Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 4

Quaestio 4

An virtutes morales sint connexae ad hunc sensum quod non habetur una sine alia

Quarto circa hanc distinctionem. xxxvi. quaeritur: an virtutes morales sint connexe ad hunc sensum: quod non habetur vna si ne alia: ille est sensus de qua inter philosophos contenditur: hec dixerim propter aliquos distinguentes multiplicem sensum inutiliter: et circa suburbium /e impartinens / plus laborant quam circa vrbem ipsam hespendam. In hac questione mirabilem varietatem dicendi inuenio. et tamen non semper est varietas ad rem. et ratio quare homines ita varie opinati sunt / est hec: Aristoteles quem omnes in hac parte ducem in sequuntur. vi. ethic. vltimo: videtur dicere quod sic: quem Aug. grego. et sactin plurimi sequuti sunt: vt post hac patebit.

¶ In oppositum est argumentum commune non floccipendendum dum modo perficiatur. aliquis potest se exercitare circavnam materiam virtutis: vt pote circa temperantiam: et non circa alias materias virtutum. modo fabricando fabri fimus: ergo tali quotidiana exercitatione honesta circa materiam temperantie: sine fortitudine et iusticia temperatus euadet.

¶ At forte dicis: de ratione perfecte temperantie est / quod eam habens prompte et delectabiliter circa eam operetur: et non succumbat pro quocumque flatu superueniente. modo si proponatur illi temperato materia mortis: hoc est mater ia fortitudinis vel iusticie in qu a non est exercitatus: facile succumbet: ergo non est perfecte temperatus. ergo ad hoc quod habeatur perfecta temperantia requiritur fortitudo et iusticia.

¶ Contra hoc arguitur: vel requiritur exercitatio in qualibet materia forturitudinis et iusticie: vel sufficit aliqua. si primum: numquod dabitur perfecte tperatus vl perfctem iustus: quia nulls exercitatur de commnilege in quaelbet materia istarum virtutum. sub aliis verbis sic duco argumentum:et redit in idem. vel ad hoc quod quis temperatus dicatur requiritur quod quodlibet indiuiduum fortitudinis vel iusticie in specie habeat vel sufficiunt aliqui habitus certarum specierum fortitudinis et iusticie. si primum: non inuenies vnquam tempratum. si secundum: ille quem temperatum ponis / succumbet: vt pote si multum in temperantia fuerit exercita tus: et habuerit a. iudicium iusticie solum: et b: iudicium fortitudinis solum: si proponatur eic. indi¬ uiduum iusticier do indiuiduum fortitudinis: qua in illa materia nondum est exercitatus. ergo facile succumbet.

¶ Ratione dubitationis in questione mota aliqurum modos breuiter commemorare libebit. Stoici dixerunt (sicut dicit beatus Augustinus de sententia Iacobi quod omnes virtutes acquisite connexe sunt: quia estimabant virtutes non posse esse nisi in indiuisibili: qua per absentlam alicuius virtutis in homine est in ipso vicium: et quolibet vicium impedit virtutem ne summum attingat: quod attingit virtus attingendo punctale medium: ideo dixerunt virtutem non posse esse cum alterius carentia. hec positio stoicorum est nulla. nullus hoc modo haberet virtutem. Secundo: falsum est quod dicunt quod per absentiam alicuius virtutis in homine / necesse est esse in eo vicium. Alii dicunt virtutes sunt inuicem connexe: quia connectuntur cum prudentia: que est vna. ergo connectuntur inter se. Nec hoc valet. non est vna prudentia numero vel speciespecialissima. sed tot sunt prudentie distincte quot sunt obiecta materialia specie distincta. Alii dicunt sunt connexe in gradu temperantie et in gradu heroico. sed ostendetur questionem soluendo ad mentem philosophi et sancatonrum non est necesse de his virtutum gradibus loqui.

¶ Insuper: quis potest habere virtutem aliquam in gradu temperantie sine aliis vtutibuo: ergo hoc non soluit questionem. antecedens patet: datur vnus virgo in quae oms motus circa illecebram sunt sedati: licet non fuerit exercitatus circa materiam fortitudinis et iusticie.

