Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 8

Quaestio 8

De virtutibus politicis purgatoriis et purgati animi: quomodo continentia, temperantia gradus et virtus heroica conveniant inter se, et an specie differant

Quarto queritur de virtutibus politicis purgatoriis et purgati animi. non multum differunt ab hoc quaerere / quomodo continentia / temperantia gradus / e virtus heroica / conueniant inter se: et an specie differant. In hac quastione aliquas notaciunculas terminorum explicatiuas ponam: postea ad questionem conclusiue respondebo. Macrobius in secundo super somnum dicit / alique sunt virtutes exemplares: alique vero sunt po¬ litice: alique purgatorie: alique vero purgati animi. simili distinctione vtitur plotinus. virtutes vocabant exemplar / quarum exemplar et ydea in deo relucet. sapia / bonitas / deo attribuuntur: sic fortitudo / mansuetudo / iusticia / et misericordia. de fortitudine patet primi Aegum. x. non est fortis sicut deus noster. de mansuetudine Michee. v. querite mansuetum: quarite bonum: non quod virtutes sint eiusdem rationis in eo et in nobis: immo nulle tales sunt in deo: etiam in lumine naturali loquendo. Unde dicit Aristoteles. x. Ethicorum. Ridiculum est deo iusticiam / fortitudinem / temperantiam / et prudentiam attribuere: sed metaphorice excellentes virtutes ei attribuuntur a scriptura et a platonicis philosophis. Fortitudo dei est eius imutabilitas. iusticia dei est obseruatio legis eterne in suis operibus: vt dicit plotinus. exemplar ergo humane virtutis est in deo: sicut in deo existunt rerum ydee. tales metaphorice virtutes in deo dicuntur virtutes exemplares ab illis philosophis. Uirtutes politice sunt note in doctrina philosophi. Tertie dicuntur virtutes purgatorie in diuinam similitudinem tendentes: vt quando prudentia omnia mundana diuinorum contemplatione despicit: omnemque anime cogitatio nem in diuina sola dirigit. temperantia vero relinquit inquantum natura patitur quae corporis vsus requirit: et ita de aliis virtutibus purgatoriis. Alie sunt virtutes purgati animi: et sunt virtutes hominem a terrenis iam actualiter euocantes ad contemplanda sola celestia: ita quod prudentia sola diuina intueatur: temperantia terrenas cupiditates nesciat: fortitudo passiones ignoret: iusticia cum diuina mente perpetuo federe societur. Eet quauis hi philosophi sic loquuntur: in hac mortali vita pauci illud genus virtutis assequuntur. in beatis optime inuenitur. Licet hi philosophi non inerudite loquantur: parapateticorum princeps non longe ab hoc dicendi modo distat: alia distinctione vtens: cuius doctrina est comnior: quia fertilior et vtilor. suo modo loquendi vtar. Tres sunt gradus virtutum: continentia / temperantia / virtus heroica. continens / vehementes passiones habet ad illicitum inclinantes sed gloriosus victor in concupiscentiis euadit. Temperatus in gradu iam pessumdedit insultus malos concupiscentie: et nullos / aut remissos / habet. omnia in eo rationi parent: nec inter sensualitatem et rationem est ciuile bellum: sed plena armonia et tranquillitas domestica. Uirtus heroica est diuima virtus: et est virtus comunem facultatem hominum transcendens: et deo vel beatis appropinquans: quomodo in hac vita conuenire potest. homo habet animam dei imaginem: et cum angelis et beatis in ea parte conuenit: sensualitatem cum brutis altioris tamen speciei. potest habere aliquos habitus eum bestialem denominantes. et per oppositum bonos eum heroicum appellantes. virtus est heroica: vel quia transcendit communem statum hominum ex parte obiecti: vt pati martyrium cum laurentio / vincentio / bartholomeo / vel sebastiano: vel ex parte circunstantiarum occurrentium. ex parte temporis: esto quod non sit actus heroicus provno die vel hora: quemadmodum in thebaide eg vpti: et hodierno die carthissienses boni temperan¬ tiamheroicam ducunt. vel quando alicui bono osfertur caducus honos mundanus: quem paucissimi relinquerent: sed plicatis manibus ipsum sequaerentur. sed probus bonum dat aliis exemplum: mum danum illud relinquit: in domino cogitatum iactans. Perseuerantia est non vinci a passione insurgente: sed de victoria nichil ponit.

