Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 31

Quaestio 31

Quae virtutum cardinalium sit nobilissima

QUinto circa materiam iusticie queritur: que virtutum cardinalium sit nobilissima.

¶ Pro questionis solutio ne notabis: aliqui dicunt actus intellectus praestare actibus voluntatis: quia dicunt intellectum esse nobiliorem potentiam quam voluntatem. Alii opposito modo dicunt.

¶ Pro omnibus his ponuntur quattuor conclusiones. Quarum pima est. voluntas est nobilior potentia quam intellectus. probatur. suscipit nobiliorem qualitatem quam intellectus: patet: recipit charitatem t spem: et intellectus fidem: modo charitas fidei prestat. similiter voluntas meretur: et aliis potentiis imperat: et est libera. non sic intellectus. ingitur.

¶ Secunda conclusio. iusticia est nobilissima inter virtutes cardinales.

¶ Tertia conclusio. fortitudo post iusticiam secundum locum inter virtutes cardinales appetitiuas obtinet: et temperantia locum nouissimum in illa potentia.

¶ Quarta conclusio. prudentia est infima virtutum cardinalium.

¶ Secunda conclusio patet auctoritate Aristo. et sua probatione in prima questione huius materie.

¶ Tertia conclusio patet quo ad vtramque partem eius. fortitudo habet obiectum difficilius quam temperantia: ergo fortitudo est nobilior virtus. Secunda pars patet. cum iustitia et fortitudo sunt virtutes cardinales appetitiue: et etiam temperantia: et non suni plures virtutes cardinales quod he tres in hac potentia: consequens est quod temperantia sit earum infima.

¶ Quarta conclusio est probare prudentiam esse ignobiliorem tribus aliis. Iste Gabriel dicit opinioncs de hac materia loquentes: an prudentia sit ignobilior aliis virtutibus vel ne: non differunt nisi verbaliter: in sententia conueniunt: quia prudentia est nobilior tamquam regulatiua. sic dicit / aliquid potest esse principalius alio: vel quia naturaliter prius eo: et quod ab alio praesupponitur: et sine quo aliud non esset tale: puta in proposito: sine quo habitus non esset virtus. Alio modo illud dicitur principalius quod est sum plicitur perfectius. illud nichil est. sciebant omnes loquentes quod prudentia est prius naturaliter: sed questio est de perie ctione simpliciter que illarum potentiarum / intellectus vel voluntas: vel horum actuum vel habituum: demonstrando duos actus vel habitus querum altur est intellectus et alter voluntatis.

¶ Quarta conclusio era probatur: volum tas est nobilior potentia quam intellectus: ergo actus et principales habitus eius sunt perfectiores: igitur.

¶ Contra primam conclusionem arguitur sic. eadem res est intellectus et voluntas: vt in. xvi. distinctio ne secundi dictum est: ergo intellectus non est perfectior voluntate. consequentia tenet. nichil est perfectius vel imperfectius se.

¶ Secundo arguitur ad idem: capiendo vnam singularem illius indefinite voluntas est perfectior intellectu: hec voluntas est perfectior intellectu: hec voluntas est intellectus: er go intellectus est perfectior intellectu. conclusio est falsa et consequentia syllogismus expositorius: ergo aliqua premissarum est falsa. non minor: ergomaior.

¶ Ad primum dicitur quod voluntas est perfectior potentia quam intellectus: vel hec anima est perfectior voluntas quam intellectus. quemadmodum Franciscus iste est maior rex quam dux. vel sic diceremus. rex francie est maior duce britannie vel arelianensi.

¶ Ad secundum argumentum dicitur si comparatiuus perfectior habeat ly voluntas pro substantiuo: oportet illud inferre in conclusione: et tunc conclusio est ita vera sicut premisse.

¶ Tertio arguitur. voluntas est ceca secundum Augustinum decimo de trinitate. intellectus ei lumen ministrat: et voluntatem dirigit in suis actibus.

¶ Quarto. intellectio est causa volitionis in genere cause efficientis: et causa equiuoca. sed causa equiuoca est prestantior suo effectu. igitur.

¶ Quinto. felicitas consistit in actu intellectus: decimo Ethicorum. de actu voluntatis nichil dicit.

¶ Ad tertium dicitur / intellectus ordinatur propter voluntatem: hoc est actus intellectus ob actum voluntatis: et ministrat voluntati lumen: sicut ancilla domine sue lumen ministrat de nocte dum incidit in tenebris. habic beatus Bernardus / in libro de libero arbitrio dicit rationem esse quadam modo pedesequam voluntatis.

