Quaestio 5
Quaestio 5
Circa quam materiam sunt continentia et incontinentia, et quae incontinentia sit alia peior
¶ Primum circa quam materiam sunt continentia et incontinentia: et quae incontinentia sit alia peior.
¶ Quarto loquendum erit de virtutibus purgatoriiset purgati animmi: an patientur aliques insultus: et an spe differant continentia gradus / temperantia / virtus heroica.
¶ Pro prime quaestionis solutione et intelligentia ponuntur octo conclusiones: Quarum prima est. cotinen tia / incontinentia / perseuerantia / et mollicies / sunt circadelectationes et tristicias. permisla terminor explicatione ex aristotele. vi. Ethi. patet hec conclusio. Conti nentes autem sunt qui vehementibus concupiscentiis affectiiudicium rationis sequuntur. Perseuerantes sunt qui repugnando grauibus tristiciis perdurant in opere virtutis ita quod non vincuntur ab eis. Incontinentes vero dicuntur qui rationis iudicio relicto vehementibus concupiscentiis succumbunt. Molles vero sunt qui nec absentiam delectationum nec praesentiam tristiciarum ferre possunt. hec omnia sunt circa delectationest tristicias.
¶ Secunda conclusio. circa delectationes non necessarias: vt ire / lucri / et similium / non est incontinentia simpliciteur proprise dicta: sed solum secundum similitudinem. hec est conclo aristo. vii. Ethi. pro cuius probatione vnam disti ctionem ponit talem. facientium delectationem: quadam sunt necessaria: vt alimentum / et venerea / et alia ad corpus partinentia. alia sunt per se eligibilia: quae scilicet non sunt necessaria: in quibus tamen contingit superabundare: vt victoria / honor / diuitie / et aliabona delectabilia. hoc supposito probat philosophus conclusionem ex communi modo loquendi: in talibus excedentes cone rectam ratiemt: non dicimus incontinentes simpoetltr: hoc est sine addito: sed apponimus / ire / homoris / vel lucri / per hoc significantes incontinentiam in talibus non esse incontinentiam sipeilitr dictam: sed aliam: et secundum similitudinem dictam. hanc conclusionem probat philosophus a signo: quia omnis incontinentia simplicitur vituperatur: non vt peccatum solum: sed vt malicia simposoluret aliquid exprobrabile: sed nullus incontinens secundum similitudinem est tali incontinentia malus et ex probrabilis.
¶ Tertia conclusio: ille non dicitur mollis vel incontinens qui vincitur a delectationibus veltristiciis vehementibus: sed ille qui superatur a tristiciis delectationibus quaes multi superant / dicitur incontinens vel mollis: de molli probat sic: nam mollis dicitur delicatus / qui non vult ferre laborem quem multi ferunt: vt qui vestem per lutum trahit nelaborem habeat in veste leuanda. de incontinentia probat hoc: quia non est mirum si quis vincatur a delectationibus et tristiciis vehementibus: sed est condonabile si reluctetur et contranitatur: quod probat aristo. curiose et pulchre tribus exemplis. Primum est de philotecte: de qua theodoctus poeta satiricus mentionem facit. narrat quod iste philotectis dum avipera percuteretur: et magnum dolorem pateretur: nitebatur gemitum continere: tandem vehementia doloris victus: clamauit vt manus percussa ei prescinderetur. Secundum exemplum de tercion: de quo scribit cartinus tragicus quod dolorem conceptum super corruptorem filie sue nomine halope / aliquando decenter sustinuit. sed cum halope ei corruptorem ostendisset: videns se vindicare non posse: tristicia victus / rogauit vt occideretur: dicens se non posse diutius tantam ferre tristiciam. Tertium: videmus ad sensum aliquaes diu continere a risu: tandem tamen deuicti: immoderatius ipset effundunt: sicut zenophunto acciderat qui gaudium de fama sui magisterii aliquamdiu decenter portauit: tandem risum immoderatum effudit. isti non dicuntur incontinentes vel molles: quia difficile est has delectationes vel tristicias ferre.
¶ Quarta conclusio: incontinentia et continentia proprie sunt circa idem obiectum circa quod est temperantia et intemperantia virtus. hecconclusio est aristo. vii. ethi.
¶ Quinta conclusio: ad continentem et incontinentem requiritur iudicium rationis bonum: et impetus passionis fortis. si quis em debilem habuerit ratioem in intellectu: et ob hoc passionis impetum sequatur vt pueri: non vituperatur. tamen incontinens vituperatur. etiam si quis vincatur a debili passione: ipse reprobatur: non solum vt incontinens: sed vt malus. et si vincat illam: non est mirum: nec laudabitur: continens vero laudabitur. Ex his patet quod nec mulieres communiter (quarum iudicium est inualidum primo politicorum) nec pueri: nec prope polos nati: sunt incontinentes proprie loquendo. tales omnes habent iudicia solum imperfecta.
¶ Sexta conclusio. incontinentia est peccatum. probatur: est contra rectam ratioem turpia agere propter passiones / etiam non vehementissimas.
