Quaestio 1
Quaestio 1
An vita sufficienter in contemplativam et activam dividatur
In hac distinctione tricesimaquinta magister insistit de discrimine inter sapientiam et scientiam: inter sapientiam intellectum. communiter doctores hic de vita contemplatiua et actiua loquuntur. Propterea circa vitam contemplatiuam et actiuam mouebo quaestiones. Quarum prima est: an vita sufficienter in contemplatiuam et actiuam diuidatur. Secunda erit: an vita contemplatiua sit melior et magis meritoria quam actiua.
¶ Pro prime quaestionis solutione animaduertas: vita est anima corpus / informans: vel vita sepata quae intelligit et vult: non nata informare corpus. tamen vitam in proposito pro modo viuendi hominum accipimus: et non pro quaelibet modo viuendi: sed pro honesto.
¶ Preturea scias licet viuentia a non viuentibus distinguantur motu cognitione: perfectius tamen distinguuntur ab eis cognitione quam motu. cognitio est duplex in genedone: scilicet sensitiuae intellectina: et secundum vtramque aliqui dicuntur viuere. vnumquodque tamen magis proprie sed cognitionem quae est in eo suprema. bruta quidem fenet cognitionem sensitiuam: homines vero secundum intellectiuam. voluptuosa vita quaeest secundum sensum) quae non est homi propisa et peculiaps: sed commuis brutis et hominibus: non est prope vita humana: sed bestialis: et dicitur vita pecudum i. Ethi. sola ergo vita quae est faet pate intellectiuam qua est in homine suprema / dicitur vita humana¬¬
¶ Insuper: vniuscuiusque vita in eo consistit in qua maxime delectatur: et cui maxime intendit: et in illo maxime vult conuiuere quisquis amico. ix. Ethicorum. Et quia quidem maxime contemplationi veritatis acquiescunt: vt thales anaxagoras / tales contemplatiui dicuntur: et eorum vita contemplatiua. Alii vero maxime intendunt ad regendum in policia: et ad alios dirigendos: vt Temistocles / Solon / Ligurus / talium vita actiua dicitur.
¶ His premissis pono conclusiones: Quarum prima est: vita contemplatiua potissimum consistit in contemplatione prime veritatis: hoc est / dei. probatur hec conclnsio: vita contemplatiua consistit in contenplatione: et nobilioris obiecti contemplatio est contenplatio melior: vt patet primo de anima: ergo in contemplatione prime viritatis maxime consistit vita contemplatiua. Secundo arguitur ad idem: vita contemplatiua multorum obiectorum habet contemplationes et noticias: quarum nobilissimi obiecti est perfectissima noticia. ergo con¬ templatio dei est perfect issimus actus vite contemplatiue.
¶ Tertio ar guitur: vita felicis (quae est contemplatiua ) maxime versatur in sapientia: modo sapientia potissimum est circa primam causam. igitur. Une Aristoteles decimi Ethicorum. vii. capite inquit: arbitramur preterea felicitati voluptatem admixtam esse oportere. Iucundissima autem operationum virtutum est ea haud dubie quae per sapientiam prodit.
¶ Quarto arguitur: potissimus actus vite contemplatiue est vt anima etnitatem imitetur et contempletur et se eternam faciat: sed hoc potissimum fit in contemplatione prime cause: igitur. virtualiter hanc rationem / gentilium sapientissimus tangit decimi Ethicor. viii. inquiens: oportet autem non quemadmodum mouent quedam humana nos sapere: cum simus homines: aut mortalia: cum simus mortales: sed qua ad fieri potest: immortales nosipsos facere.
¶ Quinto arguitur ad idem. vita contemplatiua siue vita felicis potissimum est in illo actu vel actibus illis in quibus est maxima et purissima voluptas: sed sic est in actu contemplandi primam causam: igitur. maior patet in latia ex Aristo. iam allegata: et in sequentiin quasic dicit: itaque philosophia mirabiles / tum puritate / tum firmitate / voluptates habere videtur: atque consentaneum est rationi. patet hec conclusio per Augustinum. iiii. de trinitate. c. xviii. in quae sic dicit: mens rationalis purgata cont emplationem debet rebus eternis.
