Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 6

Quaestio 6

An lex gratiae obligat omnes ad credendum

SExto circa hanc distinctionem queritur: an lex gratie obligat omnes ad credendum. Respondetur affirmatiue. probatur hec conclusio Mhathei vltimo. Euntes doce te omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti: docentes eos seruare omnia quecunque mandaui vobis. Et nisi quis renatus fuerit ex aquaet spiritu sancto non potest intrare in regnum dei. Ioannis. iii. et paulopost in eodem capite: qui autem non credit: iam iudicatus est. Eet earci vltimo. Euntes in mundum vniuersum predicate euangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus fuerit: saluus erit. Qui vero non crediderit: condemnabitur. hoc idem patet Actuum. x. et ad hebreos. xi. Sine fide impossibile est placere deo. Ista conclusio patet de summa trini. et fi. catho. c. vlti. in Clementi. ins. ad hoc: vbi dicitur: ad hoc baptisma vnicum baptisatos omnes in christo regenerans est sicut vnus deus ac fides vnica ab omnibus fideliter confitendum.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur: per illud quod scribitur Mathei. x. in viam gentium ne abieritis: et in ciuitates samaritanorum ne intraueritis. sed potius ite ad oues quae perierunt domus israel. Ecce hic domis mittens discipulos ad predicandum: prohibuit eis ire in viam gentium.

¶ Secundo arguitur. lex moysaica non obligat omnes ad susceptionem eius: ergo nec lex gratie. tenet conseqentia: vtraque est lex dei.

¶ Aespondetur: deus in prima praedicatione ipso viuente sed corpus corruptibile prohibuit apostolis praedicare apud gentes: sed quod primo a filiis israel exordirentur quibus peculiarem legem dedit: ne iudei haberent causam primo praedicaret. sed cum nolebant capere verbum dei: post mortem praecepit apostolis omnibus verbum deipredicare: vt in probatione conclusionis diximus.

¶ Ad secundum concedo antecedens: et nego consequentiam: et est ratio negationis. Lex moysaica data est paruo populoet deo familiari: cui data est lex introductoria ad legem vniuersalem. populus ille non poterat habere sacerdotes nisidi tribu Leui: et de domo Aaroio. et non poterat habere templum pro oblationibus / victimis / et sacrificiis / nisi in vno loco: scilicet hierosolymis. nunc autem de omni tribu et familia creantur sacerdotes: et templa vbilibet construuntur.

¶ Tertio arguitur: adhuc hebrei in secundo gradu consanguinitatis contrahunt: et in omnibus gradibus nisi prohibitis Leuitici. xviii. c. Christiani autem non contrahunt. et patet de diuor. gaudemus. ergo non suscipiunt leges christianorum. Dices (et recte) lex illa non est lex diuina: sed humana: arctans christianos ne citra quintum gradum consanguinitatis vel affinitatis contrahant. modo lex pontificia non intendit eos obligare: sed lex diuina eos omnes obligat.

¶ Contra: qui obligatus est suscipere legem diuinam est obligatus suscipere omne illud quod ad legem diuinam sequitur. sed omnes tenentur suscipere legem diuinam. ergo tenentur suscipere leges rectorum qui in lege diuina iuste praesunt: quemadmodum sunt romani pontifices. maior ista patet inductiue in aliis materiis. qui est obligatus suscipere legem franci: obligatur suscipere legem illius qui est ordinatus ab eo ad constituendas leges vniuersales in suo regno.

¶ Quarto arguitur: paruuli et dementes non obligantur suscipere legem gratie: ergo conclusio falsa.

¶ Ad tertium respondetur. lex pontificia non obligat nisi christianos. quid ad me de his quae foris sunt dicit apostolus. lex vero diuina obligat omnes: et obligatus illam suscipere obligatur ad omne consequens quod per se includitur in antecedenti. modo constitutiones pontificum superaddite nonsunt consequentia per se ad legem diuinam.

¶ Ad quaartum: conclusio intelligitur de adultis qui obligantur sub pena peccati suscipere legem gratie.

¶ Contra hoc arguitur sic: et erit quintum argumentum. vel quilibet quam primum venit ad vsum rationis tenetur suscipere legem christianam: vel potest expectare quousque sufficienter informetur ad hoc quod legem suscipiat. primum est durum. si secundum: ergo in tempore induciarum potest venialiter peccare: et sic discedit cum originali et veniali siue mortali. sed pro veniali solum temporaliter punietur: et tota illa pena soluta / ibit de purgatorio ad limbum. Si dicas: veniale iunctum mortali perpetuo punietur. ergo veniali de perse respondit perpetua pena sensus: quia illa pena sensus non respondit originali.

¶ Sexto arguitur: infidelis non tenetur confiteri sua peccata: et tamen confiteri peccata est praeceptum diuinum. forte dicis: confiteri semel in anno est ius humanum: ad quod infidelis non tenetur.

¶ Contra hoc arguitur: fidelis tenetur semel in vita confiteri pcctam mortalia de iure diuino: vel quotiens est in periculo vite / t habet copiam idonei sacerdotis: sed ad hoc non tenetur infidelis: quod patet: pono vnum adultum infidelem qui nunc primum accedit ad fidem: et est moriturus: ergo iste tenebitur ad duo: scilicet: confiteri sua peccata: et suscipere baptisma. sed probo quod non: si detestetur sua pcctam / baptismus tollit totam penam peccatis debitam: ergo peccata sua non sunt confitenda. At dicis: frequenter homo tenetur confiteri peccatam qui non est in peccatis: vt puta quando sufficienter detestatus est illa: non obstante tenetur confiteri.

¶ Contra: baptismus est ianua ceterorum sacramentorum: et homo non tenetur confiteri peccata ante baptisma commissa: cum baptismus sufficienter illa tollit.

¶ Ad quintum respondetur: non quilibet tenetur suscipere legem christianam quam primum venit ad annos discretionis: sed potest considerare de qua secta et lege viuendum est. stat quod sint duo vel tres assistentes variarum sectarum et oppositarum prope istum habentem rationem de nouo: tunc deus dat ei inducias vt syllogiset et deum roget ad quam viam se conuertere habemat: et non omittit in illo tempore induciarum legem baptismi. sed solum primo est transgressor illius statuti in instanti terminante illud tempus. potest tamen contraueuire praecepto vel cohibitioni deiin tempore induciarum et venialiter peccare: et concedoquod is abit ad purgatorium in qua stabit temporanee: et postea veniali purgato ad tempus / ibit ad libum puerorum. non credo quod punietur perpetuo in inferno ratione venia lis: esto quod non habeat gratiam. et adhuc si teneatur hoc: alia via alibi soluitur argumentum.

¶ Ad sextum argumentum conceditur quod ius diuinum obligat omnes: et adultus christianus tenetur ad confessionem tempere periculi mortis: si haemat copiam confessoris et hemat mortalia nondum confessa. sed cum hoc est ante baptismum: potest forte dici: sufficit detestatio et acceptio baptismi: qui penam peccatis debitam tollit: et pro penitentia sufficit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6