Quaestio 1
Quaestio 1
An omnis lex sit obligatoria
Circa distinctionem. xxxvii in qua magister loquitur de praeceptis decalogi duo principaliter quaram. Primo in generali loquendo de lege: quia idem est mandatum / praeceptum / et lex. propterea sub quo illorum vocabulorum queritur: non refert. de aliquibus / in generali legem concernentibus loquar. Secundo ad expotionem praeceptorum decalogi succincte procedam. Circa primum aliqua queram quae ex processu patebunt. Primo queritur: an omnis lex sit obligatoria. in primis ponam diffinitionem legis. Secundo conclusiue respondebo ad quetionem. Lex permnissoria et consultoria proprie non est lex: de obligatoria solum loquar. per legem: tam praeceptum quam pohibitionem intelligendo. lex est signum creature rationali notificatum quatum est ex parte eius eam denotans liga ri ad aliquid faciendum vel non faciendum. signum est genus legis. omnis lex est signum: sed non couertitur: et lbet aliqui contendant an voluntas diuina vel intellectus diuinus sit prima lex obligatoria: nullum est ligamen quo usque significatur quid agendum est: quid vero omittendum. alia est questio an prima lex obligatoria hemat originem a voluntate diuina vel ab eius intellectu. illud signum est mentale / vocale / vel scriptum. his tribus modis voluntas legislatoris insinuatur: et non pluribus modis. inpressio / et illa quae oculo corperali pstent apprshendi / per signum scriptum intelliguntur: tanquam per principale quod ab oculo percipitur: potissimum apud antiquos: impressio post modum in vsu venit. relique particule loco differentie ponuntur: ex limitatione legiset dictis patet hec conclusio: quaelibet lex est obligatoria his quibus est lex.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur: ex ea sequitur quod conscientia erronea esset lex. consequens est inconueniens. et quod sequatur patet sic: ligat hominem non contrauenire illi: immo ad conformiter agendum vel ad depositionem: sed in casu non potest deponi: quia nullus assistit ad consulendum illi qui conscientiam errone am habet.
¶ Secundo arguitur: alique leges obligant illos quibus non sunt promulgate: ergo male ponitur in diffinitione legis creature rationali notificatum quatum est parte eius. antecedens patet tripliciter. tum primo de lege naturali que non est notificata hominibus. tum secundo de lege baptismi: quia ad baptismum obligantur paruuli et dementes: quibus lex baptisini non est sufficienter promulgata. Cum tertio: mahome tiste et gentiles obligantur suscipere leg est christi: et tamen non est eis omnibus notificata.
¶ Ad primum dicitur homo peccat contraueniens conscientie erronee. et alicui licite potest se homo conformare: vt si conscientia erronea dictat opus consilii esse de praecepto. sed non proprie propterea adhuc conscientia erronea obligat: quia potest quis eam excutere: et tunc non obligat. et licet in casu obliget: non propterea vocatur lex.
¶ Ad alia tria argumenta. Ad primum dico: lex naturalis est sculpta in hominum cordibus: et sic est eis sufficienter notificata. Ad secundum dicitur quod paruuli et dementes non obligantur sub pena peccati actualis suscipere baptismum: quia non est eis de claratus: et propterea non est eis obligatoria. sed quia statutum iusticie originalis non est in Adamet in sua posteritate seruatum: paruuli in originali noxa concipiuntur: siue istud dicatur statutum / siue lex / non refert de nominibus. speciale est in hoc vno: nec vnquam extra hanc materiam simile contingit. fide de hoc docemur: vt in materia peccati originalis in secundo dicitur. Ad tertium nego quod lex gratie non sit sufficienter promulgata gentilibus et mahometanis omnibus: si per eos non stat.
¶ Tertio principaliter arguitur: ebrii dicere horas obligantur: et facere praecepta occurrentiatempore ebrietatis: et tamen talis lex non sufficienter est notificata.
¶ Quarto: dormientes in nocte obligantur surgere ad matutinas: et tamen tempus matutinarum non est sufficienter eis promulgatum cum dormiant: igitur.
