Quaestio 7
Quaestio 7
An incontinentia irae sit minus turpis quam incontinentia concupiscentiae
¶ Respondetur: incontinentia concupiscentie est peior et turpior incontinentia ire. probatur hec conclsio rationibus Aristo. in septio eas explicando. prino sic arguit phoious: illa incontinentia est turpiorqua minus vtitur rectitudie ramtis: incontinentia concupiscentie et huiusmodi: igtur. probatio minoris: quia incotinentia concupiscentie non vtitur ratie aliqui modo: sed oneso aliquo delectabili: statim incontinens mouctur ad illud. ratio autem aliqua apparens praecedit motum ire: vcicet talis repellenda est inuria puniendus est iniuriator: iste iecit iniuriam: et mox homo temdens ad punitionem vindictam irascitur et mouetur ad purmtitionem plus equo non enim perficiens operationem operatur sicut sequens passionem. iratus audit rationem: sed incomplete inmperfecte: et post rationem in parte auditam / mouetur ad vindictam: quod ei accidit ob caliditatemet velocitatem nature. Ira enim est accensio sanguins circa cor: quod Ari. duplici exemplo manifestat. Primum est de velocibus ministris: qui excurrunt ad faciendum iliud quod imperatur antequod totaliter audierint dictum imperatis: et inde est quod peccant in agendo nec faciunt illud quod erat eis imperatum: hoc in famulis crebriter expertus sum. secundum exemplum est de canibus: qui statim latrant ad primum ingredientium strepitum: antequam cognouerint an ille qui ingreditur sit amicus: an ne.
¶ Secundo arguitur ad idem: incontinentia est minus turpis / et ei facilius ignoscimus / ac veniam damus qua est natur.liore difficilior ad vincendum sed incontinentia ire est naturalior et difficilior ad vincendum quam ille concupiscentie quae habundantes sunt et non necessarie igitur incontinentia ire est minus turpis quam concupine Maior patet: quia citius ignoscimus / in ipsis concupiscentiis quam to sunt naturaliores. Minorem probat Aristo teles. duobus exemplis curiosis. Primum est de eo qui iratus patrem percussit: dicebat: pater meus percussit patrem suum: et ille suum. et filium suum ostendens / dixit: Et ille me percutiet. causam enim adiecit: hoc est nobis connatum / naturale / et congenitum Secundum exemplum est de illo quitrahebatur a filio: et cum ad ianuam tractus fuerit: filium iussit cessare: inquiens: non traxi patrem meum nisi ad locum illum. Ex his patet quod qualitates ad iram inclinantes / a parentibus in filios tramseunt: et per consequens ira est multum naturalis. Tertio arguitur. incontinentia inclinans ad operandum insidiose / et fraudulenter / est turpior ea que inclinat ad operandum manifeste et aparte. sed inconti¬ nentia concupiscentie inclinat ad prosequendam concupiscentiam insidiose dolose: et ira vindictam prosequitur palam et manifeste: et non per insidias: igitur. maior patet: quia qui iniuriam inferunt / tanto sunt iniustiores quanto eam magis inferunt fraudulenter et insidiose. minor patet per illud quod poete de venere dicunt: quae concupiscentiam significat. communiter appellatur dolosa: et homerus vocat eam deceptionem quae furatur intellectum multum sapiemtis.
¶ Preterea arguitur: nullus secundum concupiscentias operans tristatur: ergo iniustior est operatio secundum concupiscentiam quam secundum iram. nam peccata / quo magis placent eo grauiora sunt. Si quis pater duas haberet filias quarum vnam propter concupiscentiam quis cognouerit: alter aliam cognouisset propter iram: quia forte pater sile fecit corruptori: tunc prior maiorem iniuriam intulit quam secundus: et minus / pater irascitur secundo quam primo.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur. secundum philosophum ii. Ethicorum. Difficilius est resistere concupiscentie quaom ire: ergo incontinentia ire est deterior quam incontinentia concupiscentie.
¶ Secundo arguitur. incontinentia ire est cum maiore vsu rationis: ergo est turpior. antecedens patet per philosophum: et consequentia patet: quia quando passio extinguit rationem: tunc peccatum excusatur.
¶ Ad primum distinguo antecedens: vel ratione frequentis impugnationis doli et fraudis: et sic concedo: vel ratione impetus et violentie: et sic negatur. pugna concupiscentie est magis continua: sed pugna ire pro hreui tmpere est. non est minor: potissimum in vehementer colerico.
