Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 28

Quaestio 28

An iustitia distributiva et commutativa sub iustitia particulari contentae inter se specie distinguantur

SEcundo circa iusticiam queritur: an iusticia distributiua et commutatiua: sub iusticia particula ri contente: inter se spem distinguantur. Pro questionis solutione aliqua pmittere oportebit: postea conclusiue respondebitur: nam iusticia legalis et particularis in hoc conueniunt quod vtraque est in ordine ad alterum: sed differunt. iusticia legalis requirit prudentiam communem quae confert de omnibus agibilibus per alias virtutes: eo quod habet interdum vnam alteri pferre: et earum operationes in bonum commne finaliter ordinare. iustitia vero particula ris (sicut et quelibet alia virtus particularis) suam propria prudentiam exigit dirigentem operationes nosiras in suam propriam materiam.

¶ Preterea: aliter sumitur medium in iusticia distributiua et commutatiua sicut dicit philosophus. v. ethicorum. iii. et. iiii. c. iii. dicit quod iustum distributiuum consistit in proportionalitate geometrica: et non in proportionalitate continua: sed discreta vel contigua. terminos in littera satis explicat. secundum Iordanum in principio secundi arithmetice: et euclidem in quinto proportionalitas est similitudo proportionum. proportio est duarum quantitatum eiusdem gecedeonis vnius ad alteram certa in quantitate relatio. vult ergo pihoius quod iustum distributiuum attenditur secundum proportionalitatem quae est equalitas proportionum: quod sic probat: in quibuscunque sunt quattuor termiini quorum duo habent eandem proportionem adinuicem quam habent reliqua duoin illis est proportionalitas: quae est equalitas proportonnum: sed in iusto secundum iusticiam distributiuam sunt quattuor termini quorum duo habent eandem proportionem adinuicem quam habent reliqua duo: igitur iusium distributiuum attenditur secundum proportionalitatem quae est equalitas proportionum. quam tenet cum maiore. minor patet: et vbicunque fuerit iusticia distributiua. ibi ort quod sit proportio vnius persone cui fit distributio ad rem ei distributam: quia secundem eandem proportionem diuiduntur praemia: vt pote res vel homores: et persone quibus distribuuntur. vt sit a. ii. millia aureorum: b autem decem millia aureorum: et. c. sit aiax quiduobus annis laborauit in republica militando. dve ro sit vlixes qui vno anno laborauit. tunc sic: sicut se habet a ad b. ita se habet c. ad d. quia vtrobique inuenitur proportio dupla: igitur permutatim: sicut a se habet ad c. ita se habet b. ad d. quecumque eim sunt adinuicem proportionabilia sunt permutatin proportionabilia: et hoc patet solo exemplo: sicut se hastent decem ad quinque ita se hanent octo in ordine ad quattuor: ideo permutatim: sicut se haent decem ad octo: ita se habent quinque ad quattuor. vtrobique enim est sesquequarta propor¬ tio. eodem modo hoc deducere possis: si duo seruierunt reipublice per equale tempus: sed opera vnius est vtilior reipublice in duplo quam opera alterius. vel due sunt persone demerentes in republica secundum proportionem duplam vel aliquam aliam similem: oportet praemia et penas similes irrogare eisdem. dicit etiam philosophus quae est proportio partium ad partes: ea dem est proportio totius ad totum. et patet exemplariter: sicut se habent sex ad tria. ita quattuor in ordine ad duo iam sume partes excedentes: et eas simuliungas: et sic sume partes excessas: et eas simul ium gas. et vide in qua proportione totum excedit totum: sic pars partem. et patet: sex et quattuor simul iuncta sunt decem: tria et duo sunt quinque: est proportio dupla: sicut erat a principio: non est sic in proportione arithmetica: quod exemplariter detegitur. sicut se habent quinque in ordine ad quattuor sic ternarius ad binarium. est similis proportio arithmetica: cum est equalis differentia. adde. quinque tria: et habes octo. rursus adde quattuor ad duo et habes sex. octonarius (vt vides) senarium in dualitate excedit: quinarius quaternarium solum in vnitate. ergo non seruatur in illis proportio arithmetica: hec tangit phoisus capite tertio inquiens. Erit ergo ordine vt a. sese habet adc. ita b. sese habebit ad. d. quare et totum ad totum: quod quidem distributio ipsa coniungit. et si ita compositum fuerit: iuste coniungit. Coniunctio igitur a. termini cum. c. et b. cum d. iustum est id / quod ad distributio nem accommodatur: et est medium eius quod comparationem rationum non subit. quod enim subit ipsam: medium est. iustum autem subit. Talem autem rationum comparationem mathematici geometricam vocant. In geometrica namque fit vt et totum ad totum perinde sese habeat atque ad vtrumque sese habet vtrum que. Ex his patet si debeat fieri distributio e pecuniis publicis aliquibus personis: oportet quod id fiat secundum merita prsonarum: alias erunt incusationes et murmura. sed in iusticia commutatiua aliter est procedendum. illa consistit in proportione arithmetica: vt dicit philosophus. v. ethicorum. iiii. oportet habere solum oculum ad iniuriam illatam: neglecta eminentia persone: et reducere hoc ad medium. vt si no bilis abstulit michi equum: vel pauper: bonus: vel malus: nichil refert: oportet restituere equum: et emendare quod est commissum in rempublicam: et hoc tangit philosophus dicens. Iustum autem quod est in conmerciis est quidem equum quoddam: et iniustum iniquum: Sed non illa comparatione rationum: sed arithmetica. nichil enim refert si probus prauo detraxerit anprauus probo. neque si adulterium probus an prauus commiserit: sed ad differentiam nocumenti lex respicit tantum: et vtitur vt equalibus: si hic iniuriam facit: ille patitur: si hic nocuit: ille est lesus. oportet accipere lucrum ab illo quivltra latitudinem iusticie habuit: et applicare illi a quo ablatum est: quousque sit equalitas: et tunc erit iusticia. sicut exemplificat de duabus lineis equalibus: si auferatur aliquid abvna: et addatur alteri: oportet illud tollere ab alia: et pori addere: quousque fuerit equalitas. qui percussit alium habet de bono estimato: cum voluntatem suam adim pleuit: et lesus de malo. oportet hoc reducere al medium. Ecce diserimen inter iusticiam commutatiuam et distributiuam.