¶ His premissis / pono quattuor conclusiones: quarum prima est. Continentia est melior perseuerantia. Secunda conclusio. Temperantia gradus prestat continentie. Tertia conclusio. Uirtus heroica est virtutum suprema. Quarta conclusio. Non oportet istas virtutes inter se specie distingui.

¶ Prima conclusio probatur: melius est vincere delectationes occurrentes ad illicitum trahentes quam sustinere trissicias et abeis non vinci. sed continentia est in vincendoet repellendo delectationes occurrentes. perseuerantia est in hoc quod homo non succumbat a tristiciis: sed patiatur: et non vincatur. primum est melius quam secundum. Secundo probatur eadem conclusio. sint due mulieres a. et b. quibus presententur delectationes et tristicie. a mulieri delectationes presentantur quate nus castitatem amittat: ipsa a. resistit tentationi: et cum hoc delectationem presentatam expellit: et actum continentie elicit oppositum inclinationi delectationis. b. mulieri presentatur aliquid triste: puta absentia delectationum vel huiusmodi quaete nus ipsa consentiat. b. non consentit: sed non elicit oppositum. iam a. mulier melius et laudabilius se habet quam: b. mulier. ergo habitus eius et actus est melior actu et habitu b. sed. a. vtitur continentia / e b. perseuerantia: igitur conclusio vera.

¶ Secunda conclusio probatur. Continentia gradus admittit insultus passionum in suo subiecto. temperantia gradus hos iam extinxit: et nitide repellit: si qui sint. ergo temperantia est melior continentia. consequentia tenet: arguitur sic: et non multum distat a vigore rationis precedentis. omnis ille habitus qui a sua sede vicia expurgat sua perfectione: est melior quam ille qui multas sordes adhuc in eadem secum compatitur: sed sic est de temperantia e: intemperantia: igitur.

¶ Confirmatur hec ratio per simile: multo melior famulus est ille in domo materiali mundana: quisordes omnes tam sublecto vel sub archa quam cathedris et in plano inuentas a domo eiicit: quam ille qui has sordes solum in plano inuentas purgat. sed talis famulus est temperantia gradus / et alius continentia: igitur.

¶ Preterea: intemperantia est deterior incontinentia secundu Aristotelem: et supra deduximus. ergotemperantia est melior continentia. tenet consequentia: meliori virtuti peius vicium opponitur / et econuerso.

¶ Tertia conclusio probatur. substantia quanto magis appropinquat deo: ipsa est perfectior. ergo virtus que magis accedit ad virtutem exemplarem dei: est melior sed sic est de virtute heroica: hoc est diuina: igitur. Secundo arguitur ad idem. virtust ars sunt circa difficile. ii. Ethicorum. sed virtus heroica est difficilior virtute non heroica: velex parte obiecti: vel circunstantie. hoc ex ho¬ mero septimi Ethicoru primo Aristoteles probat: vbi hhomerus priamum introducit de hectore dicentem eo quod hector eximia bonitate prestabat. Nec iam hominis sane mortalis filius ille esse videbatur: sed diuo semine natus. et cum vicium non est virtus: non est heroica virtus. sicut aqua non est potus humidus: cum non est potus. sequitur quod hercules / alexander macedo / iulius cesar / et huiusmodi qui aliorum respublicas violarunt: et intemperanter vixerunt: non erant heroici: sed viri perditissimi tam in morali philosophia gentilium quam apud sacras hysto rias. sed inter gentiles hi heroici erant: socrates / diogenes in dolio / aristides: et magis / prophete veris testamenti: et maxime viri percelebres in primitiua ecclesia: qui omnia bona caduca mundi relinquentes: christum vite normam sequuti sunt: prudentes sicut serpentes: simplices sicut columbe: humillimi: patientissimi ibant apostoli g audentes: quanm digni habiti sunt pro nomine iesu contumeliam pati: cardinalibus virtutibus erant in gradu heroico redemiti: tyrannorum immanes minas nichilife cerunt: et pace in ecclesia inuenta: paulus / anthonius / hylarion / et magna heremicolarum caterua ad heremum confugientes temperantiam in graduheroico coluerunt: cecos honores: tristicias inutiles: fallacem mundum: et achironta conculcabant: in cauernis terre speluncis: seminudi: ex herbis cum aqua et modico pane victitantes: nichilnisi celestia meditantes. et licet ab hominum cetu semoti erant: cum virtutibus purgatoriis et purgati animi maximam familiaritatem et commertium habuerunt: homines in terreno corpore vitam angelicam ducentes: quod multo pulchrius et laudabilius est quam esse angelum natura et dono dei.

