Quaestio 7
Quaestio 7
Quid discriminis est inter praecepta affirmativa et negativa
CIrca tertiam partem distinctionis queritur septimo: quid discriminis est inter praecepta affirmatiua et negatiua.
¶ Respondetur: communis distinctio est praecepta nega tiua semper et pro semper obligant. affirmatiua semper obligant. sed non pro semper.
¶ Contra hanc distinctionem vt intelligatur arguitur sic: diligere deum est vnum preceptum affirmatiuum: et non semper obligat: quia homo non tenetur semper diligere deum: ergo precepta affirmatiua non semper obligant.
¶ Secundo: precepta negatiua possunt adimpleri quod homoilla non transgreditur nullum actum positiuu ponendo in tota vita: patet: si ingrediar inter libros tuos: non est necesse elicere actum quo non volo furari libros: sufficit quod homo non capiat libros. ergo praecepta negatiua non semper et pro semper obligant.
¶ Pro primi argumenti solutione scito: praecepta affirmatiua semper obligant ad hunc sensum: quod semperverum erit dicere homo obligatur ad actum praecepti affirmatiui. sed non pro quolibet tempore: fortasse numquam. exemplum: diligere deum et reuereri parentes sunt duo precepta affirmatiua decalogi: vnum prime tabule: aliud secunde. quocumque tempere dato verum est dicere homo tenetur diligere deum: sicut canescere est proprium homini quolibet tempore homo cane scit: sed canicies ipsa determinato t empore a natura aduenit. sic quolibet tempore homo tenetur diligere deum: licet non teneatur diligere deum pro quolibet tempore. si promitterem tibi pro aliquo opere tuocentum in paschate: ita quod michi sufficiat soluere in paschate: semper ante solutionem dicor tibi debere centum: licet non tenear exequi solutionem nisi adueniente fine temporis in quo promitto. sic de reuerentia parentum dando eis necessaria si egeant: et praebendo eis honorem. stat quod sint remoti a me: et numquam te nebor effectualiter eis succurrere vel honorem eis impendere. non obstante dicor ad hoc obligari: quia semper pro tpere et loco ad hoc obligor.
¶ Quo ad aliud argumentum quo nititur probare quod nunquam homotenetur elicere actum positiuum circa precepta negatiua: ponuntur propositiones.
¶ Prima est: homo in casu nunquam tenetur elicere actum praecepti negatiui: patet: sufficit me intrante bibliothecam tuam non furari libros tuos et scuta tua: licet nullum actum eliceam: ad hoc quod non dicar contrauenire praecepto negatiuo.
¶ Tertia propositio: stat tamen in casu quod homo tenetur elicere actum positiuum circa precepta negatiua: patet: stat passionem esse ita vehementem quod virum illaqueabit nisi actum positiuum eliceat: vt nolendo mechari: nolendo huic temptationi consentire. qui obligatur reprimere passionem obligatur ad illud sine quo non potest passionem reprimere: sed hoc est per actum positiuum voluntatis. Si dicas ad nullum actum voluntatis obligatur.
¶ Contra: stat quod temptatio sit ita impetuosa quod peruus actus voluntatis non sufficit illam extinguere. Ex isto patet quod precepta negatiua potest quis transgredi per actus positiuoset per puram omissionem: per actus positiuos communiter: eliciendo actus positiuos preceptorum negatiuorum: vt volendo furari: volendo occidere. per omissionem instante passione. et manifestius patet hec omissio pura in preceptis affirmatiuis: vt non diligendo deum quando oportet: nec reue¬ rentiam exhibendo parentibus quando par est. etiam peractus positiuos: vt odiendo deu vrel proximum.
¶ Forte dicis: non datur pura omissio. quando precipitur sorti aliquem actum facere: sortes habet nolle facere illum actum: et sic per actum positiuum peccat.
¶ Contra: esto quod conscientia sortis dictet ei praeceptiue a esse leuandum: sortes potest contrauenire conscientie non leuando a. et tunc peccabit pure omittendo. similiter potest aliquis apprehendere preceptum tempore qua actus precepti precipitur: et nullum actum eliciendo: sed pure omittendo: quod concedo.
¶ Sed contra hoc arguitur: nemo meretur per puram omissionem: ergo neque demeretur per puram omissionem.
¶ Secundo arguitur: si esset aliqua pura omissio sequitur quod aliquis potest omittere tpere quo dormit: sed hoc est inconueniens.
¶ Tertio arguitur: sortes in nullo gradu tenetur diligere deum: ergo sortes omittendo dilectionem deinon peccat. antecedens patet ex dictis superius de charita te.
¶ Ad primum istorum concedo antecedens: et nego conseqentiam. Plura requiruntur ad bene agendum quam ad male agendum vel omittendum. ad bene agendum requiritur iudicium in intellectu et actus illi conformis in voluntate.
¶ Secundum argumentum est nobis impartiuens: et per consequens sua sequela est nulla. nego quod dormiens possit demereri. vides in sensu composito intelligo. semper mentem et non verba scrutaberis: nisi consulto tam verba quam sensum simul misceamus. tempore quo homo non vtitur ratione: nec meretur nec demeretur.
¶ Ad tertium dir concedendo antecedens: sortes in nullo gradu tenetur diligere deum: sed sortes tenetur diligere deum in aliqui grodu: vt aliquo grgodu stet confuse tantum ratione verbi tenetur.
¶ Secundo dicitur negando antecedens: immo sortes in quolibet gradu tenetur diligere deum: sed satisfaciendo non tenetur dare omnem gradum: sed sufficit quemcumque gradum dilectionis dare: quia obligatio est secundum gradum specificum et non secundum aliquem numeralem gradum: sicut in illo sophismate / debeo tibi equum. sed siue sic siue siclogice dicatur sufficit. malicia omissionis mensuratur penes obligationem culpe: et penes quam deus intendit.
On this page