¶ pro questionis solutione pono sex conclusiones: Quarum primaest. iste virtutes cardinales que in quotidiano vsueueniunt seinuicem protegunt more quattuor sanctarum sororum. probatur hec conclusio exemplari ter: si bertha fuerit temptata de castitate que in illa virtute se longe exercuit: si non fuerit fortis et in materia fortitudinis exercitata: castitas sua exponitur periculo: dum tirannus ei mortem minatur nisi in eum consentiat. tunc in illo bello / hanc plurimum iuuaret fortitudo. et si magna offerat ei munera: vtpote cathenas aureas et huiusmodi mundana oblectamenta quatenus ipsa consentiat: nisi habuerit iusticiam: erit ipsa multum inuasa: quam pacificam iusticia protegeret nolens hoc iniustum commercium.

¶ Secunda conclusio. virtus vna multum iuuat ad productionem alterius virtutis. patet de hac muliere pfata. si ipsa fuerit casta: et in illa materia exercita taet nondum exercitata in matia fortuudeins: cum tyrannus ei mortem offert nisi ipsa in eum consenserit: tunc prudentia et habitus castitatis facile producunt primum actum fortitudinis. patet: quia castitas tunc non potest habere suum actum elicitum nisi habuerit actum fortitudinis: ergo stante illa ypothesi quantum inclinat castitas ad actum proprium intrinsecum: tantum inclinat mediante tali actuproprio ad actum fortitudinis alterius virtutis. Sihec mulier fuerit habituata in virtute generali: puta nolo perpetrare aliquid inhonesti: et cum ipsa iudicat hoc inhonestum: facilime actum primum fortitudinis in particulari producet. ratio: ipsa habet habitum generalem ad fortitudinem et ad alias virtutes: igit.

¶ Tertia conclusio. in absoluto sermone nullus diti prudens nisi qui multum exercitatus est in materiis virtutum cardinalium: et in eis eius virtus relucet. hec. conclusio probatur: si de aliquo iuuene fuerit semo bene iudicante in vno agibilivel in duobus: si dicas eum prudentem: omnes vno oretibi contradicunt: dicentes quod non: propter defectum experientie. et Aristo. tertio thopicorum: nemo eligit iuuenes in duces: quam non constat eos esse prudentes. et primno ethic. iii. capite. dicit philosophus. Atque quisque bene iudicat ea qua cognoscit: et ipsorum bonus est iudex. his ergo in vnaqueque re beneiudicat qui in illa est eriditus: absolute autem: qui est in omnibus eruditus. quapropter iuuenis ciuilis discipline non est ydoneus auditor est enim tudis actuum vite: ex his autem et de his ipse raties efficium tur. Cunc sic: ad virum esse eruditum simpoeclr: hoc est prudentem absolute: requiritur magna exercitatio actuum vite: et eorum quae in vita contingunt. modo materie virtutum cardinalium maxime in vita humana contingunt propterea cardinales dicuntur: ex dictis in distinctione. xxxiii. huius. ergo nemo dicendus est prudens in absoluto sesmuode / nisi miltum exercitatus / in mam virtutum cardinalium.

¶ Quarta conclusio. nemo est dicendus absolute loquendo iustus / vel temperatus perfecte / nisi qui est promptus ad bene agendum secundum materiam cardinalem totam: et ad resistendum temptationibus superuenientibus quae hominem impediunt a prosequutione virtutis. probatur hec conclusio: somen potest esse prudens nisi talis fuerit: ex questione precedenti et conclusione precedenti. sed cum perfecta prudentia nullo modo stat malicia: sed bonitas. malus enim creberrime in agibilibus pessime iudicat: licet in aliquibus speculatiuis et paucis practicis bene iudicat. patet: iuuenis male iudicat: primi. ethi. iii. eo quod sequitur parturbationes. et subiungit philosophus eleganter: Interest autem nichil iuuenis sit etate an moribus iuuenis similis: non enim defectio est obistempus: sed quia viuit et prosequitur singula cum perturbatione. omnis malus est ignorans tertio ethicorum: et malicia excecat intellectum. hoc est in multis obfuscat et obtenebrat. patet de intemperato in gradu. septimo ethi. et sapientie secundo. ex cecauit illos malicia eorum. Probatur hec conclusio alitur: nemo est dicendus perfectus logicus vel logicus simposltr (quod idem est) nisi sciens mita logicalia memoriter / sciens passum cum passu secundum exigentiam materiarum mutuo tenere / et nouit errata in eadem scientia. sic in theologia et in aliis artibus. ergo nemodicendus est in absoluto simone iustus vel temperatus nisi habeat omnia illa per quae facile actum sue virtutis defendit: et eleganter. consequentia tenet per simile.

