Quaestio 33
Quaestio 33
De partibus potentialibus iustitiae
SEptimo loquendum est de partibus potentialibus iusticie et iicet antea dixi quare dicantur potentiales / adhuc propter aliquos hanc distinctionem nolentes intelligere: aliqua iterato: vel alio modo alia occurrendo adiungens: dicere non pigebit. Liberalitas / religio / deuotio / latria / et huiusmodi dici possunt partes potentiales iusticie: et non partes eius subiectiue. Procuius intelligentia succincte non nichil de his virtutibus ponam. Secundo applicabo ad propositum quonam pacto non dicantur partes subiectiue iusticie: sed partes eius potentiales. Liberalitas habitus vel actus consistit in hoc quod est ad alterum: et in hoc conuenit cum iusticia. etiam vtraque est ad res exteriores. a qua differt perhoc: quia iusticia exhibet alteri quod est eius. liberalitas exhibet alteri quod suum est. actus liberalitatis est accipere vbi oportet: et dare vbi oportet. et magis est circa dationem quam acceptionem. capit: vt det: et non econuerso. Illiberalitatis actus / est non dare de suo vbidare deberet: vt pauperi non dando in extrema necessitate. et prodigalitas est dare vbi non oportet: hoc est: vbi homo malefacit in dando. et hoc modo semper illiberalitase prodigalitas sunt vicia: vt non dando quando ratio dictat esse dandum: vel dando contra rationem. si vocaretur liberalitas in datione decenti: et quando esset decens dare homo non dat: tunc illiberalitas non esset vicium: sed aliqua esset vicium: aliqua virtus. quemadmodum contigit de extremo abstinentie: vt superius in hac distinctione diximus: sed priore modo comunius capitur: sic quod omnis liberalitas est virtus: et prodigalitas et illiberalitas sunt vicia. Ex isto facile est intelligere quonam pacto liberalitas est pars potentialis iusticie propter conuenientiam eius cum iusticia. De religione et deuotione video aliquos antiquorum sub variis nominibus varias tractare virtutes: et nichil remanet: nisi significationem vocabuli detegere: et crebriter inuenietur eadem virtus. Religio nihil aliud est quam habitus vel actus quo homo disponitur ad cultum diuinum: vt velle sacrificare / vel orare / et huiusmodi. Deuotio est promptitudo (dicunt ) ad deo seruiendum. ista promptitudo nichil aliud est quam habitus religionis. per hunc habitum homo est promptus deo seruire: et per consequens non differunt religio et deuotio. De latria superius distinctione. ix. loquuti sumus. Pietas ( sicut dicit Tullius in sua rethorica)est per quam sangui¬ ne iunctis patrieque beniuolis officium et diligens tribuitur cultus. pietas est etiam erga deum: a quo principalissime habemus esse et viuere. De obseruantia t huiusmodi non oportet nisi videre significationes vocabulorum.
On this page