Quaestio 2
Quaestio 2
An sint ponendae virtutes in appetitu sensitivo
¶ Respondetur ad hanc questionem per tres conclusiones. Quarum prima est. ponenda est virtus in appetitu sensitiuo ipsum inclinans contra naturalem eius inclinatio nem. probatur hec conclusio: appetitus sensitiuus crebriter rationi aduersatur. patet de incontinenti. t Eustracius. i. ethicorum dicit. quod incontinens seipsum vult rescindere ab irrationali appetitu: sed superare non potest. et ratio potest cohibere appetitum sensitiuum ne effrenate in illicitum moueatur: cui principatur principatu politico: primo politicorum: et quod sine tristicia rationi obediat: vt patet in virtutibus purgatoriis et purgati animi. et hoc non fit sine bono habitu in semsualitate inclinante ipsam conformiter ad rationem. Ex isto formatur sic ratio: in continente incontinentie magna est rebellio inter sensualitem et ratio nem. in heroico vel temperato temperantia gradu / omnia sunt rationi consona sine tristicia vlla: et hoc non potest fieri sine habitu bono in sensualitate. non susficit ad hanc armoniam pacificam habitus bonus in voluntate. ergo oportet dare habitum bonum studiosum (qui erit virtus) in appetitu sensitiuo sine sensualitate: que est conclusio probanda. Secundo arguitur ad idem. bruta inclinata ad obiecta delectabilia / et ad delectabilium persequutionem / possunt habi¬ tuari ad oppositum: et non perhabitum in voluntate: qua nullam habent: sed solum appetitum sensitiuum. ergo habent habitum in appetitu sensitiuo. Tertio argnitur. appetitus sensitiuus humanus est superior et alterius rationis quam appetitus bruti cuiuscumque. ergo si bruta possunt habituari ad oppositum inclinationio eorum: appetitus sensitiuus in homine habituari potest. Ex his sufficienter osenditur quod in appetitu sensitiuo ponitur habitus studiosus: et ad bonum inclinans: contra naturalem inclinationem appetitus sensitiui.
¶ Secunda conclusio. in appetitu sensitiuo ponitur habitus conformiter ad rationem quando appetitus sensitiuus est rectus illi conformis. patet: in ipso potest generari habitus: licet rationi aduersetur: contra naturalem inclinationem. ergo citius in eo generari potest habitus quando est rationi conformis.
¶ Tertia conclusio. habitus in appetitu sensitiuo est vinus minus principalis quod habitus intellectiui appetitus probatur: actus eius est imperfectior: ergo et habitus. consequentia liquest: antecedens patet: potentia est perfectior: ergo et actus. propterea Aristoteles felicitatem ponit in intellectu et appetitu intellectiuo: et non in sensuvel appetitu sensitiuo. x. ethic. viii. dicit: non enim hoc ipso quo homo est ita viuet: sed quo est quid in ipso diuinum: quantum igitur hoc ab ipso composito disfert: tantum et huius operatio distat ab ea quaea virtute alia proficiscitur.
¶ Contra primam conclusio nem arguitur sic: appetitus sensitiuus ita naturaliter inclinatur in persequutionem sui obiecti sensatiper sensum sicut ignis ad calefactionem: sed ignis nullo modo potest habituari in oppositum quod non calefaciat passum sufficienter applicatum: vel ad frigefactionem. igritur.
¶ Secundo arguitur: ille habitus oppositus in sensualitate non causatur a voluntate. quia voluntas non est factiua nec producit effectum extra se: saltem actum vel habitum: nec potest causari a sensualitate met: nec videtur a qua alia causa causari potest: erao a nulla causa causari potest. Clarius sic argumentor: capio sortem vehementer inclinatum.
