Quaestio 30
Quaestio 30
An iudex potest damnare innocentem scitum esse talem in casu quo probatus est nocens cum testibus omni exceptione maioribus
Quarto circa materiam iusticie queritur: an iudex potest damnare innocentem scitum esse talem in casu quae probatus est nocens cum testibus omni exceptione maioribus.
¶ Respondetur ad questio¬ nem: scito circa hanc materiam varie sunt positio nes. vna tenet quod iudex (si sit inferior debet istum de quo agitur in questione ad superiorem mittere. si sit questio de supremo iudice: a qua non appellatur: tunc partite sunt positiones et opposite.
¶ Sed pro quaestionis solutione pono conclusiones quinque: Quarum primaest. iudex debet multum insistere circa testes ex eos ad partem interrogare sicut secit Daniel pro saluanda Susanna.
¶ Secunda conclusio. iudex inferior non debet illum de quo est mentio in questione ad superiorem iudicem mittere.
¶ Tertia conclusio. innocemtem probatum nocentem: de cuius innocentia non constat iudici: debet iudex condemnare.
¶ Quarta conclusio. iudex debet condemnare innocentem probatum talem: quando solum habet opinionem vel suspitionem quod est talis.
¶ Quinta conclusio (quam opposita probabiliorem censeo est hec. supremus iudex vel inferior debet condemnare illum de qui est mentio in questionis titulo.
¶ Prima conclusio probatur. iudex debet omni modo licito saluare vitam innocentis cogniti talis. sed hoc potissimum fit in testium examinatione: videndo an potest eorum aliquem vel vtrumque licite reprobare: quod si facere nequeat: examinentur ad partem: vt inter se dissentientes inueniantur. difficulter falsum cum multiplici falso stabit.
¶ Secunda conclusio probatur: quia da eius oppositum: iudex inferior debet virum de qua est questio in questione mitte re ad superiorem. vel hoc est / quia si ipse damnaret eum: peccaret condemnando innocentem scitum esse talem. sed tunc peccaret mittendo eum ad superiorem qui de innocentia rei nihil scit: in cuius manibus occidetur. ergo ille iudex inferior cooperatur morti innocentis
¶ Contra hoc arguitur: fortasse per hoc non liberabitur innocens: sed fortasse damnabitur: cuius vitam ille potest tenere medio licito: et tenetur per te. ergo citius debet eum liberare.
¶ Secundo arguitur ad idem. ille inferior non peccat eum condemnando: vt in quinta conclusione probabitur. igitur.
¶ Quarta conclusio probatur. nulla opinio vel presumptio in iudice obsistit que nonobsisteret in teste: cum iudex leuius posset repelli quam testis. xi. q. iii. quicunque. et. iii. quest. v. Accusatores. sed presumptio / si esset in teste aliqua dicente quod ipse suspicatur aliquid contra testes secundum scientiam deponentes: nichil valeret: igitur.
¶ Secundo arguitur ad idem. sicut se habent argumenta topica in logica ad demonstrationes: sicsehabent suspitiones in ordine ad testium iuratorum probationes claras. sed assensum argumentorum thopicorum demonstrationes ab intellectu excutiunt: igitur.
¶ Quinta conclusio patet. f. de offi. preto. l. Illicitas oi i. et. xi. q. iii. c. Summopere. et de offi. iudi. ordi. c. Si sacerdos. aatione sic argumentor. nisi conclusio esset vera: daretur occasio malis iudicibus in iudicio tergiuersandi post omniem testium iuratorum depositionem: semper dicet iudex / noui oppositum: et sic impediet testium irrefragabilium de positionem.
¶ Secundo arguitur ad idem. sacerdos sci¬ ens in occulto sortem esse in mortali peccato / tenetur ei in publico eucharistiam petenti / eucharistiam dare. licet in occulto posset illi reddere ratio nem quare non dat eucharistiam: tamen in publico nullam habet exceptionem legitimam: ergo pari ratione iudex sciens hunc esse innocentem: et probatum nocentem a testibus irre fragabilibus: tenetur procedere secundum allegatae probata.
