Quaestio 3
Quaestio 3
An sit connexio virtutum moralium cum prudentia
¶ Pro questionis solutione ponuntur due conclusiones. Quarum prior est. nullus est prudens nisi bonus. hanc conclusionem in. xxxiii. distinctione huius probauimus.
¶ Secunda conclusio: non est dabilis actus virtutis moralis sine prudentia probatur hec conclusio: nullus actus in voluntate elicitus est bonus. nisi regulatus a iudicio intellectus: quod voco prudentiam. memor tamen sum quod ignorantia inuincibilis sufficit secundum prius dicta: sed nunc loquar vt plures: sub nomine prudentie de illa intelligens. quare iste acitus est bonus / volo dare huic elemosinam: nisi qaiudico ita debere fieri: vel deus praecipit: vel deus consulit: vl recta ro dictat: alioquin actus puerorum non habetiumrationem vel dementum essent boni: quod non est dicendum. probatur hec conclusio auctoritate philosophi. ii. ethicorum virtutem diffinientis: est habitus electiuus in medietate consistens prout determinant ipse sapiens: hoc est prudens: hoc est secundum dictamen recte rationis. et patet hoc amplius: ex industria. vi. ethicorum. vltimo sic dicit. At que earum quae proprie est virtus non sic sine prudentia: et paulo post: in parte socratem laudat: in parte eum carpit. laudat eum in hoc quod dicebat quod virtus moralis non beaet sine prudentia. sed eum arguit in hoc quod dicebat omnes virtutes morales prudentias esse. sic dicit philosophus post verba allegata. Quapropter inquiunt virtutes omnes prudentias esse: et Socrates partim recte quarebat: partim peccabat: quia virtutes omnes prudem tias esse putabat: bene dicebat quod non esse sine prudentia ipsas aiebat. et mox hoc idem probans / diffinitionem virtutis apud omnes commueme inducit sic dicens. hoc autem huius indicium est. etemm nunc omnes cum virtutem diffiniunt dicentes ipsam habitum esse: et asserentes ea circaque versatur: addunt secundum rectam rationem: et recta ratio est ea quae est secundum prudentiam. et multa verba ad idem propositum adducit. Forte propter aliquos impitos putantes virtutem posse fieri sine prudentia: sicut ego audiui aliquos sophistas dicere. postea correlarie infert sie inquiens. Patet igitur ex dictis fieri non posse vt sine hridentia sit ho proprie bonus: et absque morum virtute prudens. vides duas conclusiones probatas etx mente hhilosophi. Quarum priorest. non est prudentia sine honitate. Secunda conclusio: non est virtus aliquam sine prudentia. Ex his duabus conclusonibus sequitur: tertia connexio est inter virtutem moralem et prudentiam patet: vns non potest fieri sine alia: nec econuerso: ergo inter illa est connexio. consequentia tenet ex quid nominis connexionis.
¶ Contra ista arguitur. prudens sortes potest precipere platonirudi agere quod est rectum: et conformiter ad dictamen recte rationis. tunc sic. in platone est actus virtutis: et tamen in ipso non est recta ratio: sed in alio: scilicet sorte.
¶ Secundo: multi plebei dant elemosinam: et multa alia bona faciunt: qui non sillogisant vel iudicant in intellectu hoc est faciendum. ergo non requiritur prudentia ad actum moraliter bonum.
¶ Ad primum admitto casum: et dico quod plato habet iudicium quod a est faciendum: licet prudentiam ab alio ex precepto alterius accepit: et sic non habetur virtus moralis sine prudentia. Si ponas quod prudentia fuerit in sorte: et nulla in platone: sed plato facit a ad mandatum sortis: tunc dico quod a. non est virtus in platone.
¶ Ad secundum argumentum dico quod plebei habent prudentiam et iudicium: prudentiam regulatiuam actus boni quem faciunt: alioquin non esset bonus plebeus. sic iudicat in intellectu practico / ieiunandum est hodie / eundum est ad templum / danda est elemosina pauperi. et conformiter actus voluntatis elicit.
