Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9

Quaestio 9

An virtus consistat in medio

VLtimo circa hanc distictionem quaeritur: an virtus consistat in medio: Pro quaestionis solutione aliqua praemittentur: postea conclusiue respondebitur. Duplex est medium: quoddam est medium rei quod equaliter distat ab vtroque extremorum: vt sex inter decem et duo: hoc medium consistit in arithmetica proportione: et illud medium est idem apud omnes.

¶ Ex his duobus sequitur quod extrema medii secundum rem sunt determinata: alias non potest sumi medium secundum rem eque distans ab extremis. Aliud est medium quoad nos: et est medium secundum rectam rationem: quod nec est plus debito nec minus debito. Declaro intemperantia: quando homo sic comedit et bibit quod non capit plus debito nec minus: sed capit sufficienter ad nutriendam suam naturam ad hoc quod exerceat suas operationes debitas et honestas. illud medium consistit in medietate geometrica: nec est idem apud omnes. sed qualis est proportio inter varios homines: talis debet esse latitudo eius medii: et milo in quadruplo vigorosior in digerendo quam ludi magister: in quadruplo plus comedit: ergo illud medium non est idem apud omnes: sed variatur secudum complexiones in temperantia: et alia in aliis virtutibus. et per consequens illud medium non habet determinata extrema secundum rem: cum medium non est determinatum secundum rem.

¶ Preterea: sanctus Thomas prima secundae q. lxiiii. dicit quod iusticia consistit in medio rei: alie vero virtutes in medio secundum rationem vel quoad nos. ratio sua est: quia iusticia est circa operationes quae consistit in rebus exterioribus in quibus rectum institui debet secundum se. hoc declarat. q. lx. in emptione venditione: et in aliis contractibus ad iusticiam pertinentibus.

¶ his suppositis ad quaestionem respondetur per conclusiones quinque: Quarum prima est. Uirtus est habitus electiuus inmedietate consistens prout determinat ipse sapiens. hec conclusio est diffinitio virtutis quam ponit Aristo. ii. Ethi.

¶ Secunda conclusio: medium in aliis virtutibus a iusticia est medium quo ad nos. patet: non inest omnibus eadem latitudo temperantie. si plato vel ludi magister diu tantum comederet sicut victicola falce putans prata: vel grauium petrarum lator: itemperantur comederet: et morbum in corpus incurreret: et forte etiam in anima labor corporis et exercitatio omnia digerit: sic quod nichil superflui manet: non est sic in viro studioso qui non habet exercitationem corporalem in fortitudine patet: si vlixes staret vbi Ioab vel Aiax thalamoneus expectat temerarie ageret: et non fortiter: et tamen ioab et aiax fortiter agunt sic expectando. Insuper non solum ille est bonus sagittarius qui metam tangit. sed etiam ille qui medio bene appropinquat. ii. Ethi.

¶ Tertia conclusio. Iusticia non est accipienda quo ad medium secundum rem: sed solum quo ad medium secundum nos rationem. probatur hec conclusio: primo sic. Iusticia punitiua non infligit eandem penam vel equalem arithmetrice illi qui percussit regem et eius clientem. ergo in illo attenditur latitudo iusticie quo ad nos: et non secundum rem.

¶ Secundo arguitur ad idem sacerdos iniungens per habitum iusticie penitentiam penitenti: non habet penam adequatam arithmetice iniungere. probatur: tunc creberrime vel semper errabit: et talem penam nullus cognoscit

¶ Tertio arguitur. Fidelis mercator de eodem panno vendit sorti vlnam tribus francis: platoni tribus francis cum duodeno: semper manet in latitudine iusti praecii. patet: omnes generari in arte emendi et vendendi dicent mercatorem non fefellisse emptorem: nec econuerso. ergo contractus vterque manet in latititudine iusti praecii: quod non est idem realiter et punctualiter.

¶ Quarto arguitur. iudex pro eodem crimine commisso in duobus: non punit eos equaliter arithmetice: si sit supremus / iudex vel inferior: et pena sit ei relicta. ergo iusticia non requirit medium rei: sed medium rationis.

¶ Quinto arguitur. medium rei est idem apud omnes et omni tempore: sed medium iusticie commutatiue non est idem apud omnes. Salmones aberdonie viliore foro veniunt quod parisii: econuerso vinum. Similiter pinta vini hoc anno venditur parisii karolo: quam anno praeterito hoc in tempore habuimus duobus liardis: igitur.