¶ Sed parua ingeritur difficultas. Uidetur quod non requirantur plures persone ad iusticiam distributiuam: sed sufficit vna. princeps in republica potest illi soli de bonis c aniitatis dare secundum sua merita: dato quod nullus alius sit. Secumdo: si quis principem percussit: oportet quod plus puniatur: sicut Aristoteles dicit. v. ethicorum. v. impugnando pitagoricos et radamantem: dicentes quod iustum sit idem quod equale contrapassum. ergo in commutationibus attemnditur personarum dignitas.

¶ Ad primum dicitur: non est vniuersalitur verum quod requirantur plures persone ad iusticiam distributiuam: sed in pluribus verum habet. ¶Ad secundum respondetur. in iusticia commutatiua non attenditur dignitas personarum per se: sed solum dampnum illatum: et cum dicitur: non oportet principem repercuti. dicitur quod hoc non prouenit ex dignitate principis per se. sed ex maiore vel minore dampno illato. qui enim percutit principem / non solum in personam principis percutit: sed toti communitati cuius vices gerit: et plus ledit communitatem / qui partem eius nobiliorem ledit / quam ignobiliorem. contrapassum non est vniuersaliter iustum. si quis ex repentina ira occideret: non debet puniri sicut deliberato animo occidens. pro primo ordinata est ciuitas refugii: vt ibi saluaretur. secundo negata est: vt patet Deuteronomi. ix.

¶ his praemissis respondetur per tres conclusiones. Quarum prima est: iusticia distributiua et commutati ua non distinguuntur specie penes res ipsas qua distribuuntur et commutantur. patet: stat quod sint res omnino similes in spe.

¶ Secunda conclustio. multi sunt actus intiores iusticie commutatiue e distributiue specie distincti. probatur: multi tales actus habent obiecta spem distincta. actus iusticie distributiue respicit bonum commune pro obiecto. actus / iusticie commutatiue respicit bonum proprium. et lebet bonum propriumet alienum sunt eiusdem speii. tamen hec complexa / bonum proprium / et bonum alienum: vel bonum proprium et bonum comnune / faciunt discrimen specificum. igt.

¶ Tertia conclusio: dabiles sunt duo actus quorum vnus spectat ad iusticiam distributiuam et alter ad iusticiam commutatiuam: immo ad non iusticiam: sed ad liberalitatem: eiusdem spemispanlissie entitatiue: vt do tibi hoc: volo habeas hoc: demonstrando per pronomen aliquod quod est de bono comni: etde monstro duo similia mea per similes actus similia omnino obiecta habsentes.

¶ Dubitatur an mags expediat ciuitatem regi per bonum virum quam per bonam legem. Respondetur: praestat ciuitatem regi per bonum toculatum virum. ratio vna est vir prudens vtitur epelrea: et in particulari praecipit: lex autem in vniuersali. modo sermones vniuersales minus i via morum valent quam particulares. ii. ethicorum. et. iii. politicorum. In super. vir bonus est lex animata secundum philosophum. v. ethicorum. modo lex viua est melior lege mortua in pelle arietis scripta. Insuper: vir prudens facit legem: saltem humanam: de qua loquor. et lex non est bona nisi quia a prudente viro lata modo ppter vnumquodque tale et illud magis: primo posteriorum.

¶ Contra illud arguitur: lex est securiorhomine: et minus est confidendum de homine quam de lege. propterea dicit Aristo: secundo Politicorum: paucissima sunt iudicibus committenda.

¶ Secundo: lex praefertur sancto et oculato viro in sanctitate et bonitate. ergo est bono viro melior. consequentia est nota. probatur antecedens. ad Romanos. vii. dicit apostolus: scimus enim quod lex spiritualis est: ego autem carnalis sum.

¶ Respondetur. lex non est securior prudente et oculato viro de quo loquimur: multis tamen est securior: quia homines vt in pluribus sunt mali.

¶ Ad secundum dicitur: Paulus locutus est de lege Moysaica: que erat lex dei: et non est illic semo de lege humana. esto quod vocabat se carnalem: hoc erat verum: multum spiritualis erat. si curam aliquarum regendorum cepisset: sciebat eos melius regere quod vna lex inanimata et scripta.

¶ Dubitatur: an epelrea distinguatur a iustitia.

¶ Respondetur: epekea est habitus inclinans ad equalitatem seruandam vbi deficit lext vt verbi gratia: lex dictat nullus peregrinus sub pena mortis conscendat muros vrbis tempore obsessionis: excubie in muro dormiant: aliquis est peregrinus in vrbe qui dormientes excitat: et iuuat tuerimuros ab hostibus. epekea ostendit hunc non debere occidi: et quienam pacto iste casus non includebatur in lege. actus intellectus interpraetatur legem: et habitus (qui est epekea) inclinabit ad conformitur agendum. potest iusticia capi collectine et diuisiue: et seciu hoc potest epekeam includere: et sic epekea est iusticia

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 28