibus / principibus / episuis / abbatibus et potentibus seculi: qui multo magis peccant quom hi qui non habent has proprietates mundi. Dauid tpere prosequutionis Saulet Absolonis optime se habuit: tempore prosperitatis male: vt patet erga Bersabeam / Uriam / et populimurmurationem Simile legimus tempore iudicum de filiis israel quando erant oppressi clamartest ad dominum. et psalmista: Multiplicate sunt infirmitates eorum: postea accelerauerunt. et idem. Imple facies eorum ignominia: et quaerent nomen tuum domine. Et Esaie xxvii. Domine in angustia requisierunt te. Sicut asinus percussus cogitur redire celerius: et ad viam rectam redire: sic est de corpere nostro.

¶ Arguitur sic ratione. Quilibet prudens laborans morbo corporis consilio medici capit potionem amaram: vt corporis sanitatem acquirat. ergo a fortiore quilibet prudens debet patienter capere potionem amaram anime: quatenus ipsa seruetur et curetur a spuitali morbo: scilicet culpa. sed hoc fit per tribulationes: vt patet per dicta: et patet per apostolum. Cum infirmor fortior sum. hoc est: cum infirmor corpore: fortior sum mente. stimulus carnis tempore morbi est pessundatus. nec in magna febri vel graui morbo nunquam est erectio membri pudibundi: vt iuuenes laborantes nouerunt. ergo carnem domari libidinem extinguit. Hinc patres in egypto carnem domarunt / vt insultum nullum anime daret: Mpartha creberrime et diu morbo laborauit: et Magdalena sana. vna virginitatem seruauauit: quam alia ignominiose amisit. Petronillam virginem et filiam pucherrimam noluit a febribus curare Petrus: cum multas alias curauit. Legimus de quodam iuuene monacho in egypto ardenti in carnis stimulo curari non poterat: quod abbas cognoscens iussit illum vexari ab vno prudente patre: qui iuuenem verbis contumeliosis lacessiuit quaelibet die: et eum tanquam criminosum cum te¬ stibus coram abbate dietim adduxit: et ab omnibus in domo vexabatur: nisi a solo abbate: qui pro eostabat ne desperaret. et cum hoc per annum factum est: abbas in fine anni iuuenem aduocans quaesiuit ab eo: quomodo de carnis tentatione ageret. cui iuuenis: non possum inter monachos viuere: quodo carnis viciointendere possem. cumque abbas nouisset iuuenem pertribulationem curatum: iussit omnes quiescere: et non amplius ei maledicere. Tota hec conclusio patet psalmo. xc. Cadent a latere tuo mille: et a dextris tuis decem milia. per latus tribulatio intelligitur: vt glosa marginalis aug. exponit. per dexteram intelligitur prosparitas.

¶ Septima conclusio (et ex praecedenti sequitur) est hec. quando occurrit nobis aliqua tribulatio: vtpote nephesis / colica / iliaca / vel aliud infortunium nobis: debemus gratanter illud acceptare: et iudicare quod est no bis immissum ad profectum natre anime: et armare nos patientia. patet: creberrime iste tribulationes conseruant nos in virtute. vel si extra latitudinem virtutis fuerimus: nos ad viam virtutis reuocant. ergo nobis sunt materia profectus salutaris. quod talia sint nobis a deo inmissa ratione iam dicta patet. Ego quos amo arguo et castigo. Apocalipsis. iii. non est signum odii: sed amoris: filium virga percutere. Prouerbiorum. xiii. Qui parcit virge odit filium. qui autem diligit: instam ter erudit illum. et Ecclesiastici. iii. scribitur: qui diligit filium: assiduat illi flagella: et in eo letetur in nouissimo. quando corporis morbi tibi occurrunt: dicas cum apostolo: libenter gloriabor in infirmitatibus meis: vt inhabitet in me vittus christi. et non solum equanimi ter feras: sed gaudeas: secundum illud Iacobi in canonica sua dicentis. Oen gaudium existimate fratres si in tentationes varias incideritis / militia est vita hominis super terram: teste Iob. Et nemo coronabitur secundem apostolum nisi qui legitime certauerit. Nemo potest terminum attingere: nisi iuerit per viam. modo christus est via et veritas qui penas passus est. oportet secum pati: sed illud apostoli: Si socii passionum estis: ita et resurrectionis eritis. si tolerabimus et congregabimus. Et Actuum. xiii. per multas tribulationes oportet nos introire in regnum dei. et iterum euangelista. Deati qui lugent: quand ipsi consolabuutur: hoc est qui habent materiam luctus.