¶ Tertio arguitur. si iudex sciat in confessione solum aliquem esse excomunicatum: non tenetur propterea illum in societate aliorum aufugere: sed tenetur forum aliorum seruare. ergo iudex tenetur seruare forum exterius in quo procedit.
¶ Quarto arguitur. si iudex sciat sortem occidisse hominem: et probatur coram eo quod plato illum occiderit: non tenetur propterea sortemoccidere. ergo nec magis tenetur non occidere sortem cum est probatus esse nocens.
¶ Quinto. licitum est iudici facere quod est lege cautum. sed lege cautum est conden nare virum innocentem talem probatum: quia in ore duorum vel trium stat omne verbum: vt patet Deuteronomii. xvii. igitur.
¶ Sexto arguitur. si testes probarent sortem debere decem solidos: iudex scit illud esse falsum: iudex debet damnare sortem dare decem antequam relinquat iudicium et clamet contra testes quos refellere nequit. ergo eodem modo in causa mortis.
¶ Contra quintam conclusio nem argumentor per illud quod scribitur Exodi. xxiii. Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio plurimorum acquiesces sententie vt a vero deuias. et paulopost in eodem capite scribitur ad nostrum propositum: insontem et iustum non occides quia aduersor impium. Ex illo textu sic argumentor: quando video multos peccare in aliqua materia: et scio quod peccant: non debeo acquiescere eis: nec eos sequi ad maliciam. sed video quod hii testes deponunt de hoc innocente quod virum occidit qui nullum occidit: et in sic deponendo peccant: et suppono eos plures. scio quod omnes isti peccant. michi autem interdictum est sequi istos ad faciendum malum: ne inueniar impius insontem occidendo.
¶ Secundo arguitur ad idem. iudex cooperatur peccato testium: ergo peccat. consequentia tenet: non solum agentes: sed etiam consentientes: pari pena puniuntur. antecedes patet: testes peccant damnantes innocentem. ad illam damnationem cooperatur iudex: immo sine sua sententia non occideretur.
¶ Ad illud Exodiet ad similes auctortates dico quod intelliguntur qund vir potest inuenire licitam viam et rationabilem confutando testes: non debet damnare innocentem. secus est quando non potest habere aliam viam eos refutandi: tunc debet secundum allegata et probata procede re. concedo quod non debeo sequi turbam ad peccandum: hoc est: non debeo peccare cum turba. hic autem ferendo sententiam ordine iuris: non pecco: nec sequor turbam in peccatq.
¶ Ad secundum: nego quod iudex cooperatur peccato testium. et concedo quod testes peccant: et ipse iudex agit ad idem: rationabilitur. incumbit ei ex officio sic agere. et si sic non ageret: peccaret. Exemp lum in simili: dans occulto peccatoripetenti eucharistiam in publico non peccat: et ta¬ men petens peccat ex distinctione nona quarti sententiarum. nunquam aliquis licite agens aliquid / in hoc agendo peccat: quemadmodu dico esse in proposito.
¶ Tertio arguitur. illa que consestim nominata couoluta sunt cum malicia:e que secundum se sunt mala: nullo modo possunt bene fieri. sed innocentem et iustum scienter condemnare est secundum se malum: et cum malicia conuolutum. igitur.
¶ Quarto arguitur. si licet istum innocentem condemnare: hoc est amore dei / proximi / vel veritatis. nullum istorum est dicendum. non amore dei: deus praecepit oppositum. non amore proprio: citius debet mala pati quod hominem occidere.
¶ Ad quartum dicitur quod hoc facit iudex amore dei. vult eius praecepta seruare: hoc est: iudicare de veritate cum magno libramine discussa: quam aliter ipse discutere nequit: cum non possit refellere testes.
¶ Quinto arguitur. nullus innocens scitus innocens est occidendus. sortes est huiusmodi. ergo non est occidendus.
