Quaestio 1
Quaestio 1
An virtus distinguatur a donis beatitudinibus et fructibus
In hac distinctione tricesimaquarta magister principaliter loquitur de duobus: scilicet donis: et de dono timore.
¶ Conformiter ad hoc quaero duas questio nes. Prima erit: an virtus distinguatur a donis / beatitudinibus / et fructibus. Secundo antimor mundanus et seruilis: initialis et filialis: inter se distinguantur: et charitatem compatiantur.
¶ Circa primam questionem scito quod partita est positio. placet michi pars negatiua. propterea ponitur hec conclusio. Dona / beatitudines / et fructus / realiter ydemptificantur cum virtutibus. probatur hec conclusio: omnia pstent saluari ponendo idemptitatem mutuam istorum cum virtutibus. ergo inane est ponere reale discrimeninter hec.
¶ Secundo arguitur ad idem. anima quo ad deum satis bene disponitur per virtutes theologicas / fidem / spem / et charitatem. ad proximum potentia appetitiua satis bene disponitur per temperantiam / fortitudinem / et iusticiam / et reliquas partes potentiales harum virtutum. intellectus practicus per prudentiam: speculatiuus per sapientiam / scientiam / e intellectum.
¶ Tertio arguitur. alique beatitudines realiter idemptificantur cum virtutibus. ergo omnes. quia non est maior ratio de vna quam alia. et si sic: idem dicere debes de fructibus et donis. antecedens patet. octo beatitudines scribuntur matthei. v. patet: beati pauperes spuit: quandum ipsorum est regnum celorum: vbi glosa interlinealis dicit: humiles deum timentes. sed humilitas (vt notum est ) ponitur ab omnibus inter virtutes. eodem modo exponit illum passum glose marginalis: Augustinus in seiumone domni in mondte. sic Chriso. tam in home lia quam super Mhatheum. Secunda beatitudo: beati mites spiritu. Un Augu. mites sunt / qui cedunt improbitatibus et non resistunt in malo: sed vincut in bono malum. Beati qui lugent: quanum ipsi consolabuntur. Ambrosius super LucamCum hoc feceris: vt sis pauper: et mitis: memento quia pcator es: lugeto peccata tua. Beati qui esuriunt sitiunt iusticiam: quandum ipsi saturabuntur. beati qui esuriunt iusticiam: hoc est: feruenter iusticiam appetunt. Beatimisericordes: quando ipsi misericordiam consequentur. quod Remigius exponens dicit: misericors: quasi miserum cor habens. quia alterius miseriam / quasi suam reputat: et de malo alterius / quasi de suo dolet. immediate post iusticiam ponitur misericordia: dicit glosa: vt altera ab altera temperetur. iusticia enim sine misericordia crudelitas est: misericordia sine iusticia dissolutio. Beati mundo corde: glosa interlinealis: quos non arguit conscientia peccatorum. Geati pacifici: quoniam filii dei vocabuntur. pacifici autem dicuntur beati: qui primum in corde suo: deinde et inter fratres dissidentes faciunt pacem. Quid enim prodest alios perte pacare: cum in tua anima sint viciorum bella. Beati qui persecutionem patiuntur propter iusticiam. sicut martyres / boni predicatores / quos ni: que boni faciunt. beati estis cum maledixerint vobi homines: et persecuti vos fuerint: et dixerint omnme malum aduersus vos mentientes propter me. Superiores sententias generaliter dirigebat: iam praesentibus loquitur / praedicens eis persequutiones quas pro nomine eius passuri erant. maledixerint post dorsum: dixerint malum in praesentia: et persequuti vos fuerint: hoc est vim inferentes. Ecce octo beatitudines: qua omnes virtutes sunt: vt patet ex earum expositione.
¶ Preterea. xii. sunt fructus: quos numerat apostolus ad Galatas. v. qui sunt caritas / gaudium / pax / patientia / longanimitas / bonitas benignitas / mansuetudo / fides / modestia / continentia / castitas. Caritas est nota. Gaudium spuitale non est cum impiis: vt patet Esaie. xlviii. Pax: quando homonec se nec alios inquietat. Patientia: aduersorum dicit glosa interlinealis. Longanimitas: hoc est expectando diuina promissa: hoc est perseuerantes. perseuerantia et longanimitas sunt idem: licet Martinus inmpugnet sacatum Thomam quod perseuerantia non facit specialem virtutem: inuliter laborat. experimur in nobis: interdum tedet nos vite natre: et cupimus dissolui e esse cum christo. et efficimur (si non animaduertamus) ex diuturnitate vite tristes. actus iste est bonus / volo perseuerare et constanter manere in bono quamdiu deus vitam concesserit: et quamto diutius viuo: bene viuendo maiora habebo merita. et ex consequenti maiorem beatitudinem. ex illo actut similibus generatur habitus: qui speciali nomine potest vocari longanimitas / perseur rantia / vel constantia. non tamen est negandum quin aliqua temperantia vel iusticia realiter est actus perseuerantie: vt volo continuare istum actum iusticie quamdiu recta ratio dictat: et sic de temperantia. in meipso experior / michi prodest actus longanimitatis elicere: potissimum quandocumque tedium viuendi occurrit. Dicis: ergo ex parte aliarum circunstantiarum loci / et tmperis / pstent poni virtutes speciales: vt Martinus contra Thomam infert.