¶ Pro quaerte conclusionis intelligentia scito: olram in fine sui tertii fingit sibi aliquas acceptiones in aere: et postea infert correlarie: in hoc Iohannem errasse ponemntem continentiam / temperantiam / et virtutem heroicam / esse einsdem speciei specialissime. dicitquod continentia habet insultus passionum magnos proobiecto. temperatus in gradu habet paruos insultus vel nullos in ratione obiecti: fingit aliud obiectum virtuti heroice. Miror quomodo iste qui certe erat ingeniosus contra Iohannem suum: hoc est regentem: quem communius habuit in maxima reuerentia. vidit quod iohannes non sic cepit gradus illos: nec Aristoteles: nec philosophorum moralium scola. quomodo non vidit quod pegrine finxit aliqua obiecta esse de essentia istorum graduum: et postea intulit errorem in alio. alius protinus eiconcessisset istos actus et habitus specie differre. vigilans et solidus erat iohannes suus in hac distinctione speciuoca actuum ex parte obiectorum tam partialium quam totalium: solus inter illos antiquos in illa parte viam regiam tenuit: quem regentes in artibus omnes sequuntur demptis quibusdam religiosis: opinionibus suorum ducum addictis.

¶ Probatur ergo quarta conclusio: actus continentie / temperantie / et heroicus / sunt in eadem potentia respectu eiusdem obiecti numero vel in specie specialissima: eodem modo tendunt in sua obiecta: similes noticias omnno presupponunt: vt abstractiuas vel intuitiuas similes. nec est aliquid aliud requisitum ad idemptitatem speciuocam quod talibus actibus deest. ergo sunt eiusdem speciei specialissime.

¶ Secundo arguitur ad idem. Dabilis est vnus actus numero qui primo est continentia gradus / et postea temperantia gradus. sed res non labitur de specie essentiali in speciem essentialem. ergo habitus continentie et habitus temperantie erunt eiusdem speciei speliasissime. antecedens probo: capio sortem qui habet insultum passionis bene mitigatum: eliceat talem intensum actum / volo seruare castitatem: quam diu continuath: et postea circa idem obiectum eliceat simles actus queusque passio pessum it. tunc sic: dabilis est aliqua passio propter remissionem que non sufficit actum mitigatiuum eius denominare continentiam: sed erit temperantie gradus actus: et quando passio erat maior: ille actus erat actus continentie gradus.

