Quaestio 6
Quaestio 6
An intemperantia sit peior incontinentia vel bestialitate
SEcundo circa hanc materiam queritur. an intemperantia sit peior incontinentia vel bestialitate: loquor de intemperantia gradu more aristotelis. septimo Ethicorum. et non de intemperantia vt est vicium totaliter oppositum temperantie virtuti cardinali. intemperans iudicat illud quod facit non esse malum. et non habet concupiscentias: vel si quas habeat: illas habet remissas. opposito modo est de incontinente: iudicat quod male agit: sed habet vehementes passiones a quibus succumbit. bestialitas est vicium hominem deiiciens a statu humano statum pecudum versus: vt carnibus vesci humanis quam admodum illi essedones maris ponticiaccole vel massagete. Sed aliquis ad concupiscentias inhumanas multiphariam duci potest. vno mo doper electionem et malam consuetudinem. Alio modo ob egritudinem. vt in maniacis vel dementibus ab vtero. vel ob passionem naturalem: vt in mulieribus nouiter impregnatis in quibus retinentur menstrua: et ex consequenti fumi ad caput ascendunt: et appetitum sic prosternunt vt carbones comedere gestiunt.
¶ his premissis pono tres conclusiones. Quarum prima est. intemperantia est peior incontinem tia: vel intemperatus est peior incontinente: quod idem est: quia semper intendimus de illo vicio loqui: et non de aliis hominum maliciis proposito impertinentibus.
¶ Secunda conclusio. licet bestialitas naturalis sit intemperantia terribilior: non tamen est ea deterior.
¶ Tertia conclusio. bestialitas acquisita per actus culpabiles in voluntate est peior intemperantia.
¶ Primam conclusionem probat aristoteles septimi Ethicorum. viii. cuius rationes expli¬ cabo. Prima ratio est hec: ille est peiorqui non est penitiuus: magis voluntarie operatur: et peccatum tamto est maius quato est magis voluntarium. sed in intemperato ratio et voluntas est concors appetitui sensitiuo: incontinens autem statim est penitiuus.
¶ Secundo: illa infirmitas est peior que est insanabilior: sed intemperans est insanabilior: cum non sit penitiuus difficillimum est non penitiuum a peccato abstinere. per penitentiam autem fortificantur intellectus voluntas peccatum detestando: et post penitentiam homo factus robustior fortius potest resistere passioni sequenti.
¶ Item: malicia continua est peior quam malicia incontinua: sed intemperantia est malicia continua: quia tam in passione quod extra eam habet rationem electionem corruptas. incontinentia autem non est continua: quia rectum habet iudicium electionem extra passionem: aliter non esset penitiuus. Une perper huiusmodi continuitatem intemperantie: et discontinuitatem incontinentie: Arist. intemperantiam ydropisi et pthisi comperat: incontinentiam autem epilentie. bona est hec comperatio. epilenti cus perper fumos ascendentes habet cerebrum opilatum: et sensu priuatur. propterea tunc cadit humi: more herculis vel cesaris: et morbus non est continuus: sic est de incontinente: alius morbus est continuus. C Preterea quarto arguitur: malicia secundum quam peccatum latet est peior quod malicia non latens. est enim insanabilior: vt videre est in epidimia et pleuresi.
¶ Quinto arguitur. peiores sunt qui preconsiliati et preeligentes malam electionem eligunt quam qui nec praeconsiliati nec praeeligentes ducuntur a passione ad male agendum. sunt enim per omnia magis corrupti et peccatum eorum est magis voluntarium. sed intemperati sunt magis praeconsiliati et praeeligentes quam incontinetes: cum intemperati agant secundum electionem: incontinentes a passione ducuntur.
¶ Sed dicis: intemperatus ostenso delecta bili non petit consilium: sed statim mouetur ad prosequutionem delectabilis. statuit enim sibi delectationem tanquam finem: consilium non est de fine.