¶ Ad hec potest dari triplex imaginatio: vna: quod nullus est habitus in appetitusensitiuo oppositus inclinationi naturali eius: sed est habitus multum intensus in voluntate qui inclinatio ni naturali appetitus sensitiui resistit. sed hec imaginatio non est bona: non esset illa tranmquillitas tunc in homine vt omnia rationi sint consona: nec esset habitus in bruto contra naturalem inclinationem eius: cuius oppositum videmus. ergo volumus dicere: est habitus oppositus inclinationi naturali sensus in appetitu sensitiuo. Sed due dantur imaginationes a qua causa causatur ille habitus. vno modo potest dici: voluntas producit immediate sine suo proprio actu elicito quandam qualitatem in appetitum sensitiuum conformiter tendentem cum voluntate. quemadmodum sine alio actu praeuio producit eius proprium primum actum elicitum: quare non potest etiam sine aliquo actu praeuio concurrere ad aliquid producendum in potentia executiua vel sensitiua. et hoc potest biphariam dici: vno modo quod illa qualitas mouet sensualitatem partialiter producere actum oppositum sue inclinationi naturali. Alio modo potes imaginariquod non est ponen¬ dum aliud in sensualitate ab illa qualitate ei impessa quae tendit in obiectum conformiter ad voluntatem: ne tibi id extraneum videatur: declaro per manudationes: de virtute magnetis sibi ferrum attrahentis: et de virtute nature in nobis cibum grauem assumptum in ore ad caput ad se trahentis. Idemptidem: printum mobile sua influentia motu raptus speras inferiores omnes secum ab oriente ad occidentem contra motum proprium mouet per quandam qualitatem eis impressam. similiter intelligentia mouens orbemcausat motum localem in celum: qui celum mouet: tenendo quod motus localis distinguitur a mobili: et de impetu causato in troco pueri trocum circungirantis ad pueri nutum: et de impetu in nobis nos mouentem ad vnam differentiam positionis: nec in particulari cog iita n:nec volitam. lic et voluntas producat qualitatem extra se voluntatenrin multis istorum non producit qualitatem extra suum totum. Tertia imaginatio: et verosimiliter praecedenti: adhuc est talis. voluntas mediante suo imperio forti mouet sensualitatem in fugam illius ad quod naturaliter inclinatur: hoc est in primum actum fuge: puta in suum nolle naturale respectu talis obiencti. ad illud nolle naturale. imperium voluntatis / t ipse appetitus sensitiuus / immediate concurrunt. cum ipsa sensatione / posito imperio voluntatis efficaci / ponitur illa: fuga: et non posito illo imperio non ponetur illa fuga: ergo illud imperium efficientiam habet respectu illius fuge. Dicoenim ad formam argumenti non esse idem in igne calore et in agentibus naturalibus inanimatis. et in animatis agentibus naturalibus. et patet manifeste: primorum principiorum assensus in nobis causant habitum: vt in distinctione. xxiii. superius diximus: et tamen in igne vel lapide sursum moto non causatur habitus vllus. deus dedit imperium et dominium rationi et voluntati vt possint appetitum sensitiuum mouere conformiter ad rationem: et ipsum habituare et captiuare ad bonum. Gene. iiii. sub te appetitus tuus erit: hoc est in tuo imperio et dominio. appetitusmouet appetitum sicut spera speram: tertio de anima hoc est: appetitus intellectiuusmouet appetitum sensitiuum. et non solum illud in hominibus: sed in brutis. cum primum applicatur iuuenis canis fame pertesus lanio in bouis diuisione occisione: ad carnem currit: stat vir cum virga canemdure feriens: habituat eum ad oppositum: ad fugam illius carnis. timor virge et conseruatio vite plus mouet canem ad fugam quam ad prosequutionem carnis. habituat eum quod sic non accedit: nec carnem vllam capit: nisi frustrum ei particulariter proiectum: vt video dum transeo prope lanios parisii: videndo eorum canes humi positos dominos intueri in partitione carnium venalium quousque eis proiiciant. similiter de catto iuuene experimur: qui non est ita disciplinabilis sicut canis: cum animam sensitiuam inferiorem habeat. docemus cattum vt ad mensam accedere non audeat: sed cibum appositum expectat in loco consueto: et cum appetitus sensitiuus in homine sit supremus appetitus sensitiuus: quia animam rationalem habens proparte: quare ista negabimus eius appetitui fensiti uo conuenire.
¶ Contra istud arguitur: ex dictis se quitur quod ratio imperat appetitui sensitiuo principatu dispositico: consequens est contra Aristotelem. i. politicorum: et consquentia patet: potest ipsum habituare ad quam partem voluerit: et eum in chamo mitem ducere.
¶ Respondetur. non sequitur. post peccatum primi parentis non potest volunt as imperare ad nutum appetitui sensitiuo quin interdu: n reluctetur: secus est respectu partium corporis. potest sine resistentia vlla digitum aut manum mouere. sed appetitus sensitiui ali qua membra reluctantur: vt videre est in membris pudibundis: quae non mouentur semper ad nutum voluntatis. de quorum motu et dispositione Adam erubuit: iusticia originali amissa. sed fateor: voluntas potest captiuare appetitum sensitiuum ne vllo modo reluctetur rationi: ita quod homo potest sequi rationem sine tristicia vel rebellione sensus: per bonam habituationem sensus.
¶ Sed contra ista arguitur. Paulus sensit aliam legem in membris suis captiuantem eum ad peccatum: et tamen heroicus erat in virtute.
¶ Respondetur: hanc rebellionem ei Sathan infundebat: propterea eam angelum sathane appellabat apostolus. Simile de Iheronimo dici pote st. qui magnos insultus passus est: non obstantibus virtutibus eminentissimis in eo productis. Ex his patet ad vtrumque argumentorum solutio.