¶ Tertio arguitur: prudentia non est pars essentialis nec integralis virtutis moralis: nec econuerso: ergo vna illarum potest esse sine alia. consequentia tenet vtrobique in creaturis: ergo intur prudentiam et virtutes morales non est connexio.
¶ Quarto: aliquisunt naturaliter fortes et naturaliter temperati / sine prudentia: ergo male dictum est.
¶ Ad tertium concedo assumptum. non est contradictio de potentia dei quod vna illarum qualitatum sit sine alia.
¶ Ad quartum concedo aliqui sunt dispositi et apti ad vnam virtutem:t aliqui magis ad aliam: aliqui ad vicia: vt solet dici de bene et male natis. et hoc concedit arist. in lfa in vltimo cap. vi. ethi. sed tales propterea non hoesent proprie vrtutes morales vel prudentias: cum non habemant habintus appetitiuos vel prudentiales ipsius intellectus.
¶ Quinto arguitur. capio sortem qui habuit a actum prudentie remissum vt vnum: et b. actum voluntatis vtutis intensum vt. viii. casus est possibilis. non est necesse hbere actum intellectus ita intensum sicut actum voluntatis: vel econuerso: tunc generabuntur due virtutes a. et b. a remissus habitus: et b. intensus: tunc possibile est quod adducatur inprudentia contraria a prudentie: et ipsam corrumpat non est ne cesse propterea corrumpere b. bonum actum virtutis. vel ducatur casus opposito modo: sit b. actus voluntatis intensus vt vnum. et a. actualis prudentia intensa vt. viii. generabuntur habitus proportionabiles: tunc possibile est quod b. actus voluntatis corrumpatur per suum contrarium absque hoc quod corrumpatur a. habitus intellectus: quia illud quod contrariatur formaliter habitui voluntatis nullo modo contrariatur prudentie. ergo non est necesse esse connexionem inter prudentiam et virtutem moralem.
¶ Sexto arguitur: quis potest habere iudicium in intellectu: quod danda est elemosina pauperi absque hoc quod conformiter velit: tale iudicium intellectus non est sapientia / nec ars / nec intellectus / nec alius habitus veridicus a prudentia. ergo sub prudentia continetur.
¶ Septimo arguitur. ex dictis sequitur quod b. actus voluntatis denominat a. actum intellectus prudentiam et econuerso / a. actus intellectus denominat b. actum voluntatis virtutem. et sic duo actus et duo habitus mutuo se denominabuni: quod est inconueniens. corsequentia tamen liquet intelligenti.
¶ Ad quintum dico: intelligit aristoteles. potissimum de actu. non potest esse actus virtutis sine actuali prudentia. de habitibus quicquid alii dicunt) non video illud requiri. sicut argumentum arguit: stat quod vnus habitus remittatur ad non gradum inclusiue: alio habitu stante / vel non totalitur extincto. non video quaere debeamus dicere quod habitus remanens non dicatur virtus: cum erat actus bonus / et studiosus / et virtus secundum actum. potest homo dicere hic voluntarie. sine presentia iudicii habitualis intellectus / habitus voluntatis non est virtus: sed non est expediens ita dicere. dico ergo ad virtutem habitum sat esse quod generabatur ex virtute et ad virtutem posset inclinare in potentia propinqua.
¶ Contra hoc arguitur. maneat b. habitus in voluntate sine prudetia actuali velhabituali: tunc per me. b. est virtus: ergo inclinat in actum virtutis sine prudentia: alias esset inanis virtus
¶ Respondetur negando consequentian. Nunqua est actus aliquis bonus sine prudentia actuali secundum Aristotelem et veritatem. deus preterlegem potest acceptare actum voluntatis sine actuali prudentia: sicut potest actum naturalem: non est idem de habitu.
