Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An sint ponendae virtutes in voluntate

IN hac distinctione tricesimasexta magister loquitur de virtutum conexione. circa quam materiam principaliter ista queram Primo de virtutum appetiuarum subiecto: an sit ponenda virtus in voluntate. Secundo: an sit ponenda virtus in appetitu sensitiuo. Tertio: an virtutes morales connectantur prudentie. Quarto: an virtutes alie morales sint connexe inter se: et cum theologicis. et quia aliqui dicunt connectuntur in gradu temperantie et heroico: et non in gradu continentie. gratia illius queram. Quinto de illis gradibus virtutum de quibus loquitur Aristo. vii. Ethicorum. Sexto queritur de medio virtutis: quomodo est in medio: potissimum: an in medio reivel rationis. Septimo: an voluntas potest contraire cuicumque dictamini intellectus.

¶ Circa primam questionem queritur: an sint ponende virtutes in volum tate. hic scito esse vnam positionem beati Thome in prima secunde. q. lvi. tenentis quod iusticia sola inter morales virtutes ponitur in voluntate. fortitudo et temperautia ponuntur in appetitu sensitiuo: et nullo modo in voluntate. quod iusticia sit ponenda in voluntate: patet ex Aristo. v. Ethi. primo.

¶ Contra hanc positionem sit hec conclusio. ponende sunt temperantia fortitudo et iusticia virtutes in voluntate. probatur hec conclusio: charitas et iusticia acquisita sunt in voluntate: ergo temperantiae t fortitudo possunt esse: vel in voluntate generari. sed hic negas consequentiam. voluntas determinatur sufficienter ad proprium suum bonum in ordine ad se: hoc est: ad suum bonum naturale. et cum temperantia et fortitudo sunt bona hominis in se: et in ordine ad seipsum: in voluntate non ponitur temperantia vel fortitudo: sed eget determinatione ad bonum supernaturale vel ad bonum naturale in ordine ad alterum. propterea in voluntate ponuntur charitas et iusticia: non autem temperantia vel fortitudo. Contra hoc arguitur: intellectus sufficienter determinatur ad verum: et non obstante in intellectu respectu talis veri generatur virtus intellectualis: vt sapientia et prudentia. vi. ethicorum. Secum do arguitur: licet intellectus osendat voluntati / tempera te esse viuendum: voluntas potest ex libertate sua contraire dictamini intellectus: ergo voluntas indiget habitu determinanti ipsam voluntatem ad hoc quod est recte dictatum.

¶ Confirmatur hec ratio: dabilis est habitus virtus / in intellectu ad quem intellectus est sic determinatus quod non potest ei dissentire: immo si apprehendit terminos: oportet quod illi assentiat. patet respectu principii perse noti: ergo licet voluntas determinetur ad suum bonum naturale ostensum ab intellectu: non obstante in voluntate ponetur habitus et virtus.

¶ Tertio sic arguitur. aliquis actus liber generat habitum in voluntate: vt patet de actu iusticie: et non est maior ratio de vno actu libero quam altero: ergo quilibet actus liber in voluntate generat habitum.

¶ Respondet in. ii. ii. qu. clv. articulo. iii. generabuntur tales habitus: sed erunt continentia vel incontinentia: et non proprie virtus. si actus vnus temperantie in voluntate generat habitum remissum: possunt multiplicari plures actus: et generabitur habitus intensus: qui erit virtus simpliciter.

¶ Insuper: quemlibet pars virtutis est virtus. Item: tali habitui cuicumque conuenit diffinitio virtutis. est habitus electiuuus in medietate consistens. ergo est virtus.

¶ Quarto sic arguitur. licet voluntas sufficienter od bonum determinetur: non tamen sufficiem ter determinatur ad prompte delectabiliter et ad in tense velle tale bonum. ergo ad hoc faciendum indiget habitu.

¶ Quinto arguitur: possunt esse in voluntate passiones ipsam impedientes a persequutione boni: vt tristicia / leticia / vel huismodi. ergo voluntas indiget habitu bono ad hoc quod illas passiones moderetur.

¶ Sexto arguitur: non est negandum a nobilissima potentia (quod potentiis inferioribus conceditur) quod ornat: et est perfectio ipsius potentie. sed temperantia et fortitudo ponuntur in appetitu sensitiuo: qui est potentia inferior: ergo temperantiae fortitudo non sunt negande a voluntate. Dicis: propter perfectionem potemtie non eget habitu: et potentie inferiores egent. Contra: intellectus perte est perfectior voluntate: et tamen in intellectu ponitur habitus: ergao perfectio potentie non concludit habitum virtutem non ponendam in voluntate. Item: iusticia est nobilior virtus quam tempenrantia vel fortitudo: et tamen iusticia ponitur in nobili potentia: scilicet voluntate. ergo propter perfectionem habitus / vel potentie / non est negandus habitus virtutis temperantie a voluntate.