¶ Tertio sic arguitur. paruus / insultus passionis non sufficit denominare habentem continentem in gradu: sit gradus vt vnum qui non sufficit: sit ille gradus maximus qui non sufficit denominare virum continentem: quando erat insultus vt vnum cum dimidio / volo quod eliceatur vnus actus in sorte: et quod continuetur quousque medietas illius gradus passionis ( et amplius si oporteat ) euanescat: tunc ille actus in principio est actus continentie gradus: et in fine est actus temperantie gradus. ergo idem actus numero successiue continetur sub continentia gradu et temperantia gradu. iste actus in illis duobus temporibus habet omnia que philosophi ponunt ad hos gradus virtutum. quod si ad nomenvis preter modum philosophicum) multiplicare alios gradus habsentes alia obiecta: iam multo plures dabuntur gradus quam morales ponunt. Insuper: pauci immo paucissimi eliciunt tales actus cum talibus obiectis: sed gradus virtutum sunt creberrimi: ergo nichil dicis. teneo ergo quod continentia et temperantia gradus sunt eiusdem speciei specialissime entitatiue: et differunt solum sicut perfectum e imperfectum in eadem specie. et idem contingere potest de continentia / temperantia / et gradu heroico. si aliqua mulier vult seruare castitatem suam comuniugalem: et ipsa iudicat quod non est ei periculum castitatem seruare: si ex improuiso inferatur ei iudicio suo mors: ipsa continuam te libere eundem actum quem prius habebat: talis actus qui ante hoc erat in gradu continentie vel temperantie est in gradu heroico propter difficultatem circunstantie ad perseuerandum in illo proposito de seruanda castitate.

¶ Contra primam conclusionem arguitur. continentiae perseuerantia sunt eadem virtus. ergo vna est perfectior altera. consequentia est nota. probatur antecedens: ad eandem virtutem spectat comedere tantum quantum oportet et non plus quod oportet: ergo eodem modo ad eandem virtutem spectat moderari passiones delectationumet tristiciarum. ergo idem est respectu perseuerantie continentie.

¶ Respondetur: eadem virtus totalis est circa hec qua dicta sunt: quae a multis actibus specie distinctis emergit: vt volo comedere tantum quantum michi sufficit: nolo comedere plus quam oportet. hic sunt nolitiones et volitiones spem distincte ad eandem virtutem totalem pertinentes: non est sic hic. continentia est gradus virtutis solum circa delectationes: et de ratione eius est non vinci a delectatione: sed eam vincereet propellere: perseuerantia hoc non ponit: sed solum propter tristicias non succumbit. et sic non est idem actus in specie communiter: nec habitus. potest tamen dari actus mixtus equiualenter de vtriusque natura sapiens: vt nolo deserere temperantiam propter tristicias et delectationes emergentes: sed ea ratione qua non succumbit ratione tristiciarum vocatur perseuerantia: et quia non trahitur ad illicitum per delectationes: est continentia. non tamen negoquod idem actus vel habitus inclinans in prosequutionem sui obiecti primoet directe: indirecte et secundario reluctetur suo contrario. sicut calor est aptus natus producere calorem primo: indirecte et secundario resistit frigori: et ipsum corrumpit. sed tamen in virtute qualibet cardinali totali: et in aliis: dantur mille habitus specie distincti.

¶ Secundo arguitur. continentia gradus non est virtus: sed perseuerantia est virtus: ergo continentia non est preferenda perseuerantie. consequentia tenet cum minore: probatur maior. cum Aristoteles de singulis virtutibus moralibus tractauit ad partem: in septimo de continentia gradu determinat.

¶ Respondetur: continentia triphariam accipitur. Uno modo pro abstinentia ab omnibus actibus venereis: et tunc cum virginitate coincidit. Secundo modo capitur vt tatum valet sicut temperantia: quomodo eam capit seneca in suo libello de quattuor virtutibus cardinalibus. his modis non capimus / in proposito. Tertio modo capitur prout diffiniuimus. Sed an sit virtus: dico: hoc nomen virtus biphariam accipitur. Uno modo proprie prohabitu perfecto inclinante habentem ad optimum opus in quod potentia potest. Alio modo latius capitur virtus pro habitu inclinante habentem ad opus bonum et laudabile. Continentia primo modo non est virtus: quia inclinat cum reluctatione coexistenti: temperantia et gradus heroicus hoc modo sunt virtutes. Sed non sequitur: aristoteles loquitur hic in septimo post alias virtutes de his gradibus: ergo non sunt virtutes. temperantia gradus et virtus heroica sunt virtutes: similitur et amicicia de qua loquitur philosophus. viii. et. ix. Ethicorum. omnis temperantia gradus est virtus. et proprie capiendo temperantiam gradum: omnis temperantia gradus est temperantia virtus: sed non econuerso. capiendo temperantiam gradum cum addito: inuenitur in fortitudine / iusticia / et aliis virtutibus.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur. temperantia non agonisat: continentia autem agonisat: habet enim bellum cum passione rebellante. sed agonisantes coronantur primo Ethicorum. ergo corona magis debetur continentie quam temperantie.