¶ Ad quartum sunt opiniones an actus / intellectus / efficientiam habet respectu actus voluntatis. sed partem affirmatiuam teneo: vt patet per dicta in. xxv. distinctione secundi. sed non sequitur: est causa equiuocarespectu actus voluntatis: ergo est perfectior actu voluntatis. habitus est causa eqiuoca respectu actus intellectus: et tamen habitus est actu imperfectior quic¬ quid dicat Altisi. Similiter albedo est causa partialis equiuoca respectu noticie intuitiue sensitiue et intellectiue: et tamen illa albedo vtraque illarum noticiarum est imperfectior

¶ Ad quintum dico quod Aristo. non seiungit actum voluntatis ab actu intellectus. vidit ipse quod intellectus realiter esset voluntas: propterea dicens felicitatem humanam esse in intellectu: satis sufficienter dedit intelligere quod ipsa erat etiam in voluntate. si quis fuisset male vite: nullo mod fuisset felix secundum eum. vt patet decimo e primo Ethicorum.

¶ Contra secundam tertiam conclusiones arguitur sic. dabilis est aliquis actus fortitudinis ita nobilis sicut hic actus iusticie. patet: demonstrando vnum actum martyrii qui vnum paruum actum iusticie excedit. Similiter: dabilis est vnus actus virginitatis excellentis nobilior quam hic actus fortitudinis pugnando in bello.

¶ Respondetur concedendo quod detur aliqua fortitudo nobilior hac iusticia: et aliqua temperantia nobilior hac fortitudine. sed nichil contra conclusiones: in quibus intendimus comparare optimum indiuiduum vnius optimo indiuiduo alterius: vel totam multitudinem: toti respectu multorum nobilium actuum.

¶ Contra hoc arguitur. iii. Thopicorum: si optimus homo est melior optimo equo: quilibet homo est melior quaelibet equa. ergo si optimum indiuiduum iusticie est melius optimo indiuiduo fortitudinis: quolibet indiuiduum iusticie erit nobilius quolibet indiuiduo fortitudinis. et eodem modo argumentabor quodlibet indiuiduum fortitudinis erit nobilius quelibet indiuiduo temperantie: vel quolibet indiuiduo temperantie erit melius.

¶ Respondentur: regula thopica habet verum in rebus eiusdem speciei specialissime entitatiue: alias non oportet. hoc hic non contingit.

¶ Dubitatur: penes quid distinguuntur virtutes cardinales.

¶ Respondetur: aliqui ponunt vmbratice eas esse distinctas per obiecta formalia: et non materialia. Sed dico: non distinguuntur per obiecta partialia. liberalitas / temperantia / iustitia / prudentia / sunt circa eadem obiecta partialia: vt circa carnem / panem / vinum / vel simile: quod potest esse obiectum omnim harum virtutum. Prudentia distinguitur a tribus aliis virtutibus cardinalibus quia est in alia potentia: loquendo vt plures. hoc dixi: nullam distinctionem realem vel formalem (more aliquorum ) inter hec duo pono: sed vna et ea dem res sunt: et propter varia officia / habet varia nomina: vt rex francorum et dux britannie. non obstamte actus his potentiis inherentes specie distinguum tur a tali distinctione potentiarum.

¶ Secundo: tres alie virtutes distinguuntur penes obiecta totalia. cape actus tales / volo temperate comedere de hoc boue: iste actus est temperantie: volo dare hunc bouem platoni: quia est rectus vsus pecunie: sub nomine pecunie rem vendibilem intelliginus. homo vt subiectus miserie est obiectum misericordie: ita quod habitus misericordie inclinat habentem / miseriam et indigentiam hominis releuare. obum personalis amicitie est homo sociali familiaritate coniunctus amanti. obiectum magnificentie est magnum vt magnum: ita quod magnificus intendit magnum extruere opus: non intendens honorem vel commodum liheralis dat pecuniam quia est bonus vsus et expositio pecunie. temperans vult vti cibo et potu et venereis secundum dictamem recte rationis: et ita in aliis virtutibus. capias semper precipua obiecta virtutum: obiecta inquam totalia: et quibuscumque virtutibus variis datis: circa talia obiecta specie distincta inuenies. licet dare potes aliques alios actus virtutum istarum qui non habent pro obiecto actuali hec obiecta totalia: licet bene virtualiter: et hoc sufficit quod sub tali virtute dicantur includi. sed actus capit distictionem solum ab obiecto actuali: vel a potentia: vel a modo in obiectum tendendi. Actus ergo trium virtutum cardinalium et omnium aliarum virtutum non cardinalium distinguuntur penes obiecta totalia: non curando quod interdum sunt eiusdem speciei specialissime entitatiue: sufficit cum hoc habent aliam denominationem virtutum. dare potes actum virginitatis et castitatis coniugalis eiusdem speciei specialissime entitatiue: et non dbstante vnus vocatur virginitas et non castitas coniugalis. quid ergo impedit dare duo indiuidua eiusdem specieispecialissime in genere nature: et tamen vnum illorum continebitur sub vna virtute cardinali: et non aliud. simile superius in. xxvi. distinctione huius diximus de actu spei et non spei: non quod negemsemper idemptitatem inter actus vel habitus virtutum cardinalium: immo idem actus numero spectare potest ad duas illarum virtutum: aliquis ad tres: aliquis ad quattuor: vt volo fortiter et temperanter viuere: ille actus est temperantia et fortitudo. sic da ri potest actus ad tres virtutes spectans.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 31