¶ Ad secundum distinguo antecedens: vel quod sit cum maiore vsu rationis: hoc est: quod iratus sit magis compos mentis et melius posset iudicare quid agendum sit vel fugiendum quam concupiscens: et sic negatur: quia concupiscens incontinens plene dictat de agibili et fugibili / de quo non plene dictat iratus: vel quod sit cum maiore vsu rationis: hoc est: habet conformitatem ad maiorem rationem: et hoc concedo. habet iratus apparentiam pro se.
¶ Tertio arguitur. obiectum concupiscentie / vt cibus / vel potus / naturalius appetitur quam vindicta: ergo incontinentia concupiscentie est excusabilior et minus turpis quam ire.
¶ Quarto arguitur. incontinentia ire impellit ad deteriora mala quam incontinentia concupiscentie: quia impellit crebro ad homicidia: propterea incontinentem ire omnes formidant et fugiunt. non autem incontinentem concupiscentie: ergo incontinem tia ire est peior quam incontinentia concupiscenti.
¶ Ad tertium dcir. concupiscentia cibi et potus est naturalior quam ira: tamen superabundantia delectationum concupiscibilium penes quas attenditur incontinentia concupiscentie non est ita naturalis sicut ira. modo iraest naturalior quam superabundantia delectationum.
¶ Ad quartum dico quod ex vtraque incontinentia multa mala sequuntur. nonne vides ex concupiscentia paridis quot damna troianis sequuta sunt: et ex concupiscentia Dauidis mors vrie. et licet plura damnaet comnius ex ira sequantur vt opinor quod ex concupiscentia: tamen incontinentia concupiscentie est turpiore exprobrabilior vt Aristote. probatin. vii. Ethicorum.
¶ Dubitatur circa hanc questionem et praecedentem: dictum est / incontinens operatur malum quod scit esse malum.
¶ Contra hoc arguitur. bonum est obiectum voluntatis: primi Ethicorum primo. omnis ars et omnis doctrina similit actus et electio bonum quoddam appetere videtur: et per Dionysium. iiii. de diuinis nominbus. nemo operatur ad malum aspiciens.
¶ Secundo: quia si sic: non oportet malefacientem errare contra aristotelem. iii. ethicorum dicentem. ignorat quidem omnis malus que oportet operari secundum illud prouerbiorum. xiiii. errauerunt omnes qui operantur malum.
¶ Ad primum respondetur: voluntas fertur in bonum verum vel apparens: in illud quod est bonum vtile / delectabile / vel honestum: et hoc sufficit ad esse obiectum voluntatis in volendo. capiatur malum opposito modo. de hoc in distinctione. xlix. quarti latius scripsi: ad hec remitto.
¶ Dubitatur: an incontinens potest habere rectum iudicium in intellectu tam in vniuersali quam in particulari et illi contrauenire. videtur quod non potest iudicare actu / quod est malum quod facit tempore quofacit: vt videtur velle philosophus. vii. Ehicorum. Pro nunc breuiter expediam: quia de hoc alias loquutuus sum. dico enim dato quod intellectus habeat maiorem et minorem dispositas in prima figura cui / actualiter assentit: vt omne dulce est gustandum: et melest dulce. voluntas ex libertate sua potest nolle gustare mel. nullum iudicium intellectus vniuersale vel particulare necessitat voluntatem ad velle vel nolle. immo quocunque iudicio intellectus stante: voluntas est libera libertate contradictionis et libertatis. aristoteles est intelligendus de voluntate conformi iudicio intellectus. si voluntas efficaciter velit omne dulce appositum gustare: et sciat mel appositum esse dulce: vult de necessitate consequentie melgustare. si quis efficaciter vult sanitatem: et iudicat in intellectu se non posse consequi sanitatem: nisi per hanc potionem amaram: vult de necessitate consequentie hanc potionem. sic in alio exemplo philosophi: si voluntas habeat vnum velle vniuersale circa maiorem: alias non oportet. incontinens tenebrose iudicat existente passione que sensum obnubilat: sic quod tenebrose iudicat alio modo rationem distrahendo a vero et a syllogismo intellectus. qui est multum intentus audire sonos fistularum parum in intellectu iudicat. x. Ethicorum. potest etiam esse passio ita vehemens: et crescere: sic quod tollit vsum rationis: et sic appetitus sensitiuus duceret hominem in capistro et chamo ad illicitum: si homo non aduertat. sed voluntas semper potest resistere quam diu vtitur ratione: propterea voluntati semper imputabitur: eo quod omittit reprimere appetitum quem in sua potestate habet.
On this page