Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

Per quid differant hae tres leges, scilicet naturalis, divina et humana

TErtio circa hanc materiam quero: per quid differant hetres leges: scilicet: naturalis / dinuina / et humana. et quero de eis inquantum huiusmodi: hoc est inquantum tales.

¶ Respondetur per quattuor conclusiones. Quarum prima est: lex naturalis est vniuersalior antiquior et indispenfabilior aliis duabus legibus. Secunda conclusio. lex naturalis et dina non dirimitur per consuetudinem in oppositum: necvin ligandi perdit per cosuetudinem in oppositum lex vero humana consuetudine regulatur. Tertia conclusio: legem humanam lex nature et diuina exponit regulat. Quarta conclusio: quando apparet in legibus contrarietas: in lege dinna standum est tanquam in legum apice et ceterarum declaratiua.

¶ Prima conclusio probatur quo ad singlas paticulas. lex nature in omni gente est eadem: lex positiua diuina vel humana non semper est et fuit eadem: igitur: maiorpatet: lex nature nichil aliud est quam peincipium practicum euidens ex terminis: vel concio in euidenter deducta. sed talibus omnes bona ratione vtentes assentiunt: nec contrarie opinantur. quod sit antiquior patet: cum primum aliquis habet rationem et est in annis discretionis: legem naturalem habet: non sicund alis legibus positiuis. Tertia particla patet. xiii distinctione. c. i. vbi Gratianus dicit. Item aduersus naturale ius nulla dispensatio admittitur nisi forte duomala ita vrgeant vt alterum eorum necesse sit eligi.

¶ Secunda conclusio probatur primo quo ad partem priorem. consuetudo non plus ligaminis habet quam lex scripta ei respondens: puta lex humana: sed lex humana non potest dirimere legem nature vel legem dinnam positiuam: cum inferior non potest tollere legem superioris: igitur. Secundo arguitur ad idem: ex illo sequitur si omnes in mundo reliquarent legem dinnam quod minus peccarent: et tandem non peccarent per non vsum. consequens est flnim: ergo et antcedens: immo contra legem nature vel dinnam non est consuetudo vlla: sed corruptela: nec oppositum ego dixi in conclusione: cum negatiuam ex industria posui. ista conclusiopatet c. veritatem. viii. distinc. vbi dcir: nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat. nam deus dixit: ego sum veritas: non ego consuetudo: eadem distinctione. c. si consuetudinem. Secunda pars patet. consuetudo habet vim legis. modo lex posterior equalis legi praecedenti superueniens: eam exponit et tollit. arguitur sic: quandocumque sunt due leges incompossibiles equalis vigoris late: posterior sem per tollit priorem. hoc patet vtrobique in legibus omnibus: in legibus diuinis positiuis vbi iudicialia et cerimonialia legis Moysaice sunt sublata de medio: et in principio nascentis ecclsie homines pluries in anno communicarunt quam nunc: modo non est talis lex vrgens. pari forma in diebus beati Gregorii non poterant homines in septimo gradu consanguineitatis contrahere: in diebus innocentii tertii hoc homines facertu poterant. dixi equalis vigoris: puta late ab eodem vel a successore haesente eandem patantem cum priore. sed sic est quod consuetudo est lex humana non scripta et totius multitudinis quae ptanti humanitus institute dat robur leges condendi: ergo consuetu do non est minoris ligaminis quam lex scripta sed lex scripta posterior legem equalem priorem ei incompossibilem tollit: ergo consuetudo in oppositum legem praecedentem drogat / eam exponit / et eam penitus / interdum euertit / et abrogat. abrogare est in toto tollere: derogare solum in parte. ff. de verbo. signi. l. derogare.

¶ Tertia conclusiopatet: lex architectonica et infallibilis legem fallibilem dirigit: et non econuerso. sed sic est de lege nature dinna et humana: igtur.

¶ Quarta conclusio eodem modo probari potest: et adhuc arguitur ad idem: si deus vnum praeciperet et homines oppositum deo acquiescendum est hominibus relictis. Actuum. v. sed talis est proportio inter legem dei et legem humanam qualis est proportio inter deum et hominiem: igitur.

¶ Contra probationem prime conclusionis arguitur sic. vel lex nature capatur pro iudicio ipsius propotionis quaest de iure nature: vl pro¬ ipsa propotione: quocumque istorum dato: non est eadem lex aponiomnes. patet: non est eadem numero: nec oportet quod sit eadem spe. multe sunt propotiones de iure nature distincte specie.

¶ Respondetur: argumentum est sophisticum nec ad mente pirigens. volo dicere: quicumque assentit vni illarum: alius etiam assentit / et non dissentit / nec dubitat: etiam oblat fduabus propoationibus sinonimis de lege nature: earum assensus sunt eedem in spem spanlissima. propaterea ipsa ipsius assensus etiam est lex nature: sicut propositio et assensus / ipse est fides.