¶ Contra tertiam et secundam conclusionem arguitur sic. Tristicia non est in potestate nostra: cum est passio naturaliter suam causam sequens: ex dictis in distinctione. xv. huius. ergo per patientiam non possumus eam tollere.

¶ Secundo: multi erant patientes tristes: patet de christo tempore passionis: et ita de multis aliis. ergo patiem tia non tollit tristiciam.

¶ Respondetur: possumus tollere causam tristicie generatiuam. Secundo per patientiam possumus nos habitualiter firmare quod tristicia non generabitur a sua causa.

¶ Ad secundum dci: non est de ratione patientie quod omnem tristiciam tollat. sic est quod non patiatur eam aliquid agere vel omittere contra rationem in illo qui tristiciam habet: vt necem de ratione tristicie habere tristiciam in illo qui patientie actum vel habitum habet. Sufficit ad patientiam quod materia circa quam est: est apta nata generare tristiciam: si non ponatur obex ipsius generationi.

¶ Contra quartam conclusionem argui¬ tur. Ex ea sequitur quod quis simul esse potest patiens impatiens: patiens circa amissionem bonorum fortune: et impatiens circa infortunia corporis: quemadmodum est morbus.

¶ Secundo sequitur quod patiens torquaebitur excessiue a materia patientie superueniente in qua patiens non est habituatus.

¶ Despondetur: non inconuenit quod quis sit patiens circa vnam materiam: et impatiens circaaliam: nec in hoc est vlla conrietas: sed inter patientiam et impatientiam actualem circa eandem materiam est contrarietas et sic in habituali.

¶ Ad sed conceditur illatum: et hoc si fuerit patiens circa materiam aliquam in particulari. Pro cuius / intelligentia vlteriore scito. aliquis potens esse patiens in vniuersali actualiter vel habitualiter. Exemplum: vt volo equanimiter ferre omnia aduersa: vel non ero deiecti animi contra rationem pro quacunque tribulatione occurrente. talis habitualiter patiens in vniuersali exibit facile in suum actum elicitum: et si habuerit talem actum efficacem / omnem tribulationem aduenientem equanimiter feret: et mortem equi sui nunc superuenientem iudicet tribulationem: volet pati mortem equi equanimiter. sic fortis et temperatus potest habere actus vniuersales: vt fortis sic: volo fortiter agere in quacumque materia: vel peccare contra materiam fortitudins nolo in vlla materia. talis facile in materiam particularem occurrentem exibit. Similiter in temperantia: vt volo in omni materia temperantie tene re medium rationis: vel nolo descendere a latitudine medii temperantie in aliqua materia. talis facile in materia particulari occurrenti temperantie exibit in actum temperantie.

¶ At dicis: talis actus vniuersalis erit temperantia virtus cardinalis. simili terin fortitudine. et nullus actus habens particula rem materiam temperantie vel fortitudinis: et sic erit vna fortitudo virtus cardinalis: et vna temperantia virtus cardinalis secundum speciem.

¶ Respondetur: potes sic loqui: si libeat. nomina significant ad placitum: sed quia istorum duorum actuum volo temperate viuere: nolo intemperate agere: obiecta differunt specie. adhuc dabis varias temperantias specie distinctas quarum quelibet est virtus cardialis. et ita dare potes plures actus volitiuos specie distinctos: vt volo temperanter viuere in omni materia temperantie. volo temperanter agere in omnimateria gustus et tactus. sic semper dabis plureo temperantias specie distinctas: quarum quelibet est virtus cardinalis: ergo pari ratonne dicere potes: quilibet actus habens particularem materiam temperantie est virtus cardinalis. in hoc modo loquem di vel illo non est magna vis: elige quod voles.

¶ Contra sextam septimam conclusiones arguitur sic: eadem est materia patientie et impatientie. ergo illa materia est multis causa impatientie: ergo non est expetenda vt vtilis.

