Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 29

Quaestio 29

An iudex corruptus ferens sententiam iniustam pro parte corrumpente gravius delinquat quam pars corrumpens

TErtio queritur circa materiam iusticie: an iudex corruptus ferens sententiam iniustam pro parte corrumpente grauius delinquat quam pars corrumpens.

¶ Pro questionis solutione scito: homines communiter vno sstorum quattuor modorum corrumpuntur in tusticia recte ministranda: timore: cupiditate: odio: aut amore. ¶hoc presupposito: respondetur per septem conclusiones: Quarum pima est: multum peccat iudex iniusti sticiam faciens gratia munerum. probatur hec conclusio: iniuriam parti lese facit: et ei debitum / alteri parti applicat. ergo tollit alienum inuito domno: et rempublicam defraudat quae eum loco iudicis et iusticie ministrande posuit. contra tales loquitur domns per prophetam vsaie quinto. ve qui iustificatis impium pro muneribus: et iusticiam iusti aufertis ab eo.

¶ Secunda conclusio: periculosus est iudex munera capiens. probatur hec conclusio: periculosus est ille iudex qui capit aliquid ratione cuius est praeceps ad frangendam iusticiam: sed sic est de capiente munera: igitur. probatio minoris per illud quod scribitur. Eccle. xx. Encenia et dona excecant oculos iudicum: et quaesi mutus in ore auertit corruptionem. Et Deuteronomii. xvi. legitur: non accipies personas et munera: excecant oculos sapientum: et mutant verba iustorum: pecunia oculatum facit mutum: ne recte pro nichil dante ferat sententiam. sicut quadam species ranunculi in ore canis posita reddit eum mutum. Et Ouidius in arte: Munera crede michiplacant hominesque deosque. et psalmo. xxv. In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus.

¶ Pretrea arguitur: illa non est casta mulier quae munera capit a viro laborante eius castitatem infringere. et de illa est mala praesuumtio. ergo idem est de iudice: si munera acceptet audiat illud Iob. xv. Iudex munera capiens: vbi dicitur: ignis deuorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt: hoc est: ignis infernalis eos torquaebit.

¶ Tertia conclusio: multum peccat iudex qui timore iniustam sententiam dat. probatur hec conclulio: multum peccat ille qui preclarissimam virtutem: vtpote: iusticiam: fedat: et animam maculat pro timore erga corpus: quia tirannus non potest maius quam occidere corpus: animam autem occidere non possit: secundum illud Luce. xii. Nolite timere eos qui occidunt corpus: animam autem non possuut occidere. Christus / prohibuit timere istos vt vides. si tirannus minetur aliquid citra mortem: vtpote: verbera / carceres / et bonorum perditionem: tunc minus curandum est: et minus est excusandus. quemadmodum erat Pilatus qui iudicauit christum ad mortem: timens ne officium presidem tie apud hierosolimitas perderet. cum multas euasiones christi liberandi quesiuit: tandem audiens: si hunc dimittas non es amicus / cesaris: ad condemnationem processit.

¶ Secundo arguitur ad idem. si ille non grauiter peccaret: hoc esset quia timor excusaret. sed hoc non: quia non est timor in constantem virum cadens / nunquam constans malum culpe pro malo pene admittit. Tullius secundo officiorum nemo iustus esse potest: qui dolorem / qui exilium / qui egestatem / timet: aut qui ea que sunt contraria his equitati anteponit.

¶ Quarta conclusio: iudex cupiditate corruptus plus peccatquam timore corruptus: potissimum vbi est magna causatimoris. probatur hec conclusio: peccatum tanto est grauius quamto est magis voluntarium. modo peccatu ex cupiditate factum est magis voluntarium quam ex timore perpetratum. qui ex timore operatur ipse in uitus et ex displicentia operatur: non autem sic / qui ex cupiditate operatur.

¶ Item arguitur ratione Aristo. in quinto. ille magis facit aliquid / qui proprisa potestate illud facit quadm qui facit solum in virtute alterius. iudex propria potestate facit: non autem pers.

¶ Item: iudex magis cognoscit vel cognoscere tenetur iustum et iniustum et grauitatem peccati comniter quam faciat pers corrumpens. ergo plus peccat.