¶ Respondetur: impraeconsiliatus sequens prauam delectationem potest esse tripliciter. Primo modo quia ad hoc est assuetus: quia si esset preconsiliatus: operaretur idem: et ille est intemperatus. Secumdo modo quia non potest vti consilio ob prauam natiuitatem et egritudinem: et is est bestialis. Tertio modo quia cito motus non animaduertit ad circunstantias turpitudinem causantes: quas si attendisset: non fecisset malum: et ille est preuolans incontinens de qua in questione precedente mentionem fecimus: qui est aliis omnibus minus malus. si enim consideret: et considerando assuescat: statim erit bonus: cum est penitiuus: solum restat ei pensiculate operari.
¶ Sexto arguitur. ille est peior qui ex debili passione mouetur ad male agendum. sed intemperatus ex debilissima passione: immo sine passione: quoniam sine fame et siti querit cibos et potus: et tristatur quod amplius comedere et bibere nequit.
¶ Septimo arguitur. in intemperato / quod est optimum in homine: scilicet ratio: est corrupta circa pricipia agibilium: cum qua corruptione non stat quod sit vera virtus in homine: in incontinenti non est ratio corrupta: sed ex passione operatur.
¶ Secun¬ da conclusio est aristotelis in septimo: et patet: plus miramur de talibus quod de multis aliis flagiciis maioribus propter raritatem. ad hoc arguit Aristo. ille habitus est peior qui hominem deprauat secundum partem superiorem: scilicet intellectum volumta tem: quam qui solum deprauat partem sensualem. sed bestialitas deprauat partem sensualem solum: et non intellectum et voluntatem: quia bestialis homo non habet vsum rationis: et per consequens non habet actum malum in voluntate. impeditus est ab egritudine: vt quando correptus dira febre vl alio morbo totaliter delirat. intemperantia vero inficit intellectum et voluntatem: ergo licet bestialitas naturalis apparet multis terribilior: et vulgus ducat in admirationem plusquam intemperantia: apud sapientem non reputatur vicium.
¶ Tertia conclusio probatur. homines libere prosequentes de lecta tiones brutales quas nulli nisi pessimi hominesex ercent magis et turpius deiiciunt homines a statu hominum quod intemperantia: ergo talis bestialis est peior.
¶ Secundo arguitur ad idem: quecunque ratio malicie potest inueniri in intemperato: illa in bestiali potest inueniri / vel vna illa peior: et aliqua alia malicia super intemperantiam. ergo ipsa est peior quam intemperantia.
¶ Contra primam conclusionem arguitur sic. incontinens magis agit contra conscientiam quam intemperatus. ergo incontinens magis peccat. consequentia tenet per illud Luce. xii. Seruus sciens voluntatem domini sui et non faciens plagis vapulabit multis. antecedens est notum: quia incontinens habet rectum iudicium in intellectu: non autem intemperatus.
¶ Secundo arguitur ducendo vnam rationem aristotelis in oppositum. peccatum incontinentie est insanabilius peccato intemperantie: ergo est peius. tenet consequentia ex vna probatione aristotelis. antecedens patet: cum male agit incontinens: t scit illud esse malum quod facit: non est curabilis. intemperatus vero curatur cum ostenditur ei malum quod agit.
¶ Tertio: quato quis ex maiore libidine peccat tanto grauius peccat. sed incontinens ex maiore libidine peccat quam intemperatus: quia incontinens habet vehementes concupiscentias quas non habet intemperatus: igitur.
¶ Ad primum conceditur antcedens: sed consequentia est nulla. non semper peccatum contra conscientiam est plus quocumque alio peccato conformi ad conscientiam erroneam. plus peccabant iudei occidentes christum conformiter ad conscientiam erroneam (quam mlti eorum habuerunt) quam illi fecissent reliquentes eum stante tali conscientia. agens con conscientiam liberam plus peccat quam non agens con eam ceteris paribus. modo hec cetera sunt imparia. si sint duo quorum vnus facit vnum actum contra conscientiam suam: et alter similem actum non contra conscientiam suam: sed negligit inquirere: non minus peccat quam alter: et hoc est notum quando est ignorantia affectata. hoc sic declaro: sunt duo / sortus / et plato / audiunt dici quod contionator in sancton stephanmo prosequitur in seismode / qui casus sunt vsure: qui vero non. sorte accedit: et scit a conctum ess vsurari um: quem facit on conscientiam. plo non vult ire ne coneo conscientiam agat / paratus prestare cuicunque ad fenus: iamplato non minus peccat quam sortes: et tamen non committit fenus contra conscientiam. Sed dicis: plato plus peccat quia duobus / peccatis peccat: quia non vult scire illa qua tenetur scire cum circa materiam illam facit contractum: sed actus suus vsure non est peior / vl ita malus sicut actus alterius. cum vterque equaliter committit contra legem diuinam: et vnus contra conscientiam: et non alter. quicquid sit de hac obiectione: intemperatus in gradu est peior: et in periculosiore statu: libet ille actus non est peior quam actus / incontinentie:t forte hoc Aristoteli sufficit. Secundo dico: nec est hoc adhuc probatum. multe dantur disparitates in quibus intemperantia incontinentiam in malicia exuperat.