¶ Sed queris: quomodo deus creauit nos cum hac sensualitate quae rationi aduersatur: que ad optima depraecatur. i. ethicorum. Insuper: ex probatione prime conclusionis videtur sequi quod in nobis esset contrarietas et ciuile bellum: cum caro concupiscit aduersus spiritum: et sic qualitates contrarie erunt simul. contra Aristo. iiii. metha.
¶ Aespondetur: deus creauit nos homines: modo de hominum ratione est habere acopetitum sensitiuum: qui inclinatur in prosequutio nem obiecti conuenientis / vt homines nutriantur / et se manuteneant per generationem. dedit rationem et imperium ipsi voluntati: per quod potest sensualitatem cohibere ne tendat effrenis circa suum obiectum. Ad aliud respondetur. quando est prosequutio in sensualitate respectu a. obiecti delectabimlst respuitio eiusdem in voluntate vel in appetitu intellectiuo: non est contrarietas. contraria sunt apta nata fieri circaidem. modo appetitus sensitiuus non est appetitus intellectiuus: et sic actus qui in his duabus potentiis sunt / non contrariantur. sed quia tendunt in idem obiectum opposito modo: vt sensualitas in prosequutionem obiecti delectabilis: et voluntas in fugam illius: dicir contrarietas obiectimaquantum ad tendentiam: et illa non est contrarietas vllo modo.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. appetitus sensitiuus est perfectiorappetitu intellectiuo: ergo actus eius est perfectior circa idem obiectum quam actus appetitus intellectiui: et prconsequens habitus appetitus sensitiui est perfectior habitu appetitus / intellectiui: et per consequus virtus in appetitu sensitiuo est perfectior quam in appetitu intellectiuo. primum antecedens probatur: appetitus sensitiuus est aggregatum ex organoet anima intellectiua: appetitus intellectiuus nichil aliud est quam voluntas. modo totum alterius rationis a parte semper est perfectius essentialiter sua parte: alioquin homo non esset perfettior sua anima.
¶ Aespondetur distinguendo quod appetitus sensitiuus sit perfectior appetitu intellectiuo: vel perfectior entitatiue: et sic concedo: vel quod sit parfectior potentia: et sic nego. intellectus et voluntas est perfectior potentia quam sensus et appetitus. sensitiuus: quia potest actum producertur perfectiorem: et seperati a corpere potest suum actum producere: non autem sensus: et nobiliora oba respicit. sensus vel appetitus sensitiuus nihil spuritale habet pro suo obso. pro nunc non aggredior illam difficultatem phisicam: anappetitus sensitiuus sit in corde more Aristo. vel in cerebro more medicorum: in quocumque illorum locorum est: ille est appetitus sen sitiuus in qua virtutem vicium locamus.
¶ Contra istam arguitur: bene sequitur: hic binarius ( demonstrando animam et suum organum corporeum ) est perfectior quam hec anima: et hic binarius est potentia sensitiua: ergo potentia sensitiua est perfectior anima.
¶ Respondetur concedendoquod sequatur. sed ex illo non sequitur appetitus sensitiuus est perfectior potentia quam voluntas: bene autem est perfectior res. libet idem sit potentia et ille binarius vel illa res: est minus perfecta potentia: et perfectior res.
¶ Contra ista arguitur: si sensus esset aggregatum ex organo et anima: tunc appetitus sensitiuus in homine esset perfectior quam appetitus sensitiuus / in bruto: et potentia visiua in homine esset perfectior potentia visiua aquile. consequens est fln. aquila longe melius videt.
¶ Respondetur potentia visiua hominis est perfectior res quam potentia visiua lincis vel aquile: sed non est perfectior potentia visiua: cum linx et aquila longius et perspicacius vident: haesent organum quaeli tatiue melius dispositum: habic melius vident: nonne vides: lippus et senex potentiam visiuam habsent ita perfectam entita tiue sicut in iuuentute: et tamen non ita bene vident: quia potentia vislua eorum debilitatur: et est indisposita. modo potentiam bene disponi multum facit ad exeundum in actum potentie: et ad denominandam potentiam perfectam in esse potentie. si senex hatret oculum iuuenis videret vt iuuenis primo de anima.
¶ Uides ergo quomodo saluari potest quodo sunt habitus in appetitu sesitiuo eum hilitantes ad imperium rationis: et vt rationi pareat inclinantes. et potest esse tantus / habitus: quod inclinatio eius tantum facit ad respuitionem obii ad quod inclinatur ex se: vt cum voluptate respuat ipsum. quando homo exit in actum sui habitus / cum oblectamento exit: et tantus esse potest habitus quod sensualitas erit extincta: ad hunc sensum: quod nullam rebellionem facit in homine ad hoc quod abstineat ab obo ad quod sensualitas ex se inclinatur. hoc in gradibus virtutum amplius deducetur: propterea super hoc nunc supersedeo.
On this page