¶ Ad sextum concedo assumptum. potest habere rectum iudicium: sed tale iudicium non est prudentia nisi in aptitudine: supposito quod iudicium habens sit bonus. sub nullo illorum iudiciorum. vi. ethicorum numeratorum actualiter in cluditur. si non fuerit actus ei respondens in bonitate voluntatis. sed res est tenebrosior. de donominnatione prudentie. res in hoc est lucida: numquam actus voluntatis est bonus sine prudentia actuali: sed que bonitas requiritur ad prudentiam / est maior ambages: si esse in gratia sufficeret: tunc erit prudentia sine actu studioso. sed quicquid sit: non solemus vocare malos prudentes sed solum seminiuerbios / bene loquem tes / et imprudentes. in absoluto modo loquendi existens in mortali puiblico non est prudens. et potest dici quod nullus existens in mortali est prudens de termino est solum luctare. ad iudicium ergo esse prudentiam requiritur virum non esse in mortali: et habere meritum in voluntate respondens: siue actuale. siue in acceptatione diuina: non insisto: quia solum eit de termino et modo loquendi contend re. si non esset modus loquendi Ariftotelis: non sic loquerer: propter has obiectiones. potest homo habere rectum iudicium practicum in intellectu: et bonum actum in voluntate: et esse in peccato mortali occulto: et per consequens talis est malus: et tamen ab omnibus vocabitur prudens.
¶ Sed dicis: putatur prudens: quia putatur bonus: sed realitur: nec est prudens / nec bonus. in hac materia non amplius procedo.
¶ Ad septimum: conceditur quod duo actus mutuo se denominnant in esse tali: puta in esse prudentie et bomditatis. actus non est bonus essentialr intrinsece: ymo potest esse liber in voluntate et non esse bonus. si iudicium prudentiale desinat esse: ille actus non est bonus qui prius erat bonus.
¶ Octauo arguitur auct. aug. super illud psalmi. exxiii. forte viuos deglutissent nos: hi sunt quiviui absorbentur qui sciunt malum esse lingua consentiunt: ab sorpti moriuntur. Idem super illud psal. lx viii. fiat mensaeorum coram ipsis. et quid est viciis consentientes nisi scientes non debere consentire. Ecce norunt muscipulame pedenponunt. Idem super illud psal. ex viii. concupiuit anima mea desi. etc. praecedit intellectus. sequitur tardus aut nullus effectus ex his auctoritatibus sequitur quod quis potest here prudentiam in intellectu et maliciam in affectu.
¶ Rder: iste auctoritates nhhil aliud volunt nisi quod intellectus potest recte iudica re a ese malum et non faciendum. hoc non obstante homo conuenit tali iudicio: quod non meretur dici prudentia perper defectum connotatonis emin. si homo concorditur oparetur sicut iudicat: tunc suum iudicium esset prudentia. et sic prudentia erit quando non erit prudentia.
¶ Nono arguitur: voluntas poatest elicereactum bonum onr conscientiam: puta quod danda est elemo sina pauperi: ex tali actu generabitur virtus: et tamen non regulatur a prudentia.
¶ Respondetur: ille actus voluntatis est malus:et per consequens habitus eius non est virtus: licet posse postea ille habitus inclinare ad actum bonum quando habetur prudentia vel error inuincibilis in intellectu.
¶ Eece quonam pacto nunquam habetur actus moraliter bonus sine prudentia actuali. et secundum modum loquendiphilosophi malus non est prudens. licet recte potest iudicare de agibilibus: tale iudicium non sufficit ad prudentiam. non oportet alios argumenta contra illum modum loquendi dirigere: cum de termino prudentia contendant: quo aristoteles vtitur conforiterad vulgus. philosophus non negat quin malus potest recte dictare in intellectu: et male operari in effectu. Beatus Thomas sequens modum loquendi de prudentia aliter dret: quod voluntas non potest contraire imperio intellectus et vltimate dictato per ipsum. ego autem hac via dicere non possum: tum: quia non pono tale imperium in intellectu: nec iudico illud verum quod dicit de voluntate: vt post hac in eadem distinctio ne attingere curabo.
On this page