Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 5

Quaestio 5

An lex Mosaica tempore sui cursus obligabat omnes ad sui observantiam

QUinto circa hanc distinctionem quaeritur an lex moysaica tempore sui cursus obligabat omnes ad sui obseruantiam. hoc est quaerere (paululum mutatis terminis) an erat necessarium ad salutem recipere legem moysi pro tempore sui cursus.

¶ Pro questionis solutione scito quod aliqua erant de lege nature in lege moysaica: alia vero diuina positiua in eadem.

¶ Quo ad ista pono tres conclusiones: Quarum prima est. lex Moysaica quatum ad illa quae erant de lege nature obligabat omnes. Secunda conclusio. lex Moysaica quantum ad positiua diuina solos iudeos obligabat. Tertia conclisio sequens. tota lex mhorsaica non obligabat omnes ad credendum.

¶ Prima conclusio probatur: lex naturc obligat omnes. illa est inuariabilis ttamquam ligamen in corde insculpta. Lex Moysaica quantum ad illam partem est de lege nature: igitur.

¶ Secunda conclusio patet quae ad eius priorem exponentem: puta iudeos obligabat lex Moysaica: patet Deuteronomii. xxv. maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius: nec eos opere perfecit. et patet ratione: aliquos obligabat: et nullos alios a iudeis vt patebit per secundam partem: ergo solos iudeos obligabat. non intelligo per iudeos / illos solos de tribu iuda: sed de omnibus aliis tribubus filiorum israel. hec pars patet Deuteronomii. xxvi. Profiteor hodie coram domino deo tuo. probatio alterius partis hanc etiam ex plicabit. Secunda pars patet. gentiles saluabantur seruantes precise legem nature: vt patet ad Romanos secundo. vbi dicit apostolus: quicunque enim sine lege peccauerunt sine lege peribunt: vbi glosa inter linearis: gentiles sine lege scripta. Et quicunque in legem peccauerunt per legem iudicabuntur: in verbo in legem dicit eadem glosa: Iudei. et paulopost dicit apostolus in eodem capite. Cum enim gentes qui legem non habent naturaliter ea quaelegis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex: qui ostemdunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum. hoc innuebat psalmista psalmo. exlvii. inquiens: Non fecit taliter omni nationi: et iudicia sua non manifestauit eis. hoc idem innuebat Moyses Deuteronomii. iiii. inquiens: quae est alia gens sic inelita vt habeat cerimonias / iustaque iudicia / et vniuersam legem.

¶ Tertia conclusio ex his correlarie sequitur. si vna pers legis Moysaice non obligabat omnes: ergo nec tota cathegorice.

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur probamdo quod non soli iudei siue hebrei obligabantur suscipere legem Moysaicam. et primo sic: quicumque enim subduntur regi: oportet quod subdantur legi ipsius regis. sicut galli sunt deuincti leges galli subire: et ita in aliis regnis. sed lex vetus est data a deo: licet mediante angelo. modo deus est rex omnis terre / secundum illud psalmiste psalmo. xxiii. Demeni est terra et plenitudo eius orbis terrarum: ergo omens inhabitantes terram tenebantur ad legem Moysaicam.

¶ Secundo. si Aristoteles / Plato / et alii gentiles / non fuissent obligati saluare legem Moysaicam: peior fuisset conditio hebreorum quam gentilium: cum gentiles in lege latio re citius poterant saluari quam hebrei in lege strictiore. sicut facilius est bene incidere in via lata quam angusta.

¶ Ad primum distinguitur maior illius rationis. vel si illa lex sit data omnibus vniuersaliter: et sic conceditur. secus est si sit lex specialis data specialibus amicis et ministris: quemadmodum erant hebrei pro illo tempere. dedit omnibus legem naturalem tam hebreis quod gentilibus quam seruatam iri voluit ab omnibus. et dato quod lex nature sit in homim cordibus / insculpta: non inconuenit quod deus illas leges verbo det: vt in maiore honorehabeantur ob auctoritatem dei verbaliter legem praecipiemtis. Tum secundo. multi habent naturalia deprauata: et multi sunt rudes de plebe.