¶ Quinta conclusio: connexio est virtutum cardinalium ad hoc quod aliquis dicatur in absoluto sermone preditus virtute vel studiosus. hec conclusio ex duabus praecedentibus sequitur: et ille tres simul: et potissimum ista: expresse patet ex aristotele. vi. Ethicorum vltimo: vbifacit obiectionemhanc: aliquis est aptus ad vnavirtutem et bene natus ad eam: ergo similiter aliquis habet vnam virtutem moralem non habendo reliquas. Philosophus negat consequentiamt et ponit oppositum consequentis (quod est nostra quinta conclusio ) cum atecdencedente: et hoc ex industria probat propatur connexionem quam virtutes habent ad prudentiam. vnde sic ait apud argiropylum.

¶ At enim et ea ratio qua quispiam disseruerit separari virtutes: hinc solui potest. non enim idem ad omens suscipiendas aptissimus est ingenio: quare aliam iam accepit: aliam nondum accepit. hoc enim in naturalibus quidem virtutibus / fieri potest: at in his quibus absolute diti homo bonus fieri nequit Et eni cum prudentia ( quae est vna simul ierunt vniuerse. istic Aristo. capit prudem tia collectiue dicens: non em potest habere prudentiam sufficientem denominare virum prudentem in absoluto sermone sine virtutibus moralibus: et potissimum cardima libus. quo modo loquendi de cardinalibus non vtitur: sed de eis intelligit. per absolutum modum loquendi: simpoectolr / intelligit. sicut primo priorum dicit: simposoltr dico quod sine addito dico. et antiqua traslatio. vi. Ethi. vltio. loco de ly absolute / ponit simpoetlr. et eandem dubitationem (de qua est mentio nuperrime racta) sic interprs tatur. Sed et ratio sic dissoluetur vtique: qua disputat quis: quoniam separantur abinuicem virtutes. non en idem optime natus ad omnes: quare hanc quidam sciunt: hanc autem nequaquam assumens erit. Et obiectioni illi respondens ait: hoc enim secundum quidam naturales virtutes contingit: secundemt quas autem simpertur dicitr bonus: non contingit. simul enim prudentie vni existenti: omnes inerunt. hunc modum loqueudi aristotelis / sequitur tullius in tusculanis questionibus inquiens. si vnam virtutem confessus fueris te non habere: nullum te habiturum necesse est. Et diuus Aus. vi. de trinit. ca. iiii. dicit: virtutes qua sunt in animo humano nullo modo seprantur abiuicem. Et Grego. prino moralium super illud Iob: ne forte peccauerint filii mei. ec. Neque enim vna vere virtus est: si mixta aliis virtutibus non est. Et Bernardus / primo lib. de conside ra. caps. vi. dicit: suauissimum esse contentum complexumque virtutum: atque alteram ex altera pendere.

¶ Ultia conclusio: potest quis vnam virtutem imperfecte sine alia acquire re: sic sclict: quod virtus illa no sufficit denominare virum bonum simpliciter / aut prudentem simpoeclr. hec conclusio est Aristotelis in pessu allegato: de illo qui est magis natus ad vnam virtutem quam aliam: in quo generabitur virtus illa imperfecta citius quam alia: patet perhec verba recitata: quare aliam iam accepit / aliam iam non accepit.

¶ Secundo arguitur. datur primus actus generatiuus virtutis in sorte: et non est necesse quod cum illo actu: vel in generatione illius virtutis: occurrat materia alterius viriutis ab illa: igitur.

¶ Tertio: dabilis est prima propositio logica quam sorte addiscit: et non est necesse aliam cum illa concurrere. ergo simile est in proposito.

¶ Contra tertiam conclusionem et duas sequentes arguitur per argumentum in fronte questionis positum post oppositum.