¶ Sexto. sortes iudex iudicat quod est male actum sic accusatum condennare. sed contraueniendo sue conscientie peccat: igitur. dices: habet vnam conscientiam inquantum priuata persona: aliam inquantum publica. iudicat inquantum publica quod est occidendus: inquantum persona priuata quod non est occidendus.
¶ Contra hoc arguitur. licet sortes sit persona publica et priuata: sicut sortes est pars domus et pars ciuitatis: tamen habet nisi vnum intellectum: et non potest habere iudicia conria. si iudicat ille est occidendus a me: non potest habere iudicium onrium. illa duo iudicia quarum vnum est speculatiuum et aliud practicum nullo modo repugnant: iste est innocens: et iste est occidendus et a me damnandus ad mortem.
¶ Septimo arguitur. si iste iudex esset praecise persona singularis: potest condicere testibus: et tenetur: vt succurrat vite innocentis. et non minus est ille iam deobligatus ab hoc per hoc quod est iudex. igitur.
¶ Octauo arguitur. ex conclusione sequitur quod Pila tus erat excusatus in condemnando christum. consequens est falsum: vt notum est. christus dicebat. qui tradidit metibi maius peccatum habet. ergo tu peccatum habes. et quod sequatur patet sic: processit secundum allegata et probata: igitur.
¶ Ad quintum distinguo maio rem. vel quando innocens est probatus nocens cum testibus omni exceptione maioribus: et sic nego. vel quando non est talis probatus: et sic conceditur.
¶ Ad sextum respondetur: si iudex habeat conscientiam erroneam: nichil contra conclusionem: quia hoc ortum habere potest in materia licita quocunque. recta conscientia est hec / hic est a me damnandus occidendus a me tanquam malefactor a iudice. illud iudicium rectum et practicum non repugnat huic speculatiuo iudicio recto: iste est innocens. si haberet iudicium quod iste non est occidendus. eum occidendo peccaret: quia contrauenit conscientie sue. et non potest habere conscientias oppositas: vt argumentum tangit. deponat conscientiam erroneam si quam habeat.
¶ Ad septimum negatur maior. non prodesset condicere testihus: quia cum affirmatiua pars probata est in iudicio a testibus irrefragabilibus: ei non credetur in probatione negatiue: quam difficilius est probare quam affirmatiuam: nisi probetur aliquod incompossibile affirmatiue: vtpote suit in tali loco / tali hora qua dicitis eum occidisse: et frustra niti et nil nisi odium querere extreme est dementie. cum nichil potest probare de innocentia istius: solum diffamabit segratis: nec poterit innocenti succurrere.
¶ Ad octauum nego sequelam. non erat christus probatus nocens coram Pilato. Mathei. xxvi. scribitur: principes autem sacerdotum et omne consilium querebant falsum testimonium contra iesum vt eum morti traderent: et non inuenerunt cum multi falsi testes accesserunt. et magiad propositum: hoc ipsum patet Mathei. xxvii. Sciebat autem pilatus quod propter inuidiam tradebant eum. dicebat: non inuenio causam mortis in eo. in nocens ego sum a sanguine huius iusti: vos videri tis. et licet diceret de seipso quod esset innocens: non erat innocens: immo sequebatur quod erat nocens: cum diceret quod nullam causam mortis in eo inuenit. citius debebat officium perdere quam innocentem perdere.
¶ Respondetur quod sic. hoc dicit Aristo. v. Ethicoru. et patet ratio dicti sui: est difficilius tenere viam regiam in iusticia quod in vro curando. multaoccurruntur qua phisicum ad sanandum impellunt: maior honor quam intrficiendo: maiorvoluptas vt ostemdatur eius artificium: maius lucrum. si multi in manueius pereant: parum lucrabitur. multa impediunt exequutionem iusticie / lucra / honores / amici / delectationes sensuales / timores / tristicie / inimicitie.
On this page