¶ Contra secundam particulam secunde conclusionis arguitur sic: interdum in lege humana ponitur: volumus hanc legem durare non obstante consuetudine in oppositum: sed tali legi humane nihil facit consuetudo. Si dicas: hoc totum adhuc est de lege humana: et per consequens hoc totum est abrogabile per consuetudinem in oppositum. Contra: ergo superflue ponitur: cum si non ponatur lex ipsa durat quousque consuetudine fuerit abrogata. et si illa particula ponatur: redit in idem. ergo nihil refert siue ponatur siue non ponatur.

¶ Secundo arguitur: primus actus contraueniendi legi humane scripte est peccatum: secundus actus est peccatum: tertius actus est peccatum: ergo vicesimus actus erit peccatu. tenet consequentia: quia illi actus sunt eiusdem rationis.

¶ Aespendetur ad primum. non superflue ponitur siue sit abrogabil tota illa lex siue non: quia lex illa osedit quod legis conditor multum habet cordi illam legem: et per consequens facit homines melius illam legem fuare. Secundo: quando tota illa lex non tolleretur: conclusio est vera: quae intendit loqui de qualbet lege humana: potissimum vbi illa particula non ponitur.

¶ Ad secundum argumentum. stat primum actum esse peccatum / secundum / et tertium / et non decimum vel vigesimum quia in. x. actu vel vigesimo est consuetudo introducta: non autem in. i. ii. et. iii. Exemplum de praescriptione et vsucapione. propterea recte dir: consuetudo interpraetatur legem: supple humanam. Sed dicis: aliquam legem humanam consuetudo inten pretatur / derogat illi / et non numquam eam abrogat: qua omnem: quia equalis est ratio vtrobique. et tunc sic: omnem legem humanam exponit consuetudo hominum honestorum: aliqua lex diuina est humana: ergo aliquam legem diuinam exponit consuetudo: in darii. Respondetur: hoc argumentum est nullum: consulto in questionis fronte ipsum similia reieci.

¶ Contra duas vltimas conclusiones arguitur sic. dabiles sunt dueleges nullum commertium habentes cum lege nature et diuina: ergo lex diuina et naturalis non exponit tales leges. antecedens patet de vsucapione in triennio et prescriptione in de cennio. Insuper: datur aliqua lex iusta quae aduersatur legi naturali: ergo lex naturalis eam non exponit. antecedens patet de legibus tyrannorum.

¶ Secundo arguitur apparentius ad hoc: dantur due leges opposite inter se: vtpote: mulier succedit in regno in britannia in vtroque regno: et in castella / in franeia nulla mulier potest habere ius in regno: per legem salicam vt aiunt. similiter in britannia magna parua primogenitus nobilis succedit in toto in mobilibus: non sic autem in aliis regnis: modo iste leges sunt aduerse inter se. ergo etiam aduersantur vni tertie legi: scilicet legi nature. Forte dicis: quelibet istarum legum stat cum lege nature: et nulla earum eirepugnat. Contra: copulatiua istarum duarum legum est inhotis opet rtam icompossibilitater ex cndicroiism cpo¬ sitam: et tota copulatiua est lex cum ex duabus legibus confletur.

¶ Respondetur: dantur due leges non impartinem tes legi nature et diuine. sed nulla est lex contra legem nature et diuinam et ei repugnans: quia tunc non esset lex: vt si tyrannus contra omnem rationem institueret aliquid vocatam legem iniustam: illa non est lex propter repugnantiam cum lege nature et diuina. non sequitur vocatur lex ergo est lex.

¶ Ad secundum dicitur: iste due leges non contradicunt: nulla mulier potest succedere in francia in regno: aliqua mulier potest succedere in castella: vt notum est: et si aduersentur: sufficit: earum legum vtraque est rationabilis. propter alia et alia motiua vtraque lex est condita. in talibus legibus humanis positiuis sufficit quod lex habeat motiua prose: et non nutriat iniquitatem in se: semper illa est rationabilior quae plus legi naturali innititur: et que maiorem conuenientiam habet cum illa: et illa deterior quae plus a ratione elongatur. quemadmodum illud ens est nobilius quod magis a ccedit ad ens perfectissimum. Insuper: stat capere copulatiuam ex duabus / partibus licitis et tota copulatiua non erit licita: sicut copulatiua ex duabus possibilibus crebro est impossibilis. Ecce legem diuinam immutabilem: contra quam nunquam est consuetudo: sed semper corruptela: quae sic se habet ad legem humanam sicut deus ad purum hominem. lex nulla est humana quae legi diuine repugnat: in iuste posita a tyrannis nullo modo sunt leges: nec cogunt in foro anime supposito quod talia aperte cognoscamtur: debet tamen citius homo soluere modicum de pecunia anteequam scisma inutile in republica excitet in foro exteriore.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3