¶ Secundo: sortes potest habere rectum iudi cium de duobus agibilibus / in intellectu. ergo est absolute prudens. patet: habet prudentiam in intellectu: ergo est prudens. tenet consequentia: quelibet res significata per abstractum sufficit denominare suum obiectum concretiue: vt logica logicum: et ita inductiue.

¶ Ad illud argumentum inter arguendum sufficienter responsum est ad calcem vsque. requiritur quod homohabeat tot indicia virtutum cardinalium specie distincta / quausque facile potest resistere flatibus eum a virtute pellentibus. quoam admodum certum est in commni modo loquendi re quiruntur alique noticie grammaticales ad hoc quod homo mereatur dici bonus grammaticus: vel grammaticus simpliciter: quod idem est apiid communiter loquentes. quando comparamus duos licentiandos in nostra sacra facltate parisien. dicimus de vno: vltra theologiam / ipse est logicus: ille vero rethor vel grammaticus: intelligimus ex modo loquendi: i tali professione peritus. Si queras: quet indicia virtutum cardinalium requiruntur ad hoc quod bene in absoluto sermone debeat dici prudens vel temperatus. Eademest questio quem propositionum logicalium peritia requiritur ad hoc quod homo mereatur dici logicus simpliciter. de aliquibus scimus est logicus simpitlur. de aliquibus scimus quod non est logicus simplicitur: quando multum distant a termino de aliquibus dubitamus. sic in proposito. crebriter homo scit imninum alicubi esse: licet nesciat in quo pedali vel pincto: vt ad aliquani distantiani ego possu consecrare vel viderem: ad aliquam vero non. sed vbiest limes precisus: me penitus iugit: nec hoc cadit sub arte.

¶ Ad secundum: concedo antecedens: et nego consequentiam. et ad probationem: nego antecedens. intelligimus idem per hec duo: sortes habet logicam et sortes est logicus: sortus habet prudentiam et sortes est prudens. non sicut intelligimus perhanc / sortes habet hanc prudentiam / vel prudentiam de duobus vel tribus agibilibus. Secundo: consequentia nihil valet: ethi ops habet albedinem: et tamen non est albus. non quaelibet albedo suff.cit subiectum eius denominare: nec subiectum ade quatum eius: puta dentem ethiopis: si dens fuerit melstum remisse albus: siue dicatur coloratus siue non: pro nunc men insisto

¶ Tertio arguitur. habeat sorts virtutem circa a. solim: adhuc non habet virtutem. postea habeat virtutem circa b. adhuc non habet virtutem: sed requiritur virtus circa plures materias: gratia exempli circa tria vt finem argumento imponamas: quia perinde est ac si curreretur per centum mille materias: tunc eliceat sortes actum bonum circac. tunc simpliciter sortes habet virtutem:et primo quilibbet illorum actuum et habituum denominat alium in esse virtutis: et sic se mutuo denominabunt in esse virtuti.

¶ Rrspondetur: hoc non est inconueniens: licet non denominent se mutuo in esse qualitatis vl habitus: quannis realiter virtus sit habitus et qualitas. hoc in questione praecedenti concessimus de prudentia et virtute morali.

¶ Secundo patet quod argumentum non est ponderam dum. ponamus gratia exempli quod requiratur noticia centum mille propositionum ad hoc quod sortes dicatur logicus in absoluto modo loquendi: et sit noticia vltima illarum pro ositionum F. tunc f. in virtute noticiarum praecedentium et sui / denominat sortem primo logicum et sortem habere logicam simpiscultr.

¶ Quarto arguitur. virginitas et viduitas sunt inter se incompossibiles. ergo non requiritur omnium virtutum connexio. similiter de castitate coniugali et virginitate.

¶ Quinto arguitur. virtutes non sunt omnes equales in homine. ego non requiritur earum conexio. tenet conseqentia: vna potest esse remissior et alia intensior: et tunc seperabuntur a seinuicem.

¶ Ad quartum respondetur: potissimum intelligunt conclusiones de actibus vitutum cardinalium: qui in quotidiano conflictu vite con¬ tingunt et non de omnibus virtutibus consilii.