¶ Secundo: ars virtus sunt circa difficile. ii. Ethicorum. sed difficilius est sequi ratio nem appetitu sensitiuo rebellante: quod facit continentia: quam non rebellante: quod facit temperantia. magnitudo em passionis auget meritum

¶ Item: multi ponunt teperantiam in appetitu sensitiuo / et continentiam in voluntate. nobilioris autem potentie nobilior est habitus: igitur.

¶ has rationes facit Buridanus quaestione quinta septimi Emhicon.

¶ Ad primum dicit quod agonisar nobiscum non est bonum: vel non est optimum sed agonisare cum obiecto passionato est melius: et hoc potest esse dupliciter. Ano nnodo substernendo totaliter inimicum. Alio modo sibi recalcitrando et resi stendo solum. corona autem magis debetur pramo modo quam secundo modo: et ille primus modus magis conuenit temperantie: secundus autem continentie.

¶ Ad secundum dicit quod difficultas proueniens ex debilitate rationis et ipsius voluntatis: aut etiam ex inobedientia appetitus sensitiui: diminuit meritum.

¶ Contra has solutiones sic arguo. difficultas proueniens ex parte obiecti vel rei operate auget meritum secundum omnes: cui propositioni ad do aliam. tota ratio illius est quia in hoc est maior difficultas ipsi operanti: sine culpa sua proueniens. sed sic est in illo qui habet passionem naturalem non ei imputabilem. ergo talis passio auget meritum ipsi operanti. Secundo arguitur ad idem: si sortes et plato eliceant duos actus equaliter intensos circaeandem materiam: et eum sortes elicit cum maiore conatu quam plato: sortes plus meretur: si difficultas conatus non proueniat ex culpa sortis. sed sic est in proposito. pono sortem vehementer passionatum ad illecebram: platonem habentem castitatem naturalem: et cum hoc si voles habitum temperam tie: obiiciantur vtrique istorum due formose mulieres allectiue in illecebram: sortes elicit actumnolendi intemperanter agere conformiter ad rectam rationem: plato similiter: sortes in illo casu plus meretur quam plato. actus sortis est actus continentie: actus platonis est actus temperantie gradus: igitur.

¶ Proptrea dico solutiones Buridani nullas: et alitur ad illas obiectiones respondendum est. Concedo quod continentia de qua est sermo in casu argumenti est melior quam actus temperantie gradus. nec hoc est contra aristotelem. ipse enim loquitur de temperantia ceteris paribus. captis duobus: continenti et temperato: qui similes passiones habebat a principio cum continenti: sed iam per bonos actus passio in temperato est extincta: et non insurgit propter habitum contrarium formaliter vel virtualiter in appetitu sensitiuo vel voluntate: capiatur onus actus tempantie eqliter intensus: ille erit ita bonus sicut vnus actus continentie: licet conatus continentis sit maior: quia per bonos actus hanc facilitatem acquisiuit temperatus. et si equaliter conetur cum continenti: actus suus est intensior: et plus meretur. licet sit ei facilius: facilitas est acquisita ei per bonos actus suos. et quia totus ille habitus temperati est intensior habitu continentis: intensiores communiter actus elicit: et securius stat: cum non habeat reluctamen: temperantia gradus continentia gradu reputatur (et merito) melior. difficultas acquisita per vicium non auget meritum: sed acquisita sine culpa vtrobique meritum auget. Sed tunc est difficultas: si assue tus ieiunare ex bono habitu ieiunet: et male habituatus ieiunium infringere ex habitu malo peniteat de suo habitu: an male habituatus plus mereatur ratione difficultatis operis et et dicitur quod non: heremita quolibet die assuetus ieiunare tantum meretur sicut curialista: quantumcunque penitet curialista de fractione ieiunii. deus parcit ei culpam cum est penitens: non tamen facit quod plus mereatur quod alter bene habituatus: qui non plus meretur in elicitione actus equaliter intensi. et per hoc ad duo argumenta respondetur.