¶ Septima conclusio: incontinentia debilium est peior incontinentia preuolantium. debiles sunt qui consiliantur et deliberant: sed non persistunt in his que perraiem sunt deliberata propter passionem superuenientem a qua vin cuntur. Aliisunt qui consilium preueniunt / et deliberationem rationis / sequentes passionem: tales dicuntur preuolantes et effrenati. Probatur hec conclusio: incontinentia eorum qui ratioem habent cui non immanent est deteriorincontinentia eorum qui ratione et iudicio carent. sed in continentes debiles ratiem habent cui non immanent: preuolantes vero ratione carent: igitur. Probatur maior: quia qui iudicium habent ratioem: et tamen vincuntur: superantur aminone passione: et supcranmi incon¬ sulte. deterius enim est superari et vinci cum habetur consilium de non superari et vinci quam superari sine huiusmodi consilio.
¶ Octaua conclusio. incontinentia habitualio est peior incontinentia naturali et assuefactiua. explicatis terminis / hec conclusio est lucida. vocatur incontinentia habitualis / quando est habitus genitus in voluntate ex actibus quibus voluntas adueniente passione inclinatur sibinon resistere: sed cedere impellenti passionicono rationem. Incontinentia naturalis venit ab influentia celi vel a progenitoribus. Sunt aliqui morbi corporales gentiles: sic morbi vel seminaria virtutum in homine que nihil aliud sunt quam qualitates connaturales ad honum vel ad malum inclinantes. incontinentia assuefactiua appropriate vocatur pro tempore qua quis non est capax vsus rationis: sed tamen agit actus similes icontinenti: vt pote: in iuuentute nimis comedendo vel bibendo: vt dando iuueni quandocunque flet cibum et potum: iunc ex hac assuefactione non imputabili iuueni (licet bene custodibus) corpus qualificatur et disponitur ad ingluuiem: cui quadrat illud metriste: Da puero dum vult catulo dum cauda mouetur: Sic puer indoctus catulus male pastus habetur. licet continentia habitualis ex assuefactione habetur: vt de habitu vniuersaliter contingit: tamen vt distinguatur ab alio membro talis est loquendi modus. his explicatis clara est conclo. habitualis acquiritur ex actibus / incontinenti imputabilibus: assuefactiua ex actibus incontinenti nullo modo imputabilibus. licet ipsius rectoribus / in iuuentute. naturalis incontinentia nulli est imputabilis.
¶ Contra secundam concluonem arguitur potest esse excessus in delectationibus non necessariis: vt plus equo diligendo suos: vt exemplificat aristo. de niobe: qui temerario ausu temptauit filios et filias ateeponere diis: et de illo satiro philopatre quiin morte patris seipsum interemit: et ille excessus spectat ad vnum gradum vicii: incontinentiam / in temperantiam / molliciem / vel bestialitatem: non ad tria vltima: ergo spectat ad primum.
¶ Respondetur concedendo quod in illis est excessus sed cum ille excessus non est circa materiam exprobrabilem apud homines: non includitur proprie sine addito subvno istorum graduum: sichomines loquuntur: nisi bene secundum quid. quam admodum diceremus sortes est bonus medicus vel logicus: non tamen bonus simpoestlutr. sic dicimus aliquem esse incontinentem ire / vel alterius vicii / cum ad dito: non autem incontinentem simpeciltr. sicut de prudente in de connexione virtutum diximus. quod aristo. de niobe loquutus est: cepit fictionem poeticam: de qua ouidium videas sexto methamorphoseos. ¶Contra quartam conclusionem arguitur sic. nullus potest vitare incontinentiam: sed omne peccatum quis potest euitare. ergo incontinentia non est peccatau. consequentia tenet cum minore: probatur maior per illud Sapientie. viii. Scio quod non possum esse continens nisi deus det.
¶ Afndetur illa auctoritas est vna praecipua qua probatur auxilium speciale requiri ad actum moralitr bonum: et conformiter ad hoc concedo auctoritatem vt iacet. scio non possum esse continens sine ope dei speciali: quam deus dat quibus vult: et quando vult. ergo non est impossibile seruarecon¬ tinentiam cum potest seruari habinto auxilio speciali dei.
¶ Contra septimam conclusionem arguitur sic: incontinentia praeuolans magis assimilatur intemperantie quam incontinentia debiliun: ergo est deterior. consequentia tenet ex dicendis in questione sequenti. antecedens patet: quia praeuolans agit inconsiliatus sicut intemperatus. Secundo: in preuolante ex debiliest vnum malum commune: scilicet non sequi rationem: et debilis habet vnum bonum quae praeuolans caret: ergo preuolans est debili deterior.
¶ Respondetur ad primum concedendo quod in aliquo praeuolatio est similior intemperantie / quam debilitas. sed censequentia est nulla. aliter et alitr agut intemperatuset praeuolans inconsiliati. praeuolans agit inconsiliatus ob vehementiam passionis praeuenientis deliberationem: quam admodum est in melancolico et colerico: non autem est sic de in temperato: vt in questione sequenti dicetur.
On this page