Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 32

Quaestio 32

An iustitia et ceterae virtutes cardinales manebunt in patria

SExto circa hanc materiam iusticie et ceterarum virtutum cardinalium queritur: an iusticia et cetere virtutes cardinales manebunt in patria.

¶ Respondetur per tres conclusiones: Quarum prima est: iusticia et cetere tres virtutes cardinales acquisite manebunt in patria.

¶ Secunda conclusio: virtutes cardinales in fuse manebunt in patria.

¶ Tertia conclusio. virtutes cardinales non habebunt sinnles actus cum actibus quos habent in via: immo multi illorum habituum non manebunt in patria quae ad aliquos suos actus.

¶ Prima conclusio probatur. christus habuit quattuor virtutes cardinales in via: hoc magister in lit tera ponit: et tamen christus fuit comprehensor secundum animam in via: igitur alii comprehenfores has virtutes acquisitas habebunt. Et sapientie primo scribitur: quod iusticia perpetua est et immortalis: sed iusticia est virtus cardinalis: igitur. hoc idem tenet Alugustinus. xiiii. de trinitate. c. ix. et Beda Exodi. xxvi. Columpne ante quas expansum est velum: potestates celi sunt. iiii. eximiis virtutibus preclare: id est fortitudine / prudentia / temperantia / iusticia: quae aliter in celis seruantur ab angelis et animabus sanctis quam hic a fidelibus.

¶ Ratione arguitur ad conclusionem: habitus non corrumpitur nisi aliquo istorum quattuor modorum: tribus modis naturaliter: et vno supnatu raliter. naturaliter: vel ad corruptionem subiecti: vel ad desitionem cause actualiter conseruantis: vel a contrario: vel meritorie vel demeritorie. tribus primis modis / isti habitus boni non corrumpuntur. anima non corrumpitur: et habitus manent sine actuali concursu potentie: nec adducuntur actus mali oppositi circa mortem / non est necesse. nec demeritorie: quia homo hoc non demeretur: igitur.

¶ Insuper: nulla ignorantia praue dispositionis manebit in patria: sed pura prudentia et nitida: et ita de aliis virtutibus appetitiuis: igitur.

¶ Secunda concluuo patet. habitus acquisiti manent: ergo a fortiore habitus infusi. et patet illud aliunde. charitas infusa et habitus imperfectionem non importantes manebunt in patria. habitus cardinales imperfectionem non important sicut fides et spes: igitur.

¶ Tertia conclusio patet: non erit actus martyrii: vel multi aliiactus virtutum cardinalium: igitur.

¶ Contra primam conclusionem arguitur. habitus oppositi virtutibus cardinalibus non manebunt in patria: cum sint habitus viciosi. ergo nec habitus virtutum cardinalium.

¶ Secundo arguitur: secunda conclusio praesupponit falsum. presupponit enim quod sint cardinales virtutes infuse in baptismo. sed hoc est falsum. essent inanes in paruulo baptisato: cum non potest eis vti.

¶ Tertio arguitur con idem per glo. ad omanos. v. super illo: pro iusto quis moritur: dicentem: est bonus qui non est iustus: scilbet qui natus est in simplicitate innocentie. ergo in baptismo non infunditur iusticia: et per idem nec aliqua virtus cardinalis.

¶ Quarto arguitur ad idem. vel vnus habitus solum iusticie est infusus in baptismo: vel tot habitus distincti specie quot sunt obiecta specie distincta circa que iusticiam exercemus. non primum: equalis est ratio de vno habitu et alio. non secundum: tunc infiniti habitus iusticie vel saltem in maximo numeroinfunduntur.

¶ Ad primum concedo antcedens. nec error / nec habitus viciosus / nec malum culpe vel pene / in patria manebit.

¶ Ad obiectiones contra secundam conclusionem respondetur in quarta distinctione quarti sententiarum.

¶ Sed pro nunc arguitur vlterius. habitus cardinales in patria erunt inanes: quia non exibunt in operationes suas. castitas coniugalis non inclinabit in actus castitatis coniugalis: et ita de habitu martyrii vel patientie. pari forma nec habitus sobrietatis exsbit vnquam in actum bibendi: vel habitus ieiunii ad semel in die comedendum.

¶ Secundo arguitur. ponendi sunt habitus studiosi in appetitu sensitiuo: vt patebit ex dicendis in distinctione xxxvi. et tamen ille virtutes non remanebunt in patria. patet: inherent appetitui sensitiuo. modo ille corrumpitur in morte: et ad corruptionem subiecticorrumpitur accidens eius. et quod semel est tota liter destructum / deus non potest reproducere.