¶ Ad tertium dicitur quod temperantia gradus est tam in voluntate quod in appetitu sensituo: vt inter illas potentias sit armonia.

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur. non est tanta armonia inter appetitum sensitiuum et voluntatem in heroico sicut in temperato gradu. ergo virtus heroica non est suprema virtutum. consequentia liquet. probatur antecedens de Bonifacio illo luxurioso romano: qui cum illa nobili romana muliere sua domina dormiuit: et orientem petens ingressus est subito gratia visitandorum martyrum: repente passus est. et cum hoc consociis diceretur: dixerunt eum non esse in loco martyrum: sed in prostibulo vel taberna. hoc supposito sic arguitur. alle bonifacius passus est martyrium. sed omne martyrium voluntarie assumptum est actus heroicus. ergo ille fuit heroicus. et tamen fuit adhuc multum habitualiter intemperatus: ergo in se habuit malum habitum luxus eum ad malum inclinantem.

¶ Confirmatur hec ratio. Iheroronymus abstinens in antris egypti diu erat heroicus: et tamen non habuit rebellem carnem. vt de se / ipse facetur in epistola ad eustochium inquiens: quotidie lachryme: quotidie gemitus. et si quando repugnante somnus eminens oppressisset: nuda humo vix ossa herentia collidebam. de cibis vero et potu taceo: cum etiam languentes monachi aqua frigida vtantur et coctum aliquid accepisse luxurie sit. Ille igitur ego: qui ob gehenne metum tali me carcere ipse damnaueram: scorpionum tantum socius e ferarum: sepe choris intereram puellarum: pallebant ora ieiunus: et mens desideriis estuabat: in frigido corpore et ante hominem sicca iam carne premortuum sola libidinum incendia bulliebant. Arguitur sic. iste venerabilis senex fecit actus temperantie et actus heroicos pro castitate habenda: et tamen non consequutus est virtutes illas in illo gradu: ergo gradus illi non ponunt illam armoniam in toto homine talem qualem dicebam. ergo per hoc non habebam arguere horum graduum bonitatem. Illud potest roborari per doctorem gentium qua erat temperatus et heroicus: et tamen passus est rebellionem non modicam. patet ad Romanos. vii. Non enim quod volo bonum hoc ago: sed quod odio malum illud facio. et paulo post in eodem capite. video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee: et captiuantem me in lege peccati que est in membris meis.

¶ Ad ista respondetur: et primo ad primum de illo Bonifacio: certum est quod habebat vnum actum heroicum qui ad martyrium sufficit. sed tota vita sua non fuit herorica. et per consequens non fuit heroicus de quo loquimur. bene erat deo deuinctus qui eum sic specialiter iuuit vt martyrio dignus inueniretur: et bene vsus est naturalibus suis.