¶ Respondetur: non est inconueniens. ex quolibbet actu bono generatur virtus. quis potest capere locum vel tempus ex parte obiecti respectu actus boni: vt verbi causa: volo hora quarta surgere quolibet die: si sanus sim: et dicere horas in tali tpere. Sequuntur alii fructus: bonitas: dulcedo animi dicit interlinealis. benignitas: interlinealis: rerum largitas: hoc est: impendere bona proximis. alia sunt nota coincidere cum virtutibus. Eccefructus et beatintudines coincidentes cum virtutibus.
¶ Sequuntur septem dona spiritussancti: que numerantur Esaie. xi. Spiritus sapientie et intellectus: spiritus consiliit fortitudinis: spiritus scientie et pietatis: et spiritus timoris domini. omnia ista idemptificantur cum virtutibus.
¶ Contra ista arguitur. ex dictis sequitur quod dona sunt fructus: quod est inconueniens. quod sequatur patet sic: bene sequitur: he virtutes sunt fructus: hevirtutes sunt dona: ergo dona sunt fructus.
¶ Secundo arguitur. ex conclusione eius probatione soquitur quod. xiii. sunt fructus. patet. xiii. sunt virtutes.
¶ Ad primum concedo quod fructus sunt dona. sed alia est ratio quare aliquis habitus est fructus: et alia quare donum.
¶ Ad secundum nego sequelam. non omnes virtutes sunt dona: nec beatitudines. sed alique virtutes sunt beatitudines: puta ille quae numeram tur. Mathei. v. Christus / illic incepit primo publice do cere: dicit euangelista ex industria: aperiens os suum: ac si multa doceret: et legis euangelice iaceret fundamenta. Dicebat in principio sue doctrine quod ille octo virtutes erant beatitudines: non quod essent beatitudines formales patrie vel obiectiue. sed magnedispositiones ad beatitudinem: et a beatitudinibus initium loquendi incepit. nichil est perfectius in hac vita: sicut psalmographus regius psal. primo. Beatus vir qui non abiit in concilio impiorum ec. et Aristoteles in primo Ethicorum illam quesiuit: et illam tanquam precipuam in decimo specialius perstrinxit. ista dona sunt dona quae data sunt christo. secundum omnes cap. vnde cimum Esaie: exponuntur de messia in lege: vbi propheta loquitur solum de donis christo datis.
¶ Tertio arguitur: virtutes manebunt in patria: vt in distinctione precedenti diximus. dona autem non manebunt in patria. spiritus pietatis non habebit suum obiectum in patria.
¶ Respondetur concedendo maiorem: et negando minorem vt magister negat in littera. et cum christus hec dona habuit in via: qui erat perfecte beatus secundum animam: ergo manebunt in patria. secundum habitum non est difficultas: et etiam secundum puriores actus quam in via: vt in distinctione precedenti loquutus sum.
¶ Ecce dona omnia / fructus omnes / et beatinidines omnes sunt virtutes: et non contra vniuersaliter. virtus est superius denominatiuum vel quidditatium ( non refert) respectu aliarum trium. Octo vocantur beatitudines: licet alie virtutes ad beatitudinem multum disponant: non sic appropriate beatitudines vocantur. cum christus has virtutes sub nomine beatitudinis baptisauit: vocantur ille appropriate beatitudines: et non alie. nec alia querenda est ratio. et cumscriptu ra aliquas virtutes fructus anthonomatice appellauit. illi soli fructus appellandi sunt more scripture ad Galatas. v. et Apocalipsis vltio: licet in speciali beatus Iohannes illos fructus non prosequatur. illa dona dicuntur: quia messie in lege ( hoc est christo) dantur. et propterea tales rationes essent friuole: quare alique virtutes citius vocantur fructus / aut beatitudies / aut dona / quam alie.
On this page