¶ Secunda conclusio: actus contemplandi creaturas pro quanto reductionem habent tanquam ad primam causam productiuam conseruatiuam: vel tanquam precipuam in perfectione in tota cathena siue hierarchia entium: est actus vite contemplatiue. patet: quilibet actus contemplandi / quo mediante ducimur in cognitione prime cause / est actus vite contemplatiue sufficiens: sed sic est de actu contemplandi creaturas propter deum. igitur. consequentia tenet cum maiore. minor patet per apostolum ad aomanos primo. Inuisibilia dei per ea quae facta sunt a creatura mundi intellecta conspiciuntur.
¶ Tertia conclusio. speculationes creaturarum non relate actualiter ad primam causam sunt actus vite contemplatiue. probatur: multi philozophorum gentilium ita philosophati sunt delectantes cognosce re veritates occultas rerum: qui non sunt repshendendi: sed laudandi. studuerunt veritatem inuenire: et errata de aliis pnrgare: homines ab ocio et luxu retrahere. modo ista sunt laudabilia: sed in infimo istorum trium graduum speculandi quaes in his tribus conclusionibus ponimus.
¶ Quarta conclusio. due sunt vite in quibus boni versantur. probatur hec conclusio auctoritate Grego. super Ezechielem dicentis: due sunt vite in quibus nos omises deus perisanctum eloquium erudit: actiua scilicet et contemplatiua. et Beda in omelia de assumptione diue virginis dicit quod due sorores: scilicet Marthaet Maria: significant duas vitas quibus in praesenti exercetur sancta ecclesia: Martha quidem actiuam: Maria vero contemplatiuam significat. idem patet de aliis duabus sororibus: scilicet Rachiele et Lia.
¶ Contra primam conclusionem et eius probationem: et potissimum contra Aristotelem: arguitur per illud quod scribitur Eccle. iii. Altiora te ne quesieris. Et aplus: non alta sapientes: sed humilibus consentientes. sed celestia sunt nobis altio¬ ra. et Catho. apitte archana dei celum inquirere ed sit.
¶ Insuper: nemo debet conari ad impossibile. sed nobis esse immortales est impossibile. voluntas arguitur esse impossibilium: quia est respectu immortalitatis. iii. Ethieorum.
¶ Respondetur: sapere supercelestia recte: siue in lumine naturali: siue in lumine fidei: non est prohihitum. qui quis querit veritates circaprimam causam: vt eius perfectionem intelligat: cognitam magnificet est admiretur: non est malum: sed studiosum. sed circa futura contingentia: et illa que humanum ingenium partingere nequit: seriose inquirere stultum est: et hanc supersticiosam curiositatem vetant sapientes
¶ Ad vltimum argumentum respondetur: conari ad imortale dupliciter intelligitur. Uno modo: quod homo se perpetuet in hac vita mortali: hoc non consulit philosophus: quia hoc non est nobis possibile: est nobis certa periodus viuendi. Alio modo: quod curemus quod illud quod est in nobis immortale: puta intellectus qui est perpetuus vt dicitur tertio de anima: perficietur optimo modo nobis possibili: et ad illud eniti debemus: et hoc est quod phoius dicere vult.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur: est aliqua vita mixta: pastores nunc exercent actus vite contemplatiue. nunc vero actus vite actiue.
¶ Secundo arguitur: Aristo. dicit primo Ethicorum: tres sunt vite maxime excellentes: scilicet voluptuosa / ciuilis (quae videtur esse eadem cum actiua) et contemplatiua. ergo partitio est inconueniens quae primum membrum amittit.
¶ Tertio. dilectio dei ad neutram istarum viarum partinet: et vita qua homines diligunt deum est optima. igitur.
¶ Ad primum istorum dicitur quod illa diuisio datur de vita simplici. non est neganda vita mixta ex vtraque.
On this page