¶ Quinto arguitur. lex carnis est lex: tamen non est obligatoria. quod sit lex: patet per apostolum: sentio aliam legem in membris meis captiuantem me in lege peccati
¶ Ad tertium principale dico: si in temulentiam vel amentiam sine sua culpa inciderint: tempore temulentie vel amentie non obligantur ad aliquod praeceptum. si ex culpa sua in hoc inciderint: multi ad idem dicerent: quod tamennon sequor: quia pari ratione dormiens potest omittere opus precepti in sensu composito: si iuerit ad dormiendum quando tenebatur non dorm re. dico quod nullus peccat nec est obligatus ad vllum praeceptum tmpore quo non vtitur ratione. transiens dormitum tpere quo tenetur aliud facere: peccat volendo dormire: sed tpere quo dormit: nullo modomittit. nec valet quod aliqui dicunt de ebrio male habituato circa aliqod peccatum: quod ipse peccat talem actum exercendo in ebrietate: quia pari ratione dormiens male habituatus surgens similem substantiam actus faciens deberet dici peccator nouo peccato: quod est falsum: cum nullo modo vtitur ratio ne. et licet non surgens mane ad matutinas vel ad lectionem percutiatur quia non surrexit: n ihil mali est. tum primo: non constat quod non erat excitatus. tum secundo: aliquis percutitur modica pena sine culpa sed non sine causa: vt addiscat esse vigilantior: et alloqui excitatorem quatenus eum excitet: vel vt inprimat in mentem desiderium mane surgendi si desit eiexcitator extrinsecus. experimur in nobis si ha¬ beamus aliquid cordi excitauimus nos quaecumque horanoctis per impssionem desiderii surgendi in tali vel talihora. mirabile tamen est de illo desiderio surgendi in media nocte: quomodo causat quaelitatem motiuam viri a sompno: an spuritalem imprimat solum in mentem / vel corperalem / vlotram que: non perquiro pro nunc.
¶ Ad quintum diu: non sequitur: est lex menbrorum et appetitus sensualitatis ad illicitum: ergo est lex. quia faciendum in proposito non capimus proillo quod erit: sed pro illo quod fieri debet: et sic omittendum vel non faciendum capimus.
¶ Sexto arguitur: deus praecepit Abrahe occide re Isaac Gen. xxii. ergo illud praeceptum erat Abrahe lex: et tamen non erat obligatoria Abrahe: cum non occidebat Isaac.
¶ Septio: iusto non est lex posita secundum apostolum: et tamen tota diffinitio legisdate conuenit iusto: ergo diffinitio non conuertitur cum diffinito.
¶ Octauo. aliqui excomnicationem incurrunt quibus mandatum non est notificatum. patet de percutiente clericum qui nescit percussum esse clericum: vel nescit anferatur excomicatio pro tali percussione.
¶ Ad sextum dicitur. deus numquam volebat quod Abraham occideret filium suum: sed solum volebat quod Abraham obedientiam suam osnderet de filio occidendo. sicut in vitis patrum legimus de abbatibus praecipientibus subditis facere aliqua quao non intendebant subditos facere: sed solum quod subditi se ad hoc attingere pararent: vt proiicere filum in flumen. illa est vera intentio praecipientis vt ille cui praecipitur faciat illud quod intenditur per praeceptum: et non declarat ei intentionem suam in principio: sed occultat vnum verum quod non ex pedit dicere illi cui praecipitur: fallatur aliter existimando / siue non / hoc non refert. praecipiens non fallit nisi indirecte: licite et prudenter praecipit: et alium in hoc falli non est malum.
¶ Ad septimum quae est auents apostoli. i. ad Cimo. i. respondetur: lex coactiua non datur nisi pro sceleratis: et non pro ipsis iustis qui bene viuunt virtutis amore.
¶ Ad octauum dcir: nullus est excomnicatus nifi prius mortalitur peccauerit. et per consequens si alicui sit ignorantia inuincibilis in aliqua materia illicita: non est excomnicatus. scit eim pcutiens clericum quod male agit: et dat operam rei illicite ips¬o scit: si parum percutiat / sic quod non peccat mortaliter / non est exconicatus. quando ignorantia exconicationis excusat del ne: dictum est in quarto. nec ad nos nunc spectat.
On this page