¶ Ad secundum nego quod peiora fuisset conditio hebreorum quom gentilium. probatio nichil valet. ipsa concluderet quod clerici religiosiessent in peiore statu quam laici: quia obligantur ad illa ad qua laici obligantur et ad plura. et concluderet quod trahentes moram extra collegia Parisius melius se haberent quam moram in collegio trahentens: qui arctantur remdiuinam et lectiones horis statutis audire. maior licentia non arguit meliorem statum: quando vt ait Comicus. licentia detriores sumus. Ad illum neruum argumenti: facilius est incidere per iter latum quam angustum quod est pars illius. Distinguo. vel si in latitudine sint siccarii / fures / et latrones / et in parte vie non fuerint husmodi: et tunc hoc est falsum. sed sic est in proposito.

¶ Tertio arguitur. scribitur Exodi. xii. Siquis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam: et facere phase domini: circuncidetur prius omne masculinum eius: et tunc rite celebrabit: eritque simul sicut indigena terre. sed incassum extranei fuissent ad legem diuinam admissi auctoritate diuina: si non fuisset necessarium legem illam ab illis obseruari.

¶ Quarto arguitur. deus non est acceptor personarum Actuum primo. ergo non accepit hebreos ad meliorem legem quam gentiles.

¶ Ad tertium dicitur: auctoritas assumpta magis est pro conclusione (si verba poederen) quam contra eam. Dicitur: si quis peregrinorum transire voluerit: at si diceret: non obligo omns adhuc protpere istius legis: et non frustra gentiles hoc fecerunt: quia salutem melius in lege Mhoysaica consequi poterant quam manendo in gentilitatis ritu. exemplum nunc de laico capiente sacra vel religionem ingrediente.

¶ Ad quartum dicitur: deum non esse acceptorem psonatum duplicit intelligitur. Uno modo quod non acceptet hunc hominem potius quam illum: sed indrni sehabet qua ad omnes: et nego propotionen illam in hoc sensu. dat auxiliu speciale cui vult: et predestinat quem vult. cui vult miseretur: et quem vult obdurat. et Iacob dilexi: Esau autem odio habui. sic accepit gentem iudeorum in specialem populum de toto vniuerso: et etiam multos alios gentiles qui ad auxilium speciale et predestinatione: licet non obliga bat eos ad aliam legem quam naturalem. Alio modo intelligitur hec propositio assumpta in sensu quo beatus Lucas eam recitat. Deus non solum acceptauit hebreos dando eis legem gratie: sed vult eam dari omnibus. hoc dicit symon petrus ante visionem a domino immissam: antea putabat oppositum: e quod lex gratie solum erat danda filiis israel. accipere personas in sensu quo reprobatur non potest deo conpetere: quia hoc est personam persone indebite praeferre: vtpote dado beneficium inidoneo: idoneo relicto. vel minus idoneo: praetermisso magis idoneo ab illo qui obligabatur ad oppositum. modo notum est hoc non competere deo.

¶ Quinto arguitur. ex dictis sequitur quod gentiles hebreis vicini poterant dicere licite / nolumus hanc legem Moysaicam suscipere quam scimus deum tradidisse: nichil ad nos de illa: et per consequens poterant licite eam contennere.

¶ Sexto: Esaie. xlix. scribitur: parum est vt sis michi seruus ad suscitandas tribus Iacob et feces israel conuertendas: dedi te in lucem gentium vt sis salus mea vsque ad extremum terre: ergo lex mo vsi fuit data vsque ad extremum terre.

¶ Septimo arguitur: lex noua continetur in lege veteri tanquam rota in rota: sed contentum obligat omnes: sed continens est maior vel equalis contento. ergo lex moysi obligat omnes.

¶ Ad quintum concedo omnia assumpta in argumento ad finem vsque de contemptu: et patet in simili de ingressureligionis et consiliis euangelicis. laicus potest sic dicere licite: nolo subire horum consiliorum onus: quid ad me de eis. ad ea non obligor. sed si ipa contenneret: male ageret.

¶ Ad sextum dicitur quod est verbum patris ad christum in humanitate assumpta:e arguit solum pro lege noua.

¶ Ad septimm concedo quod pncipaliora legis gratrie in lege veteri continentur: vtpote christus est messias in lege promissus: et huiusmodi. sed sic continens aliud tanquam antecedens in consequentia aliqua: non tantum ex panditur sicut consequens cum omnibus ad legem consequentis pertinentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5