¶ Septimo arguitur. actus temperam tie generat habitum temperantie: et virtutem in appetitu sensitiuo: ergo et actus temperantie in voluntate generat habitum. tenet consequentia: actus voluntatis est perfectior actu appetitus sensitiui: et voluntas est capax talis habitus: et cum non sit status in eius cremento: ad cremen¬ tum actus in voluntate generabitur virtus tempenrantie fortitudinis.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur probando quod non sunt ponendi habitus virtutis tperantiet fortitudinis in voluntate: et primo sic arguitur: voluntas est libera: ergo potest sufficionter se de terminare ad bene agendum. ergo non indiget virtute de terminante eam.

¶ Secundo arguitur: voluntas est agens liberum: ergo repugnat ei determinari ad certam actionem per agens naturale. habitus virtutis est agens naturale: ad vnum inclinans suapte natura: ergo repugnat quod sit in ea virtus.

¶ Ad has rationes respondere nulla est difficultas. concludunt (si aliquid valeant quod in voluntate non est ponenda iusticia. tamen respondetur in particulari. Ad priorem rationem concedo quod voluntas est libera: et potest bene et male agere: propterea eget habitu ad hoc quod determinetur ad bene agendum.

¶ Ad secundum argumentum dico: si alii soluant argumentum de iusticia: solutionem habent de quocumque habitu: sed pro omnibus dicitur quod habitus est agens naturale et partiale. non potest necessitare voluntatem que est agens superius. vtens suo habitu quando vult.

¶ Tertio arguitur. si in voluntate ponendus sit habitus virtutis: sequitur eodem modo quod in angelo possunt poni virtutes. quod Aristote. x. ethicorum negat. Ad hoc argumentum: quero ab aliis an ponant iusticiam in angelis: et si sic: non debent negare habitum fortitudinis in eis. Secundo: non video quare negandi sunt habitis in angelo et in quacumquem potentia in qua ponitur actis: qua quidem potentia potest facilis exire in suum actum post actuum frequentationem: in illa de facto ponendus est habitus. Illud est argumentum probandi habitus: cum in deo non est actus ab eo distictus: in eo non generatur habitus. et si philosophus aliquis ita sentiret de angelis: quod sua essentia est sua in fellectio et volitio: debet conseqenuter ab illa negare habitus.

¶ Contra ista arguitur: et est quartum argumentum. sequitur quod anima separata potest habere habitum temperantie in sensu composito: consequens est falsum. non habet sensum gustus vel tactus: sed circa tales sensus est temperantia: secundum Aristotelem. iii. ethicorum. et quod sequatur patet sic: possunt elicere actus temperantie: et per me quaecumque potentia habens actum alicuius virtutis potest habere habitum illius virtutis: et ipsam virtutem:

¶ Quinto arguitur. actus beatificus in voluntate in patria non generat habitum. ergo nec actus temperantie in via. tenet consequentia: quia idem est: si vnus actus voluntatis pari ratione nullus. antecedens patet: da oppositum: cum potentia potest elicere actum intensiorem adiuta ab habitu quam sine habitu: sequitur quod beatus erit semper magis et magis beatus: quod est falsum.

¶ Respondetur: quero ab aliis an anima separata potest acquirere habitum iusticie: et qualiter in illo respondent: sic eis respondebitur. concedo quod animaseparata potest habere tales actus: vellem Ioannem temperate viuere: et ille actus in anima generat habitum temperantie. et qua ritur ab aduersario: an anima separata potest talem actum elicere: volo temperanter viuere: et queritur ad quam virtutem spectat talis actus. eodem modo respondeo de habitu: nec est maior difficultas in vno quam in alio. siue habitus dicatur temperantia vel ne parum refert: est de termino contendere: sufficit: generabitur habitus. Aristoteles loquitur pro hoc statu in quo viuunt homines: et de hominum virtutibus: et sic temperantia et intemperantia sunt circa sensum gustus vel tactus.

¶ Ad quintum dicitur: quando negaretur antecedens probatio consequentie est nulla: quod beatus erit semper magis et magis beatus: et quod beatificabitur plusquod meritus est. et ratioest: quia illud argumentumprobaret quod decedens cum melioribus naturalibus plus beatificatur quod decedens cum peioribus: posito quod equaliter meruerunt: quod non est dicendum. deus supplet plus illum qui minora naturalia habet: et minus illum qui meliora habet naturalia: sic dicetur de illo cuius habitus beatificus augebitur. secundum crementum habitus deus minus et minus cooperabitur: et sic plus augebitur actus beatificus intentionaliter: cum concursus vnius cause effectiue tantum proportionabiliter diminuitur sicut est crementum alterius cause. Secundo: nego quod actus beatificus generat habitum. ratio quare deus instituit quod actus producat habitum est: quia non possumus sper habtre actum et sic non possemus menorari antece visorum: nec facilitari ad bene operandum post operationes bonas: si non maneret habitus. propterea ponitur habitus. ergo cum actus beatificus in patria est perpetuus et omnium bonorum operum est praemium: non dabitur habitus ab illo productus. Secundo dicetur: sicut noticia intuitiua non producit habitum: nec dilectio beatifica quae ab intuitiua producitur / producit habitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1