Quaestio 2
Quaestio 2
An vita contemplativa sit melior quam vita activa
SEcundo circa eandem distinctionem xxxv. quaeritur: an vita contemplatiua sit melior quam vita actiua.
¶ Respondetur per hanc conclusionem. vita contemplatiua est melior: laudabilior / et securior / quam vita actiua. probatur hec conclusio auctoritate christi Luce. x. de maria loquentis. maria optimam peartem elegit qua non auferetur ab ea. per mariam autem significatur vita contemplatiua. adduci possunt probationes Aristotelis ad hanc conclusionem. x. Ethicorum: vita contemplatiua paucioribus / indiget: et est homini magis sufficiens quam vita actiua. est quietior: in quae est maior dulcedo quam in actiua: propterea lia lippa est plena curis. et Augustinus in libro de verbis dominidicit quod Mhartha turbabatur: mharis eputabatur. vita actiua ad aliud ordinatur. vita contemplatiua propter se diligitur. cui quadrat illud psalmiste psalmo vicesimosexto. Unam petii a domino hanc requiram: vt inhabitem in domo dominiomnibus diebus vite mee: vt videam voluntatem domini. vita contemplatiua vie / maxime assimilatur statui beatifico: sed ille status est optimus: praeterea: vitam contemplatiuam habet deus sed optimam vitam ipse habet: igitur. et Gregorius. vi. moralium: Mhagna sunt actiue vite merita: sed contemplatiue potiora: ergo vita contemplatiua est melior. quod sit securior / non est dubium. in fluctibus seculi et in vita actiua homo citius labitur.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur. homo tenetur in casu relinquere actus vite contemplatiue: et assumere curam de aliis regendis. ergo vita actiua est contemplatiua melior.
¶ Secundo. maioris est meriti predicare / confessio ues audire / et quo ad laicos iusticiam ferre in republica / et populum subiectum bene regere / quam contemplationivacare: secundum illud Tullii primo officiorum: non solum no bis nati sumus: sed partem patria vendicat et amici.
¶ Ad primum: concedo quod homo in casu tenetur relinque re actum vite contemplatiue: et vacare circa actus vite actiue. sed ex isto non sequitur quod vita actiua sit eligibilior et melior. sicut Aristo. dicit. iii. Thopicotum: philosophari est melius quam ditari: sed necessitatem patienti / melius est ditari. nemo est sane mentis / cui daretur optio quod esset consummatus phos vel opulentus: quin primum praeferret. tamen vbi homoesset in magna indigentia: imprudenter ageret in tendere speculationi: vita praetermissa.
¶ Secundo: licet hommo capiat beneficium: et tenetur in casu exercere opera vite actiue: non est necesse carere actibus vite contemplatiue. bonus praelatus postquam fecit illa quae suo officio incumbunt quo ad vitam actiuam: retrahit se ad partem vt contemplationi vacet / deum rogando / et eum diligendo / quod sine iutellectione naturaliter fieri nequit.
¶ Ad secundum dicitur: aliqui sunt actus vite actiue meliores quam hii vel illiactus vite contemplatiue. sed tota vita contemplatiua: vel potiores actus eius: trascendunt potiores actus vite actiue: vel totam vitam actiuam.
¶ Tertio arguitur: secundum Gregorium in tertia omelia super Ezechielem: actiua vita pror est quam contemplatiua / quia ex bono opere tenditur ad contemplationem.
¶ Quarto arguitur. Nlemo debet abstrahi a maioribus vt minoribus applicetur. sed aliqui abstrahuntur a statu vite contemplatiue: et occupantur circa vitam actiuam. igitur. consequentia tenet cum mino re. maior patet ab apostolo prime ad Corinthi. xiiemulamini carismata meliora.
¶ Ad tertium respondetur distinguendo quod actiua vita sit prior contemplatiua: vel via grenerationis: et sic conceditur: vel prioritate perfectionis: et sic negatur. communiter que sunt priora geseatione posteriora suut perfectione. ideo ignis prius inducit siccitatem et calorem in passum antequam introducat formam substantialem que accidenti est perfectior.
¶ Quinto arguitur. exercens vitam contemplatiuam sibi soli prodest: exercens vitam actiuam sibi et aliis prodest: ergo vita actiua est melior. tenet consequentia: melius est sibi proficere et aliis quom sibi soli.
¶ Sexto arguitur. multi exercent vitam contemplatiuam: et operam dant litteris: qui parum merentur exercentes vitam actiuam. multi plurimum circa virtutes laborant: igitur.
¶ Septimo arguitur. vita actiua est bona: et vita contemplatiua est bona sed aggre¬ gatum duorum bonorum est melius vno illorum solo. ergo vita mixta est melior contemplatiua.
¶ Ad quintum dicitur multipliciter. Primo: quando ita esset: illud non est parum Secundo: orat pro aliis: et ratione innocentie et bonitatis eius deus malis percit. nunquid pro paucis pentapoli parcere voluit. concedo quod melius est sibi proficere et aliis ceteris paribus. sed multi credunt aliis proficere et sibi: qui parum sibi prosunt vel aliis. sed concedo quod da re potes realiter vnum actiue vite: qui pro maiore parte insistat circa vitam actiuam: qui erit melior quam iste quiinsistit circa vitam contemplatiuam.
¶ Ad sextum: concedo quod multi dant operam litteris / qui non tantum merentur sicut exercentes actus vite actiue. aliqui curiositate ducti / operam dant inanibus litteris. sed nos vocamus vitam contemplatiuam illius qui multum circa veritates vtiles insistit: qui deum diligit: et se plurimum circa illam materiam exercet. de pruo actu vite contemplatiue non loquimur.
¶ Ad septimum dicitur quod argumentum non concludit. si aggregatum duarum vitarum vtram que includit: iam duo bona includit. sed si sola vita contenplatiua fuisset continuata ita diu sicut vtraque illarum vitarum: non fuisset minus bona.
¶ Concludendo dico: possunt esse varie imaginationes et opposite in hac materia. dico quod vita contemplatiua estvita actiua securior coram deo: similior vite beatifice paucioribus indigens: maiores habens leticias: et per consequens citius est eligenda simpliciter quam vita actiua: licet in casu vita actiua sit preferenda.
On this page