¶ Ad alias obiectiones de apostolo et hieronymo: dico vterque erat heroicus: non solum in vno actu: sed in tota vita. horum minor fortior erat achille vel animace. cum vterque habitauit in rebelli carne: carnem in chamo et freno compescuit vterque. naturaliter heroicus non habuit hanc rebellionem: sed demon deo permittente qualitati¬ uas dispositiones ad illecebram inclinantes commouit. et rationabiliter passus est deus: qua magnum magna dicent. hec passio ad illecebram non inuasit mulierculosum sardanapalum: sed armipotentem spiritualem: qui tam de carnis insultu quod demone gloriosum importauit triumphum. sic dicit: meminime clamantem diem crebro iunxisse cum nocte: nec prius a pectoris cessasse verberibus quam rediret ( domino imperante) tranquillitas. de apostolo: similiter demon excitauit appetitum eius ad illecebram: et hoc permisit deus ne superbiret post visa magnalia dei que non licebat homini loqui. Istud patet secunde Corinthiorum duodecimo: sic dicit apostolus in principio capitis. Si gloriari oportet non expedit quidem. veniam autem ad visiones et reuelationes domini. Scio hominem in christo ante annos quatuordecim siue in corpore siue extra corpus nescio: deus scit: raptum huiusmodi hominem vsque ad tertium celum. et post reuelationes has sequitur Et ne magnitudo reuelationum extollat me: datus est michi stimulus carnis mee: angelus sathane. in verbo stimulus / dicit glosa interlinealis. diabolus vt ad defectum traheret. alii homines non ita potentes resistere diu bene operantes in scola virtutum nullum insultum passionum habent: sed omnia sunt sopita: et omnia sunt consona rationi in eis. eorum que ad appetitum sensituum attinent speciale fuit in paulo propter causam dictam. et in magno illo hieronymo: cuius sententiam consulto recitauimus: vt in agonia ne desperes: sed relucteris contra sensualitatem cum illo forti athleta: vt glorosus euadas victor. non tamen est credendum cum stoicis quod nulla passio est in sapiente et studioso: vt Augustinus dicit. ix. de ciuitate dei. viii. de trinitate recitat modum Aristotelis parapateticorum ponentium passiones in sapiente et studioso. sed non est magnum discrimen nisi verbale vt dicit inter aristotelem et stoicos. Stoici loquuntur de passionibus inordinatis et culpabilibus: nec Aristoteles diceret oppositum.

¶ Contra quartam conclusionem arguitur. isti duo actus specie distinguuntur: volo temperate viuere non obstante magno insultu passionis insurgente: volo temperate viuere non obstante parua passione: et vnus illorum actuum est actus continentie gradus: alter vero temperantie gradus: igitur.

¶ Respondetur. argumentum dupliciter deficit. sic possunt dari duo actus vel habitus continentie gradus specie differentes inter se: et duo actus vel habitus temperantie gradus inter se specie distincti: de hoc quis dubitat: debet arguens probare omnia indiuidua quorum vnum est actus continentie gradus / et aliud temperantie gradus specie differre. quod nec probat nec probare potest. Secundo: nego quod primus illorum actuum spectat ad continentiam gradum: et secundus ad temperantiam gradum. si in primo nullus sit insultus vel paruus est actus temperantie gradus: et si in secundo sit magnus insultus est actus continentie gradus.

¶ Nunc vidimus continentiam cum incontinentia / perseuerantiam cum mollicie / temperantiam cum intemperantia / gradum heroicum (qui ferme in qualibet virtute reperibilis est: dummodo ponatur circunstantia mortis ) cum bestialitate. Insuper vidimus virtutes politicas / purgatorias / purgati animi / exemplares alias incipientium proficientium et perfectorum. et parum discriminis est ad rem inter stoicos nota ponentes passionem cadere in sapientem et studiosum: et parapateticos passionem ponentes: quia priores loquuntur de passione viciosa: posteriores de quacunque passione. Ex apostolo et Iheronimo habes non statim diffidendum cum insultus fortes ad illecebram insurgunt: sed tunc fortius resistendum est: et si resistas: insultum quemcumque sedabis. resistes quidem parce comedendo et bibendo: parce dormiendo: occasiones omnes luxus et peccati euitabis: studio honesto te totum accommodabis. et cum nichil horum quae in te sunt omiseris: opem diuinam iugiter implorabis: dicens. Deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum me festina. Petitio optima est hec. si feceris: quisquis es continens vel incontinens: passiones omnes pacatas habebis. prime ad Corrinth. x. Fidelis est deus qui non permittit nos tentari vltra id quod possumus. et cum dulces illas sorores virtutes purgatorias et purgati animi sicut temperantiam gradum osculatus fueris: earum societatem numquam derelinques: tunc facile sardanapali et intemperantium vitam exosam habebis. horum graduum noticia finis est iste.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8