¶ Seclo: nego quod virginitas viduitati repugnet. stat quod sorts et bertha contrahant virgines: et maneant virgines. post mortem sortis bertha erit vidua: quia maritus eius est de functus. Si dicas: nisi fuerit cognita: non est vidua: quia nisi sic: cristifera virgo post mortem Ioseph fuisse vidua quod non consueuimus concedere. tunc stas solum in terminis: concedimus diuam virginem fuisse coniigem Ioseph: et ipsa erat casta castitate coniugali: ad hunc sensum: quod non reddebat vsum sui corporis alicuipraeter ratiem: quia nulli reddidit: nec reddere tenebatur. non est de ratione castitatis coniugalis / quod reddatur debitum in aliquo tempore. quicquid sit de isto: est in termins contendere. propterea non procedo in materia talicaduca sine fundamento

¶ Ad quintum: videtur Augustinus. vi. de trinitate c. iiii. dicere quod sunt equales. et glosa super illud apostoli: longitudo eius tanta est dicens quantum quis credit tantum sperat: quantum sperat tantum diligit.

¶ Respondetur. ipse loquitur de equalitate proportionis sicut est de partibus magnise paruis in humano corpore: non de equalitate in gradu: quia nullo modo credo hoc esse verum. sicut credibilius est michi quod non omnes homines in regno quod numquam vidi sunt inequalis magnitudinis quam equalis.

¶ Sexto arguitur. vicia non sunt omnia connexa. ergo neque virtutes. tenet consequentia: homines sunt proniores ad vicia quod virtutes secundum illud Genesis. x. sensus et cogitatio bomis prona sunt ad malum ab adolescentia sua. antecedens patet per experientiam: stat hominem esse vno peccato inuolutum sine aliis.

¶ Septimo arguitur: virtutes alie intellectus non sunt inter se connexe: ergo nec virtutes cardinales. tenet consequentia conuenienti similitudine. antecedens patet: aliquis est peritus rethorsine logica: et contra.

¶ Ad sextum concedo antecedens. multa vicia in ter se repugnant: vt prodig alitas e illiberalitas. et malum si integrum sit) est importabile. iiii. ethicoru. propterea deus dendit naturam illi qui facile frascitur: quod in ira non perdurat. consequentia est nulla: cum antecedens est verum iam ostensum et oppositum consequentis. nec valet probatio consequene: cum homo est pronior ad peccandum: potest peccare vno peccato et non alio. plura requiruntur ad denominationem boni quam mali.

¶ Et si dicas: Iacobi. ii. qui in vno offenderit factus est omnim reus. distinguo illam: vel si per eam intelligis quod ille qui in vno peccato offendit: in reliquis omnibus offendit: et sic non intelligit beatus Iacobus. vel si quis in vno offendit morta iter: non seruat omnia collectiue: etsie concedo. hoc modo intelligit beatus Iacobus. loquitur contra phariseos qui dicebant: si homo haberet plura merita quam peccata erat simpliciter bonus et legemobsuat: quia pauciora sunt peccata quammerita: sicut solemus dicere de albedine et nigredine in denominatione mutua respectu eiusdem obiecti copulatiue.

¶ Ad septimum concedo antecedens: peritus rethortuetur se per principia sue artis: si eam calleat: sine alia facultate. licet nesciat probabiliter disputare scientifice in ea sine logica. et logicus logice disputat. et se tuetur in logica ne inuadatur et corruat in sua acultate per solam logicam. hoc non contingit in virtutibus cardinalibus. Ideo multiplico plu¬ ra argumenta. videndo mantem Aristotelis et sanctorum qui suum modum loquendi et vulgarem vtuntur: non est difficultas. alii ad nomen illud impugnant: quirum impugnationibus iam respondi. Cota questionis resolutio iacet in hoc quod philosophus non vult negare multa quae coneum adducuntur. vt pote quin paucas virtutes habecens / imperfecte et aliquo modo potest dici habere virtutes et virtutes cum diminutioneet imperfectio ne. sed quia excellentia virtutibus moralibus in absoluto semone attribuitur: non concedimus virum paucas virtutes habentem habere virtutes sine addito vel esse prudentem / temperatum / fortem / aut iustum. de connexione theologicarum inter se vel cum aliis virtutibus moralibus acquisitis: facile ex his et superius dictis intelligerepotes.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4