¶ Confirmatur hec ratio: multiper impatientiam succubuere: qui in prosperis bene se habuerunt: igitur.

¶ Conceditur quod eadem est materia patientie et impatientie. et in vno: scilicet prudenti: genitus est actus patientie: et in alio actus impatientie. sicut idem ignis numero lutum indurat: et ceram liquefacit. lignum denigrat: et os dealbat. de¬ fectus est ex parte imprudentum non bene vtentium fagellis que deus solet inferre in penam peccatorum preteritorum: vt homines mitius in hoc mundo puniantur: et minus in futuro torqueantur. vel quatenus a peccati preseruentur. vel vt eorum virtus emineat et cognoscatur: vt in iob. vel vt gloria dei magnificetur: vt in ceco nato.

¶ forte dicis: ex intemperantia / morbi generantur. ergo ex culpa morbum habentis: ergo deus illum morbum non immittit.

¶ Respondetur: interdum deus se solo morbum immittit: vt in paulum stimulum carnis: vt non superbiret. interdum per causam secundam: sicut in intemperato: cuius morbus est vtilis. licet deus non concurrat ad malum culpe: tamen concurrit ad malum pene: fed illud Ecclesi. xi. bona / et mala / mors /et vita / paupertas / et honestas / a deo sunt. et propheta: no est malum in ciuitate quod non fecit domis. morbus ille prudenti viro est vtilis. et si imprudenti e impatiemti est inutilis: hoc est de per accidens: e ex sua stultitia. sicut verbera inflicta a regente ad bonum finem: aliquibus prauis a malicia nocet: bonis et prudentibus prodest.

¶ Ad secundum argumentum concedo quod varii per impatientiam franguntur et peccant: qui inmedietate prosperitatum stetissent. sed multoplures in prosperibus cadunt. sicut multoplures iuuenes a viciis cohibentur per virgam quam male se habeant per eam: dummod percutiens recte virga vtitur. quam do morbus vel aliud infortunium tibi occurrit: de necessitate fac virtutem: non quod actus virtutis de necessitate eliciatur: sed sic circa obiectum necessarium secundum quid: puta morbum: elicias actum spontaneum virtutis: puta volendo equanimiter ferre: et iudica quod dominus tibi pro meliori hunc morbum totaliter vel partialiter dedit.

¶ hoc summe notabis: si impatienter morbum feras: morbum morbo superaddis: puta morbum spumalem tristicie et impatientie / morbo corporali. si impatientiam indueris vehementem: penam morbi quo ad perceptibilitatem: licet non quo ad essentiam: mitigabis. vel te conuertas ad penas purgatorii cogitans quodlibenter hic hunc morbum pateres: vt miorem alibi habeas: et tunc minus propter distractionem tuum morbum percipies. sicut ludus / morbi vigorem in parte alleuiat: vel morbus in pede morbum in capite. vides ergo cum infortunium habes occurrens: stultum esse te nouo morbo torquere per impatientiam. patientiam aggrediaris: et fortifica eam per actus patientie.

¶ Ex his intueripotes patientiam virtutem claram et summe viro necessariam: cum tot tribulationes quotidie nobis occurrant. si patientiam non habuerimus: actum est de nobis. nec crede tibi inutile quod interdum afficiaris probro et contumeliis: modo patientiam perhoc addiscas: more socratis iniuria lacessiti ab vxore: nil aliud dicebat: nisi quod addidicit domi quod foris patidebuerit. et quidam philosophus magna dedit stipendia vt eum probriiset contumeliis afficerent: quatenus patientiam addisceret. cum in fine prrexit athenas gratia plurium litterarum habendarum: irridebatur in ianua (prout moris tunc erat athenis) continuo risit. et cum quereretur: cur probro ai fectus risit. perbelle respondit: alias pecuniam dedimichi exprobrantibus: vos vero sine pecunia vlla michi conuicia dicitis: qui ingredi sine mora meruit. tu ergo scolastice patientiam addiscito: que tibi longe plus proderitur quam scire an sit pars subiectiua vel potentialis fortitudinis: quare primum raptintranseunter dixi: secundum pauio longius: tanquam vtilius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 21