¶ Quarta conclusio. Pulchram sedem locum tenet virtus. patet: tenet locum medium: quem inuenire sollicite docet Aristoteles. ii. ethicorum. quem locum tenuit creberrime christus: natus in medio duum animalium: dispurauit in medio doctorum: quem Iohannes baptisando dixit stare medium inter illos / Iohannis. iii. c. medius in cruce inter duos latrones pependit: post resurrectionem in medio discipulorum apparuit. Insuper: ille est locus rectitudinis cuius extrema rectum non admittunt: secundum illud Flacci. Est modus in rebus sunt certi denique et fines: Quos vltra citraque nequit consistere rectum.

¶ Quinta conclusio. nulla virtus est vicium. probatur hec conclusio. omnis virtus est in medio: nullum vicium est in medio: ergo nullum vicium est virtus. consequentia tenet in camestres: et conuertens huius conuerse est quinta conclusio. maior huius syllogismi cum minore est nota ex dictis: igitur.

¶ Contra secundam conclusionem et tertiam arguitur. contingit vnum quem piam esse bonum et multis modis nephandum. il. ethicorum. ergo virtus consistit in indiuisibili. tenet consequentia: quia si in diuisibili: duobus / tribus / vel pluribus modis / quis potest esse bonus.

¶ Secundo arguitur: primo celi virtus attenditur secundum vltimum in quod potentia potest: vltimum autem non erit diuisibile:

¶ Tertio arguitur: peccat dans beneficium bono hoc est idoneo relicto magis idoneo. ergo solum bene fit dando beneficium illi idoneo: et male dando minus idoneo. ergo virtus consistit in indiuisibili.

¶ Ad primum respondetur per vnum modum Aristo. intelligit tenendo medium quod est diuisibile. et quia illud est vnum: respectu extremorum extensorum in immensum: solum dicitur vno modo. sicut de sagittario explicat. multis modis quis potest male sagittare: et illud facere est facile: difficulter bene. propterea pitagorici recte dixerunt: in extremum contingit prolabi in infinitum: quocumque intemperato dato dari potest intemperatior

¶ Ad secundum nego minorem. vltimum in quod potest potentia appetitiua et intellectiua est tenere medium in sua operatione.

¶ Ad tertium concedo antecedens et primam consequentiam cum consequente: sed vltimam consequentiam nego. licet obiectum esset impartibile: tamen latitudo medii est partibilis: vt in distinctione. xxiiii. quarti ad hoc argumentum latius respondi. Non sancti Thome potest adduci contra tertiam conclusionem: Aristo. v. ethico. dicens iustum esse equale secundum arithmeticam proportionem: nichil enim differt inquit si studiosus prauum priuauit: vel prauus studiosum. sed ad hec patet solutio ex probatione conclusionis cum dictis in materia de iusticia.

¶ Contra quartam conclusionem arguitur sic: et potissimum contra illam probationem quae ex aristotele est allegata. Aristoteles docet habituatum in vno extremo vicioso fugere in aliud vt facilius attingat medium: vt rectificans gladium facere solet: cum flectitur ad dextrum: vir eum ad sinistrum conuertit: quatenus in medio permaneat. sed hec doctrina medii est mala: ergo illa probatio conclusionis est inutilis. quod illa probatio sit mala patet: malum est consilium docere: virum vnum vicium euitare per aliud: nec probatio de Christo valet. Christus creberrime erat primus nonnunquam inter suos vltimus: licet locus medius sit in iudea honorificentior: vt patet ex petitione matris filiorum zebedei.

¶ Respondetur. modus Aristotelis illic traditus est bonus. et vno modo exponitur sic: prodigus fugiat ad aliud extremum: scilicet illiberalitatem ipsam contemplando et detestando: et fugiat ab illo: et a vicio in quo est: et eat in medium: secundo modo sic: eat in aliud extremum: id est: prope aliud extremum: manendo tamen in latitudine medii: et illic se aliquantisper exercitet: et tunc potest redire ad medium mathematicum medii. Tertio modo potest esse contentio super isto: an possum consulere viro deliberato peccare maiori peccato: vt minori peccato peccet quatenus eum preseruem a maiori: qua non restat michi alia via. vt consulo raptori siccario capere pecuniam meam ne me occidat: ei consulo ad peccandum: licet ego non peccem: et eum a maiori peccato preseruo: et si illud membrum sit licitum (de quo alias loqui propono) habetur quod consilium Ouidii de remedio amoris in casu esset lici¬ tum: in casu in quo non potest aliter trahi: et non sicut Ouidius passim consulit. de probationibus de Christo assumptis eo quod sedebat in medio: dicitur: sunt congruentie non inutiles.