¶ Ad secundum nego antecedens: et ad probationem dico quod ammonitio plus confert incontinenti quam intenperato: quia incontinens est capatior ammonitionis: cum non habeat rationem corruptam circa principia agibilium sicut intemperatus. etiam si ostendatur intemperato per ammonitionem quid agendum sit: tamen difficilius obediret rationi quod incontinens: quia incontinens non habet nisi passionem impellentem: in intemperato autem habitus voluntatis concordat cum inclinatione passionis. et inclinatio habitus cum magna difficultate tollitur. ad sanandum incontinentem sufficit quod firmet voluntatem eius contra passionem insurgentem. ad sanandum vero intemperatum plura requiruntur: oportet sanare rationem erroneam: et reprimere passionem si que insit.
¶ Tertio incontinens habet conscientiam remurmurantem contra malum et continuo eum percutit more sentis in carne pungentis: hoc non est in intemperato. Concedo quod incontinens scit se mala et male agere: sed facile corrigitur: quia tam ab extrinseco quam ab intrinseco¬
¶ Ad tertium dicitur quod libido interdum capitur pro actuvoluntatis: sic scilicet: vbi est intensior actus voluntatis ibi est maior libido: in illo sensu concedo maiores. nonnumquam capitur libido pro passione et inclinatione appetitus sensitiui: hoc modo capiendo / maiorem est falsa. ad minorem dicitur: incontinens non peccat ex maiori libidine primo modo: ex hoc soluitur argumentum ad formam.
¶ Quarto arguitur. vbi est minus de ratione ibi est minus de peccato: sed minus est de ratione in intemperato quam in incontinenti: igitur.
¶ Respondetur concedendo ceteris paribus. secundo si minoritas rationis proueniat a culpa operantis: hoc non oportet: sed sic est in proposito.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur probando quod nulla est bestialitas nanlis: natura inclinat ad virtutes: ergo non inclinat ad vicia. consequentia tenet: quia nichil idem inclinat ad contraria.
¶ Secundo: nihil quod est a natura est malum proptur ea quae insunt a natura / nec laudamur / nec vituperamur. ii. Ethi.
¶ Tertio. natura dirigitur ab intelligentia non errante: ergo natura non inclinat ad bestialitatem vel ad vicium.
¶ Ad primum dicitur: vna natura inclinat ad virtutem: alia ad vicium. ratio ad virtutem dirigit. etiam in eodem sunt varie dispositiones corporales quarum vna disponit ad virtutem alia ad vicium. sed non est eadem quaelitas quae conrio modo inclinat: ion nihil inconuenientis habetur.
¶ Ad secundem concedo quod nichil quod inest nobt a natura est malum culpe. quando habemmus rationem / et liberum arbi¬ trium / possumus libere reniti inclinationi male: et non peccare: licet interdum sit difficile.
¶ Ad tertium dicitur quod illa pronitas ad peccandum non venit ab errore intelligentie: sed a qualitatibus in corpore impressis: vel in appetitu sensitiuo.
¶ Quarto arguitur: bestialitas naturalis est difficilius curabilis quam bestialitas habintualis: ergo est peior: tenet conseqentia: quia incontinentia quato minus est curabilis tanto est peior. Ad quartum nego consequentiam quando illa incura bilitas inest nobi a natura. potest tamen homo impedire vsum male inclinationis quando rationem habet.
On this page