¶ Quinta conclusio. iudex corruptus ex cupiditate plus peccat quam prs corrumpens. probatur: iudex plus obligatur ad non operandum iniuste quam pars: cum iudex obligetur iure communitanquam iudex: et etiam obligatur iure speciali sicut et pers.

¶ Sexta conclusio. iudex timore vehementi (hoc est in virum constantem cadente corruptus: minus peccatquam pars corrumpens. patet: eius peccantum est minus voluntarium.

¶ Septima conclusio: iudex recte volens iudicare debet amorem et odium a se penitus abolere. probatur: iudex debet a se ammouere illa quae peruertunt iusticiam: sed sic est de amore vnius partis vel odio altertus: igitur.

¶ Contra quintam conclusionem arguitur sic. ille plus peccat qui in plures peccat. sed pars iudicem corrumpens in plures peccat: quia in iudicempeccat eum corrumpendo: et in partem. iudex vero in solam partem peccat.

¶ Secundo arguitur peccat: plus / ille quitam bona anime quam bona exteriora tollit quam ille qui¬ bona anime tantum tollit. sed pars iudicem corumpens tollit bona anime iudicis: et bona exteriora partis aduersc. iudex autem per iniquam sententiam solum tollit bona fortune vnius partis.

¶ Ad primum dicitur quod ille plus peccat qui in plures peccat ceteri paribus. cetera autem sunt imparia. capitur iudex quiest ipocrita: putabatur bonus vir a principio. qui in republica tota peccat.

¶ Insuper: sicut pars iudicem corrumpens in iudice peccat eum corrumpendo: sic facit iudex in partem corrumpentem eam in malicia sua lactantem.

¶ Ad secundum dicitur: nemo potest tollere bona anime alterius nisi ille alius consentiat. sed de illo modo tollendi: scilicet occasionalitur et instigatiue. iudex tollit bona anime partis eum ad in iusticiam impellentis: consentiendo sue malicie: et cooperando ad peccatum eius: et ad periculosam restitutionem faciendam parti iniuste lese. et tollit bona anime propria per peccatu suuum proprium. a parte lesa tollit solum bona corperis: nisi de per accidens pars lesa bene vteretur illis bonis.

¶ Tertio arguitur: Iudas qui pars erat in condennatione christi plus peccauit quam Pilatus iudex: secundum verbum christi Mathei. xxvii. propterea qui tradidit te michi maius peccatum habet.

¶ Quarto arguitur: principium eit plusquam dimidium totius secundum Aristotelem primo Ethicorum. et secundum horatium: dimidium cepti qui bene cepit habet. propturea vulgariter dicitur: duas sequentes prima alapavalet. sed peccatum partis instiganti iudicem peccare / est principium omnim peccatorum subsequentium.

¶ Quinto arguitur. iiii. Ethicorum primo dicit phis: virtutis est magis benefacere quam bene pati. ergo similitur maioris est malicie male facere quam male pati: sed corrumpere est male facere. et corrumpi est male pati. ergo plus peccat pars corrumpenes quam iudex.

¶ Ad tertium dicitur quod pilatus corruptus erat timore ne officio priuaretur: cum diceretur ei a iudeis: si hunc dimittas non es amicus cesaris: et hoc est argumentum prosexta conclusione. multa erant alia que peccatum Iude aggrauabant super peccatum Pilati. ingratitudo / viciorum non infimum. v. Ethicorum dicit phoios: veteres gratiarum templum in media ciuitate locarunt: et cum erat christo familiaris: et ad dignitatem apostolatus euocatus: multo plus peccat quam Pilatus qui multis viis quae siuit liberare christum.

¶ Ad quartum dicitur quod hoc eit verum ceteris paribus. modo ostensum est cetera esse imparia.

¶ It est: iudex est principium principale totius male actionis.

¶ Ad quintum dicitur quod corrumpere est peius quam corrumpi: illic sistendo. sed iudex procedit vlterius iniquam sententiam ferendo. et propterea minus principaliter pars iudicem corrumpit: magis principaliter iudex seipsum corrumpit: quia principium principale est in seipso qui resistere poterat meritorie parti corrumpenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 29