¶ Secundo arguitur contra eandem quartam conclusionem: extrema viciorum sunt infinita: vt pitagorici tradunt. sed inter infinita non potest dari medium. ergo virtus non occupat honestam sedem in medio.

¶ Despondetur: dato quod essent due linee infinite: vna orientem versus: terminata parisii: et alia infinita occidentem versus in altero extremo vrbis: nichil prohibet vrbem parisian esse in medio. Secundo: extrema non sunt infinita cathegoreumatice: licet in infinitum quis potest esse intemperatus vel iniustus sinchathegoreumatice.

¶ Contra quintam conclusionem arguitur sic. virtus erit vicium: similiter vicium erit virtus: ergo conclusio falsa: antecedens patet: idem actus elicitus successiue erit bonus et malus: vt in distinctione sequenti latius explicabitur. sed actus est virtus sicut habitus: igitur.

¶ Secundo arguitur ad idem. eliceat sortes vnum actum prodigalitatis / et postea vnum actum illiberalitatis / tertio vnum actum prodigalitatis / quarto vnum actum illiberalitatis / et sic alternatis vicibus: in ipso generabitur habitus viciosus: qula ex actibus malis: et cum hoc habitus liberalitatis: patet: erit habitus in medio. vnus illorum actuum tollit de malicia alterius inquantum habet. et econuerso. ergo manebit habitus medius.

¶ Tertio arguitur: si Bertha cui expediebat seruare virginitatem habeat intensum habitum virginitatis: et adueniat casus in quo ipsa tenetur deserere suum propositum: vt sit pax in republica que aliter procurari non potest: et ponatur quod non voueriti (licet idem sit secundum rectiorem viam dato quod sic) vt argumentum non impediatur. tunc sic. habitus virginitatis inclinabit eam seruare virginitatem: et ad tales actus: volo seruare virginitatem meam: modo illi actus sunt mali.

¶ Et per oppositum: quarto arguitur de illo qui habet actum talem: volo dare elemosinam pauperibus: et habeat conscientiam erroneam in oppositum: hoc non obstante / habet habitum genitum ex frequentibus actibus quibus ipse vult dare elemosinam. ille habitus est viciosus: quia ex peccatis genitus: et postea inclinabit in actus bonos: cum fuerit prudentia in intellectu: de facto substantia habitus appetitiui non variabitur intrinsece: et inclinabit in actus bonos. igitur.

¶ Ad primum respondetur: quod virtus erit vicium / et vicium virtus / quo ad actum: sicut argumentum tangit. sed illo modo virtus non est vicium.

¶ Ad secundum argumentum dicitur si sint actus contrarii eliciti circa eandem materiam / circunstantias / equaliter intensi / nullus relinquitur habitus. vel si non sint contrarii: vel equaliter intensi: quicquid illic manet: erit vicium.

¶ Ad tertium concedo quod habitus qui realiter erat genitus ex actibus studiosis et erat virtus in vno tempore: tamen tempore posteriori idem habitus manens in genere nature inclinabit in actum viciosum. nec ad habitum esse virtutem sufficit quod ex actibus studiosis emerserit: sed cum hoc requiritur quod non habeat inclinationem ad malum. In casum quarti argumenti: concedo quod ille habitus opposito modo erat vicium: quia ex peccatis genitum. sed postea per solam assistentiam prudentie actualis inclinabit in actum bonum laudabilem. nec variatur ille habitus in esse nature: libet non sit idem habitus / in esse moris vel vicii. non sequitur: hic habitus mutatur in esse moris vel vicii: ergo mutatur in esse qualitatis vel habitus. non arguitur ab inferiori ad superius respectu totalis extremi. vel arguitur cum dictio ne negationem includente. non valet dicere quod prudemtia requiratur cadens in ratione obiecti vt olam dicit: illud est ficticium et sine colore dictum. sufficit quod prudentia in intellectu assistat actus voluntatis regulatrix. Et hec de virtutibus pro nunc dixisse sufficiat. et lbet hanc que stionemet alium ordinem tenere interdum poteram: iste tamen ordo secundem exigentiam materie occurrentis sufficiebat: cum primo de cardinalibus more mgratii loquutus sum: et postea de virtutum connexione suam litteram prosequem do: remanebat paucis materiam virtutis in generali(sola sunma rerum sequendo) perstringere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9