¶ Tertio arguitur ridiculum est ponere virtutes in diis: decimo Ethicorum.

¶ Ad has rationes respondetur: prima ratio non valet. probaret quod alique partes corporis essent inanes: que nunquam exibunt in operationes suas. sed hoc non est pbare superfluitatem in ilis membris: cum sint de complemento indiuidui perfecti. sic isti habitus sunt de perfectione accidentali et ornamento habentis.

¶ Insuper: multi habitus exibunt in suos actus: sed perfectiore modo quam in via. castitas coniugalis non semper inclinat habentem ad velle reddere debitum alteri coniugum: vel ad petendum debitum. immo magis essentiale est castitati conugali non reddere debitum alteri a coniugequam reddere vel petere: vt patet in christifera virgine et in aliis castis. talis actus elicitus potest esse in patria. in via fit generatio ad homines perpetuandos in specie: qui se in indiuiduo perpetuare nequeunt. in patria vero quilibet erit perpetuus in proprio indiuiduo: et sic actus generatiuus non erit in patria: nec tales actus / volo comedere / volo bibere: cum beati ciboAmbrosiaco pascantur: refectione corporea non indigent. possunt habere actus oppositos: qui sunt actus perfectissime temperantie. magis essentiale est temperantie nolle comedere vel bibere plusquam recta ratio dictat quam velle comedere et bibere tantum quantum ratio dictat et non amplius. pluries non comedimus quam comedimus in via. nec in via comede remus. nisi quia calor naturalis aliquas partes ntrorum corporum resoluit: quas oportet cibo et potu restaurare. hec resolutio partium non erit in patria: cumbeati corpora impassibilia haebsent. illicerit summa iusticia: nullus alii faciet iniuriam. non erunt processus interminabiles in senatu vel castelleto: non irrisiones vel ire: non tribulationes vel aduersitates. ergo tunc patientia / mititas / iustitia / et fortitudo erunt in actibus suis perfectissimis: quando volunt. non oportet semper actus harum virtutum cardinalium vel aliarum virtutum non cardinalium semperesse in patria. de eutrapelie actu loqui non oportet. eutrapelia inuenta est ad fatigatos refocillare: et recreationem post labores et tristicias assumere. nichil penofum et laboriosum erit in patria: nouum et stupendum genus leticie et gaudii. leticia quam capimus in ludis mundanis non est patria digna. sicuti vides: puellus iactat contra nuces in cumulo positas: super arundinem vel baculum equitat: vel mortuorum equorum capita in fune post se trahit. ista maturum et grauem senem dedecent. sic recreationes nostre quibus interdum graues viri vtuntur sunt puerilia et nuge respectu recreationis patrie.

¶ Ad secundum concedo quod sunt virtutes in appetitusensitiuo: vt in distinctione. xxxvi. post hac dicetur: et earum subiecta corrumpuntur per vnius partis separationem ab alia. licet partes maneant: vel res que fuerunt partes: non tamen oportet quod quaelitates ille corrumpantur. potest enim deus conseruare illas qualitates extra subiectum.

¶ Secundo: potest sinere illas quilitates corrumpi: et rursus easdem numero corruptas reproducere. inopinabile est apud me dicere quod deus non potest reproducere proprie corruptum permanens: vt ex dictis in distinctione xliii. quarti: dixi. vnum vel alterum istorum facit: sed quod eorum: me fugit. vtrumque scio ei possibile.

¶ Se contra dicis: appetitus sensitiuus erit totaliter appetitiui rationali subiectus: et nullo modo ei aduerfus. ergo non est opus habitu virtute in illo.

¶ Respondetur. illud argumentum probaret ( si aliquid valeret ) non esse virtutes in appetitu rationali. Dico: multis modis appetitus sensitiuus erit rationi subiectus. Ano modo vi patrie et secundum legem patrie multo melius quam in statu innocentie. Secundo ratione virtutum inheremtium potentiis sensitiuis: inclinantium eas ad hoc quod rationi pareant.

¶ Ad tertium dicitur. Aristoteles aliter opinatus est de intelligentiis orbium motricibus quam nos de beatis angelis. in deo vero (quem ponebat vnum. xii. metaphisice. et. viii. phisicorum ) nulla est virtus per realem inherentiam: sed deus est sua virtus infinita per essentiam. Ecce quomodo virtutes cardinales in patria manent.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 32